Romerbrevsforelæsningen 1515-16

7. del


Taget fra http://www.maartenluther.com/56_schriften_romervorlesung_1515-16.pdf

Indhold: WA 56,342- 369.

Tilbage til oversigten!
 
 

1   [22] ‘Perficere’ autem est implere, quod vult vel concupiscit. Vt [23] Spiritus perficit, quod vult bonum, quando sine rebellione operatur [24] secundum legem Dei, quod non est huius vitȩ, quia ‘perficere non Inuenio’. [25] Caro autem perficit, quando cum delectatione sine repugnantia [26] et difficultate operatur secundum concupiscentias. Et hoc est [27] huius vitȩ, immo mortis et perditio mundi; facile est enim malum [28] operari. Ideo dixi hoc verbum probare non carnalem, Sed spiritualissimum [29] hominem Paulum hic loqui.

c

2   [30] Quintum: Non ego operor illud, Sed quod habitat in me peccatum [31] [7, 20]. Ideo etiam non peccat, quia cum dissensu suo caro concupiscit, [32] immo proprie ipse non concupiscit, quia dissentit concupiscentiȩ [33] carnis. Et tamen dicit: ‘Quod volo bonum, non facio.’ Quia [34] eadem persona est spiritus et caro; ideo quod facit carne, totus facere (W345) [1] dicitur. Et tamen, quia resistit, totus non facere, Sed pars eius etiam [2] recte dicitur. Vtrunque ergo verum, Quod ipse et non ipse operatur.

c

3 [3] Sicut Sessor, dum equi non omni voto eius incedunt, ipse et non [4] ipse facit, quod incedit taliter. quia non est equus sine eo nec ipse sine [5] equo. Carnalis autem vtique, quia consentit legi membrorum, vtique [6] ipse operatur, quod peccatum operatur. quia iam non tantum vnius [7] sunt personȩ mens et caro, Sed etiam vnius voluntatis.

c

4  [8] Sextum: Scio, Quia non habitat in me, hoc est in carne mea, [9] bonum [7, 18]. Vide, quomodo carnem, partem sui, sibi tribuit, quasi [10] ipse sit caro. ideo supra dixit: ‘carnalis | sum |’; ita nunc se non bonum, [11] Sed malum fatetur, quia facit malum. Propter carnem est carnalis et [12] malus, quia non est bonum in eo et facit malum; propter spiritum est [13] Bl. 88. spiritualis et *bonus, quia facit bonum. Ideo Notandum, Quod [14] hoc verbum ‘Volo’ et ‘odio’ ad spiritualem hominem seu [15] spiritum, ‘facio’ autem et ‘operor’ ad carnalem seu ad carnem [16] | refertur |.

c

5 Sed quia ex carne et spiritu idem vnus homo constat [17] totalis, ideo toti homini tribuit vtraque contraria, que ex contrariis [18] sui partibus veniunt. Sic enim fit communio Ideomatum, Quod idem [19] homo est spiritualis et carnalis, Iustus et peccator, Bonus et malus. [20] Sicut eadem persona Christi simul mortua et viua, simul passa et beata, [21] simul operata et quieta etc. propter communionem Ideomatum, licet [22] neutri naturarum alterius proprium conueniat, Sed contrariissime dissentiat, [23] vt notum est.

c

6  Hȩc autem in Carnali homine nequaquam habent [24] locum, Vbi omnino totus homo caro est, quia non permansit in eo [25] spiritus Dei. Ideo carnalis non potest dicere: ‘in me id est in carne mea’, [26] quasi ipse aliud a carne per voluntatem sit, Sed est idem cum carne per [27] consensum in concupiscentias eius, Sicut vir et mulier vna sunt caro [28] figuratiue, Sed meretricaliter et fornicarie. Et ex hoc iam potest (W344) [1] melius intelligi, Quod supra dixit in similitudine, Mortuo viro mulierem [2] esse Liberam, cuius similitudinis ideo videtur inepta applicatio, [3] Quia dicit potius animam ipsam velut mulierem mortificari et sic liberari, [4] virum autem i. e. passiones peccatorum manere, Sed captiuari etc.

c

7  [5] Verum Apostolus ad persone identitatem respiciens Coniugium in vnoquoque [6] videt, Quod Caro sit mulier et anima vel mens sit vir. Quȩ [7] dum sibi in concupiscentias consentiunt, sicut Adam et Eua sunt vna [8] caro. Si autem moriatur mens, vir carnis, morte spirituali, iam nos [9] mortificati sumus in tota persona legi, Et sic Liberati etiam in tota [10] persona.

c

8  Licet alterum respiciat carnem, alterum spiritum, idem tamen [11] ipsi sumus nos, vir mortificatus et mulier liberata a lege, que faciebat [12] hunc virum et hoc coniugium, i. e. irritatione sua auxit concupiscentiam [13] et mentem cum carne consentire occasione sui fȩcit. Ergo nos, mulier [14] propter carnem i. e. carnales, et vir propter spiritum carni consentientem, [15] simul sumus mortui et liberati. Quia persone prouenit hȩc vtilitas [16] vtraque, licet partes sint diuersȩ, propter quas prouenit. Communicant [17] enim ideomata partes toti suo singulas suas. Ideo ait: ‘Itaque et vos’, [18] ait, ‘mortificati estis’, cum tamen solum secundum interiorem mortificati [19] simus et Liberati seu soluti a lege.

c

Quod itidem conuenit toti propter [20] interiorem hominem et communicatur et carni seu exteriori. Quia nec [21] ipsa legi seruit seu peccatis, sed Liberata est propter interiorem Liberatum, [22] cum quo idem est homo, cuius est et erat mulier.

c

10 [23] Septimum: Velle mihi adiacet, perficere autem non Inuenio [24] [7, 18]. Istud ‘Velle’ est promptitudo spiritus, quȩ ex Charitate est, de [25] qua dixit: ‘Non, quod volo bonum.’ Et psalmo 1.: ‘Sed in lege Domini [26] Voluntas eius.’ Sic nunc ‘Velle mihi adiacet’ i. e. beneplacitum et delectatio [27] boni, quod lex precipit, vt et infra: ‘Condelector legi Dei secundum [28] interiorem hominem’, Sed ‘perficere’, scil. hoc bonum legis, resistente [29] carne non potest.

c

11  Quia Vult non concupiscere et bonum Iudicat [30] Bl. 88b. non concupiscere, et tamen concupiscit *et non perficit hoc velle suum [31] Et ita secum ipse pugnat, Sed quia spiritus et caro coniunctissime sunt (W345) [1] vnum, licet diuerse sentiant, ideo vtriusque opus sibi toti tribuit, quasi [2] simul sit totus caro et totus spiritus. Veruntamen istis verbis declarat [3] se et obiectioni respondet, si diceretur: Si non facis, que lex [4] Iubet, Sed facis, que non vis, et non facis, que vis, quomodo ergo non [5] peccas?

c

12 Respondet, Quod facit, Sed non perficit bonum, quia non [6] extinguit concupiscentiam carnis. Hoc itaque Velle et hanc voluntatem, [7] quam beato viro tribuit psalmus 1. et solus spiritus donat per [8] charitatem, quomodo potest mere carnalis habere, qui noluntatem [9] potius habet? ideo textus iste non sine extrema violentia illuc duci [10] potest, immo cum magna iniuria illorum verborum ‘volo’, ‘Nolo’, [11] ‘Velle’ etc.

c

13 [12] Octauum: Inuenio igitur legem volenti mihi facere bonum [7, 21], [13] i. e. contrariam legem Inuenio, dum volo et promptus sum secundum [14] legem Dei facere. Volens autem non dici potest carnalis. Quia psalmo [15] 111.: ‘Beatus vir, qui timet Dominum, in mandatis eius volet [16] nimis.’ Immo diuina dispensatione fit, vt illa concupiscentia, dum resistit [17] volenti et bonȩ voluntati, eoipso magis perficit voluntatem et accendit [18] in odium maius sui, quam si non resisteret. Quia auersatur eam et [19] ideo, quo magis resistit et concupiscit, eo auget odium sui. Sicut [20] Irato, si offensor magis instet, magis iratum facit. Sed hunc Indignationis [21] ignem non habet Carnalis nec sentit resistentiam, quia rapitur [22] et sequitur.

c

14  [23] Nec agnoscit, ‘quod malum sibi adiacet’. Nemo enim malum suum [24] agnoscit, nisi sit in bono super malum constitutus, vnde Iudicare et [25] discernere potest suum malum, Sicut tenebras non nisi per lucem decernimus [26] et contrarium contrario metimur et vilius preciosiore Iudicamus. [27] Si ergo non esset in luce spiritus, malum carnis sibi adiacere [28] non videret nec gemeret, Vt patet in submersis et superbis in mundo.

c

15 [29] Nonum: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem [30] [7, 22]. Ecce expresse dicit se habere interiorem hominem. Hic [31] autem non est nisi spiritualis, Quia sine spiritu totus homo est vetus (W346) [1] et exterior. Est autem interior mens et conscientia pura et volens in [2] lege Domini.

c

16   Item: ‘Condelector’ i. e. ‘dulcia sunt mihi eloquia Dei’. [3] Et ‘bonum mihi lex oris tui’. Carnali vero sunt amara et aspera plenaque [4] odio, quia Voluntas febre peccati laborans ea fastidit, licet timore [5] penȩ se diligere ea videatur sibi et aliis. Ista delectatio est ex spiritu [6] sancto per Charitatem, vt sepe dictum est, sine qua Impossibile est diligi [7] legem et Iustitiam; immo vehementius horret in lege quam sine lege, [8] quia odit se scire debere, quod non cupit, immo cuius contrarium cupit.

c

17 [9] Decimum: Video aliam legem, repugnantem legi mentis mee [10] [7, 23]. Ex quo patet se loqui vt pugilem inter duas contrarias leges, [11] Non autem vt victum, cui non repugnant, lex membrorum legi mentis, [12] Sed mens dedit manus, Qualis est in carnali homine. Immo indicat [13] se vni legi seruire et deditum esse atque aliam repugnantem sibi sustinere [14] ac non ei seruire, Sed potius reluctari. Quȩ repugnantia aut querela [15] de repugnantia in homine carnali nequaquam auditur, vt notum est.

c

18   [16] Bl. 89. *Vndecimum: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore [17] mortis huius? [7, 24]. Hoc expressius quam precedentia spiritualem [18] indicat hominem, Quia gemit ac dolet ac liberari cupit. Sed certe [19] nullus se infȩlicem asserit, nisi qui spiritualis est. Perfecta enim cognitio [20] sui ipsius perfecta humilitas est, perfecta autem humilitas perfecta [21] sapientia est, perfecta sapientia perfecta spiritualitas est. Igitur perfecte [22] spiritualis dicit: ‘Infelix ego homo’. Carnalis autem non cupit [23] liberari et dissolui, Sed maxime horret mortis dissolutionem nec potest [24] miseriam suam agnoscere.

c

19  Hic autem cum dicit: ‘Quis me liberabit [25] de corpore mortis huius?’ idem dicit, quod alibi: ‘Cupio dissolui et [26] esse cum Christo.’ Et ideo mirum est potuisse vlli in mentem venire [27] Apostolum hȩc verba in persona veteris et carnalis hominis loqui, quȩ [28] tantȩ sunt perfectionis verba, quasi Apostolus Velut hipocrita non nisi [29] bona de seipso sentire et loqui debuerit, hoc est seipsum commendare [30] et peccatorem negare, vt gratiam non commendaret, Sed negaret.

c

20 [31] Immo Consolatorium est tantum Apostolum audire eis adhuc gemitibus [32] et miseriis inuolutum, quibus et nos Inuoluimur, dum Deo obedire [33] cupimus. (W347)

c

21  [1] Duodecimum: Igitur Ego ipse mente seruio legi Dei, Carne [2] autem legi peccati [7, 25]. Hoc omnium expressissimum est. Vide, vt [3] vnus et idem homo simul seruit legi Dei et legi peccati, simul Iustus est [4] et peccat! Non enim ait: Mens mea seruit legi Dei, Nec: Caro mea [5] legi peccati, Sed: ego, inquit, totus homo, persona eadem, seruio [6] vtranque seruitutem.

c

22 Ideo et gratias agit, Quod seruit legi Dei, et misericordiam [7] querit, quod seruit legi peccati. Quis hoc de Carnali [8] asserat homine, quod seruiat legi Dei? Vide nunc, quod supra dixi, [9] Quod simul Sancti, dum sunt Iusti, sunt peccatores; Iusti, quia credunt [10] in Christum, cuius Iustitia eos tegit et eis imputatur, peccatores autem, [11] quia non implent legem, non sunt sine concupiscentia, Sed sicut ȩgrotantes [12] sub cura medici, qui sunt re vera ȩgroti, Sed inchoatiue et in [13] spe sani seu potius sanificati i. e. sani fientes, quibus nocentissima est [14] sanitatis presumptio, quia peius recidiuant.

c

23 [15] Ex hac itaque fiducia scientiȩ Apostolus Supra c. 2. tam audacter [16] contra eos loquitur, qui Iusti sibi erant et Iudicabant eos, qui mala [17] ȩgerunt, cum ipsi eadem agerent, predicantes non furandum furantes [18] etc. Quia etsi nesciret eorum opera externa, certissimus tamen erat, [19] dum extra gratiam sunt, eos contra legem agere intus in corde.

c

24 Quia [20] si spiritualis homo non facit, quod debet, qui vult facere, quod debet, [21] quantomagis Carnalis, qui non vult, Sed cogitur facere, quod debet, [22] non facit, quod debet! Sic enim ‘Spiritualis homo omnes Iudicat [23] ex seipso, Ipse autem a nemine Iudicatur’. Intelligimus proinde [24] tandem Verbum illud Dauid: ‘Pro hac orabit ad te omnis sanctus in [25] tempore oportuno’, Et Cur Christus mulierem suam, Synagogam, propter [26] fȩditatem repudiauerit; Quod scil. hanc Iniquitatem suam non vult [27] agnoscere et confiteri misericordie Dei, Sed Iusta sibi Videtur et sancta. [28] Sed alia supra c. 4. satis dicta sunt. (W348)

c

25  [1] Bl. 89b. *Sine Lege enim peccatum mortuum erat [7, 8].

[2] Hoc b. Aug⌊ustinus exponit cum sequenti textu de tempore Infantiȩ [3] ante vsum rationis || li. 2. contra Iul⌊ianum. Vnde dicit: [4] ‘paruulus, in quo adhuc rationis nullus est vsus, Voluntate quidem propria [5] nec in bono est nec in malo. Sed annis accedentibus euigilante [6] ratione Venit mandatum et reuiuiscit peccatum.

c

26 Quod aduersus crescentem [7] cum pugnare ceperit, tunc apparebit, quid in infante latuerit, [8] et aut vincit et dominabitur, aut vincitur et sanabitur.’ || tunc enim [9] lex reuiuiscit et incipit peccatum apparere, dum lex incipit cognosci; [10] tunc erumpit concupiscentia et fit manifesta, quȩ latuit in infantia. [11] Cum autem erumpit in adolescentia, profecto ostendit, quid latuerit in [12] infantia.

c

27 Sicut tenella plantatio nondum ostendit, quid ferat fructus, Sed [13] erumpentibus foliis et natis fructibus scitur, qualis sit arbor. Verum [14] intelligitur etiam profundius. Nam sunt etiam pueri sensu et pueri [15] centum annorum, ii scilicet, qui angelo Sathane fascinantur sub specie [16] spiritualis boni, cui ardenter affecti, immo pertinacius, quam forte [17] vllus adulter ardet in feminam Vel Auarus in pecuniam, relinquunt [18] legem et obedientiam Dei, vt Iudei, hȩretici, Scismatici, Singulares, [19] Monii, quibus quia lex nondum est, non habent peccatum.

c

28  Si autem [20] scirent legem, contra quam peccant, cum sint bono zelo pro lege succensi, [21] sine dubio statim peccatum agnoscerent. Ideo Cum venit eis lex, [22] reuiuiscit eis peccatum. Quia tunc magis ardent in sua desiderata et [23] affectata et fortius irritantur contra legem et odiunt eam, quod prohibet [24] eis, que ipsi elegerunt secundum legem, vt sibi videntur. Ideo Cum lex [25] dicat: ‘Non concupisces,’ adeo profunde est concupiscentia prohibita, [26] vt quicquid concupiscitur preter Deum, etiamsi propter Deum concupiscatur, [27] peccatum sit.

c

29 Inde enim Iustitias, orationes, Studia, Lectiones, [28] Deuotiones, meditationes atque alia opera multi perdite diligunt, (W349) [1] dum Velut hec optima et Deo sola placentia, ita vt, si ad viliora [2] vocentur, indignentur et murmurent. Ignorantes stulti, Quod non [3] opera, quȩcunque, qualiacunque, quantacunque sint, Sed spiritum quietum [4] et mitem atque obedientem Deus requirit.

c

30 Vt psalmo 50.: ‘Quoniam [5] si Voluisses, sacrificium dedissem, vtique holocaustis non [6] delectaberis’ (i. e. quȩcunque opera nostra non curas, dum a nobis [7] eliguntur). Quid ergo? ‘Sacrificium Deo spiritus contribulatus’ [8] (i. e. fractus), ‘cor contritum’ (i. e. fractum) ‘et humiliatum’ (i. e. [9] contritum), ‘Deus, non despicies’ i. e. cor et spiritus non pertinaci [10] sensu indurata, Sed ductilia et frangibilia ad voluntatem tuam, qui [11] non eligunt, Sed expectant eligi ad quodcunque opus.

c

31 Et hoc totum, [12] Vt ‘labia nostra aperiat et os nostrum annunciet laudem eius’. Quia [13] qui ex se eligunt, a sua laude temperare non possunt. sibi enim omnino [14] placent, ideo et Deo placere Volunt; illi autem Deo placent et ideo [15] sibi placent. Sic enim diabolus omne ingenium versat, Vt Vocationem [16] vniuscuiusque irritam faciat et ad id sollicitet seducendo, ad quod [17] vocatus non est, quasi stultus sit Deus aut ignorans, quo eum vocare voluerit. [18] Semper ita contra sapientiam Dei pugnat diabolus et insipientiam [19] Deo tribuere nititur apud nos, vt ad Idolatriam nos abducat, fingens Deum [20] hoc Velle, quod non vult. Hȩc certe sunt Idola domus Israel, Nunc [21] passim in capite omnium Viarum posita per totam Ierusalem.

c

32 [22] Bl. 90. *Nunc autem non ego operor etc. [7, 17].

[23] Nonne ergo fallax Aristotelis methaphysica et philosophia secundum [24] traditionem humanam decepit nostros theologos? Vt quia peccatum in [25] baptismate Vel penitentia aboleri norunt, absurdum arbitrati sunt Apostolum [26] dicere: Sed quod habitat in me peccatum. Ideo hoc verbum potissime [27] eos offendit, vt ruerent in hanc falsam et noxiam opinionem, Apostolum [28] scil. non in persona sua, Sed hominis carnalis esse locutum, quem omnino [29] nullum peccatum habere contra eius multipharias et apertissimas assertiones [30] in multis Epistolis garriunt. (W350)

c

33 [1] Quȩ stulta opinio eo profȩcit nocentissime fraudis, Vt Baptisati Vel [2] absoluti statim se sine omni peccato arbitrantes, securi fierent de adepta [3] Iustitia et manibus remissis quieti, nullius scil. conscii peccati, quod gemitu [4] et lachrymis, lugendo et laborando expugnarent atque expurgarent.

c

34 [5] Igitur peccatum est in spirituali homine relictum ad exercitium [6] gratiȩ, ad humilitatem superbiȩ, ad repressionem presumptionis; Quod [7] qui non sedule studuerit expugnare, sine dubio iam habet, etiamsi nihil [8] amplius peccauerit, vnde damnetur. Non enim ad ocium vocati sumus, [9] Sed ad laborem contra passiones. Quȩ non essent sine culpa (sunt enim [10] vere peccata et quidem damnabilia), nisi misericordia Dei non imputaret.

c

35 [11] Non Imputat autem solum iis, Qui viriliter aggressi cum suis viciis gratiam [12] Dei Inuocantes pugnant. Quocirca Qui ad Confessionem accedit, [13] Non putet se onera deponere, vt quietus viuat, Sed [14] Sciat, Quod onere deposito aggreditur militiam Dei et aliud [15] onus subit pro Deo contra diabolum et vitia sua domestica.

c

36 [16] Quod nisi sciat, cito recidiuet. Ideo qui non intendit deinceps [17] pugnare, Vt quid petit absolui et ascribi militiȩ Christi?

[18] Ex hac denique ignorantia illud Apostoli Heb. 12.: ‘Deponentes [19] omne pondus et circunstans nos peccatum’ etc. ‘pondus’ diabolum, [20] ‘Circunstans’ opera mala sunt interpretati, Cum ‘pondus’ ipsa opera, [21] ‘Circunstans’ autem ‘peccatum’ internum vitium peccati et fomitis dicat.

c

37 [22] Est autem Notandum, Quod Apostolus non velit intelligi spiritum [23] et carnem esse quedam velut duo, Sed vnum omnino, Sicut vulnus et [24] caro sunt vnum; Vbi etsi aliud sit proprium vulneris, aliud proprium [25] carnis, tamen quia vulnus et caro vnum sunt, et non est aliud quam [26] ipsa vulnerata caro seu infirma, ideo carni tribuitur, quod est vulneris. [27] Sic idem homo simul est spiritus et caro.

c

38 Sed Caro est eius infirmitas seu [28] vulnus, Et inquantum diligit legem Dei, Spiritus est; inquantum autem (W351) [1] concupiscit, est infirmitas spiritus et vulnus peccati, quod sanari incipit. [2] Sic Christus ait: ‘Spiritus quidem promptus est, Caro autem infirma.’

c

39 c[3] Et b. Aug⌊ustinus li. 2. contra Iul⌊ianum: ‘Catholice intelligimus [4] vitia nostra, que legi mentis ex lege peccati resistunt. Non hȩc vitia a [5] nobis separata alicubi alibi erunt, Sed in nobis sanata nusquam erunt. [6] Veruntamen quare non in baptismate perierunt? An nondum fateberis, [7] Bl. 90b. quod reatus eorum perierit, infirmitas* manserit? Non reatus, quo ipsa [8] rea fuerunt, Sed quo nos reos fecerant in malis operibus, quo nos traxerant.

c

40 [9] Nec ita eorum mansit infirmitas, quasi aliqua sint animalia, que [10] infirmantur, Sed nostra infirmitas ipsa sunt.’ Ex ista pulchra authoritate [11] patet, Quomodo Concupiscentia sit ipsa infirmitas nostra ad bonum, que [12] in se quidem rea est, Sed tamen reos nos non facit nisi consentientes et [13] operantes. Ex quo tamen mirabile sequitur, Quod rei sumus et non rei.

c

41 [14] Quia Infirmitas illa nos ipsi sumus, Ergo ipsa rea et nos rei sumus, donec [15] cesset et sanetur. Sed non sumus rei, dum non operamur secundum eam, [16] Dei misericordia non imputante reatum infirmitatis, Sed reatum consentientis [17] infirmitati voluntatis. Et non potest aptius vtrunque intelligi [18] quam ex parabola Euangelii de homine semiuiuo relicto. Quia [19] Samaritanus Infundens vinum et oleum non statim sanauit, sed incepit [20] sanare. Tunc ille ȩgrotus idem homo est infirmus et sanandus. Inquantum [21] Sanus, bona cupit, Sed vt infirmus alia cupit et cogitur infirmitati [22] cedere, que non vult ipse.

c

42 [23] Ex istis patet Methaphysicorum theologorum friuolum et delyriosum (W352) [1] commentum, Quando disputant de appetitibus contrariis, an possint [2] in eodem esse subiecto, Et fingunt Spiritum | sc. rationem | rem seorsum [3] velut absolutam et in genere suo integram atque perfectam, Similiter et [4] Sensualitatem seu carnem ex opposito aliam contrariam, ȩque integram [5] atque absolutam, et stultis suis phantasmatibus coguntur obliuisci, Quod [6] Caro sit ipsa infirmitas velut vulnus totius hominis, qui per gratiam in [7] ratione seu spiritu cȩptus est sanari.

c

43 Quis enim in ȩgroto sic duas res [8] contrarias fingit? cum sit idem corpus, quod querit sanitatem et tamen [9] cogitur facere, que sunt infirmitatis, idem corpus sub vtroque. || li. 3. [10] contra Iul⌊ianum c. 20.: ‘Concupiscentia vsque adeo malum est, Vt repugnans [11] expugnando vincatur, donec sicut vulnus in corpore perfecta [12] curatione sanetur.’ ||

c

44 Et vt phantasticis theologis crassius ingeramus [13] exemplum: Domus Ecce collapsa ruinis Si incipit instaurari, aliud estne [14] eius constructio Vel status et aliud eius adhuc imperfectio? Eadem res [15] est: eadem domus propter suum construi bene dicitur esse et proficere in [16] domum, Sed propter imperfectionem simul dicitur nondum esse et deficere [17] a proprietate domus.

c

45 Sic ‘nos primitias habentes spiritus’, ‘initium [18] facti creaturȩ Dei’ secundum Apost⌊olum Iacob⌊um, ‘superȩdificamur’ [19] (1. Pe. 2.) ‘domus spiritualis’. Et sic constructa ȩdificatio crescit in templum [20] sanctum in Domino.

c

46 [21] Sed quod habitat in me peccatum [7, 17].

[22] B. Aug⌊ustinus li. 2. | contra Iul⌊ianum |: ‘Quomodo enim peccatum [23] mortuum est, cum multa operetur in nobis reluctantibus nobis? Quȩ [24] multa? Nisi desideria stulta et noxia, “quȩ consentientes mergunt in [25] interitum”’ etc. ‘Quomodo ergo mortuum dicimus hoc peccatum in baptismate [26] et quomodo habitare in membris fatemur et multa operari desideria, [27] nisi quia mortuum est in eo reatu, quo nos tenebat, et donec sepulturȩ [28] perfectione sanetur, rebellat et mortuum? Quamuis iam non eodem [29] modo appelletur peccatum, quo facit reum, Sed quod sit reatu primi [30] hominis factum, et quod rebellando nos trahere nititur ad reatum.’ (W353)

c

47 [1] Ergo est ipsum originale vitium fomitis, de quo supra dictum est, [2] Quod aptius nos ei dicimur mori quam ipsum nobis Et potius ipso manente [3] nos ab eo per gratiam diuerti in hac Vita secundum illud psalmi 80.: [4] ‘Diuertit ab oneribus dorsum eius.’

c

48 [5] || Et li. 1. ad Vale⌊rium c. 23.: ‘Concupiscentia iam non est peccatum [6] in regeneratis, quando illi non consentitur, Vt si non fit, quod scriptum [7] est: “Non concupiscas”, fiat saltem, quod alibi legitur, Ecclesiast. 18.: [8] “Post concupiscentias tuas non eas”. Sed modo quodam loquendi peccatum [9] vocatur, quod et peccato facta est et peccatum | peccantem | si vicerit, [10] reum facit’ i. e. causaliter et effectualiter, non formaliter. ||

c

49 [11] Bl. 91. *Perficere autem non Inuenio [7, 18].

[13,14] /Differentia Inter facere/ perficere} /hoc loco.

[14] B. Aug⌊ustinus li. 3. contra Iul⌊ianum in fine: ‘Recole, quid scribat [15] Apostolus ad Gal⌊atas, certe homines baptisatos: “Dico autem”, inquit, [16] “Spiritu ambulate et concupiscentias carnis non perfȩceritis.” Non ait: [17] Ne fȩceritis, quia eas non habere non poterant, Sed “ne perfeceritis”, idest, [18] ne opera earum consensu voluntatis impleatis.

c

50 Si ergo non consentiatur [19] concupiscentiis carnis, quamuis agantur motibus, non tamen perficientur [20] operibus. Proinde cum Caro concupiscit aduersus spiritum et [21] spiritus aduersus carnem, vt non ea, que volumus, faciamus, nec carnis [22] concupiscentiȩ perficiuntur, quamuis fiant, Nec nostra perficiuntur bona [23] opera, quamuis fiant.

c

51 Sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, [24] cum consentit ei spiritus ad operanda, vt non concupiscat aduersus illam, [25] Sed cum illa, Sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita [26] spiritui caro consenserit, vt aduersus eum etiam ipsa non concupiscat. [27] Hoc enim volumus, cum perfectionem Iustitiȩ concupiscimus. Sed [28] quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit (W354) [1] ad Romanos: “Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non Inuenio”, [2] Vel sicut habent Codices grȩci: “Velle adiacet mihi, perfi ere autem bonum [3] non”, i. e. non adiacet mihi perficere bonum. Non ait: facere, Sed “perficere [4] bonum”.

c

52 Quia facere bonum est post concupiscentias non ire; perficere autem [5] bonum est non concupiscere. Quod ergo est ad Gal⌊atas: “Concupiscentias [6] carnis ne perfeceritis”, hoc econtrario est ad Ro⌊manos: “Perficere [7] non Inuenio.”

c

53 Quia nec illȩ perficiuntur in malo, quando non eis accedit [8] nostrȩ voluntatis assensus, Nec nostra voluntas perficitur in bono, quamdiu [9] illarum, cui non consentimus, permanet motus. Spiritus ergo facit [10] bonum opus non consentiendo concupiscentiȩ malȩ, Sed non perficit, [11] Quia ipsa mala desideria non absumit. Et caro facit malum desiderium, [12] Sed nec ipsa perficit, Quia non sibi consentiente spiritu et ipsa ad opera [13] damnanda non peruenit.’

c

54 [14] Ex quo textu illud solatii habemus, Quod licet Recentiores doctores [15] eadem dicant de primis motibus, de fomite extinguendo, de delectatione [16] et consensu, tamen quia sine Scripturis testibus loquuntur, parua authoritate [17] loquuntur. Nunc Vero Cum Doctores antiqui cum Apostolis [18] sentientes eadem apertius dicunt, quietioris solatii nos munere fouemur [19] et Scrupulis conscientiȩ facilius medemur, preter hoc, Quod Scolastici, [20] dum subtilius vel facilius de ea re loqui presumpserint, Scrupulosius et [21] obscurius locuti sunt, in humanam formam locutionem diuinam transferentes. [22] Quocirca futilis est et noxia eorum phantasia, dum ex [23] Aristotele Virtutes et vitia velut albedinem in pariete, Scripturam in [24] assere et formam in subiecto occidentissimis verbis et metaphoricis docuerunt [25] in anima herere. Sic enim Spiritus et carnis differentia penitus [26] cessauit intelligi. (W355)

c

55 [1] Bl. 91b. *

Ca. octauum. 8

[2]

Nam quod impossibile erat legi [8, 3].

[3] Vbi nunc est liberum arbitrium? Vbi sunt, qui ex naturalibus nos [4] posse elicere actum diligendi Deum super omnia [affirmare conantur]? [5] Ego si dicerem Impossibilia nobis precepta, maledicerer. Nunc Apostolus [6] dicit Impossibile fuisse legi peccatum damnare, immo ipsam infirmitatem [7] per carnem.

c

56Hoc est, quod supra sepius dixi, simpliciter esse impossibile [8] legem implere ex nobis, Et non valere, Quod dicitur, quia preceptum [9] secundum substantiam facti, Sed non ad intentionem legislatoris possimus [10] implere, quasi scil. ex nobis quidem velle et posse sit, Sed non modo, quo [11] vult Deus, sc. in gratia. Ac per hoc Vtilis quidem, Sed non necessaria [12] est gratia, Nec per peccatum Adȩ vitium naturȩ incurrimus, Sed integri [13] in naturalibus sumus. Ita olet philosophia in anhelitu nostro, quasi ratio [14] ad optima semper deprecetur, et de lege naturȩ multa fabulamur.

57 [15] Verum est sane, Quod lex naturȩ omnibus nota est et quod ratio ad [16] optima deprecatur. Sed quȩ? Non secundum Deum, Sed secundum nos, [17] i. e. male bona deprecatur. Quia se et sua in omnibus querit, Non autem [18] Deum, Quod sola fides in charitate facit.

58 [19] Vnde et Scientiȩ et virtutes et quecunque bona naturaliter cupita, [20] quesita, inuenta male bona sunt. Quia non in Deum referuntur, Sed in [21] creaturam i. e. in seipsum. Quomodo enim in Deum referret, quem non [22] super omnia diligit? Quomodo diligeret, quem non nouit? Quomodo [23] nosset, qui vitio peccati primi in tenebris et vinculis quoad intellectum [24] et affectum est? Igitur nisi fides illucescat et Charitas liberet, non [25] potest homo quicquam boni aut velle aut habere vel operari, Sed malum [26] tantum, tunc etiam, quando bonum operatur.

59 [27] Coroll⌊arium.

[28] Quod dicitur humanam naturam in genere et vniversali nosse et [29] velle bonum, Sed in particulari errare et nolle, Melius diceretur in particulari (W356) [1] culari nosse et velle bonum, Sed in vniversali non nosse neque velle. Ratio, [2] Quia non nouit nisi bonum suum, seu quod sibi bonum est et honestum [3] et vtile, Non autem, quod Deo et aliis.

 Ekskurs.

Dette, at man siger, at den menneskelige natur i almindelighed véd og vil det gode, men i enkelttilfældene tager fejl og ikke vil det gode, kan siges bedre ved at hævde, at det i enkelttilfældene véd og vil det gode, men i almindelighed ikke véd og ikke vil det gode. Begrundelsen er, at mennesket kun kender sit eget gode eller det, der er godt og ærefuldt og gavnlige for ham selv, men ikke hvad der er godt for Gud og for andre.

60 Ideo magis particulare, immo [4] Indiuiduum tantummodo bonum nouit et vult. Et hoc consonat Scripturȩ, [5] Quȩ hominem describit incuruatum in se adeo, vt non tantum corporalia, [6] Sed et spiritualia bona sibi inflectat et se in omnibus querat. [7] Quȩ Curuitas est nunc naturalis, naturale vitium et naturale malum. [8] Ideo ex Naturȩ viribus non habet adiutorium, Sed ab extrinseco aliquo [9] potentiore opus habet auxilio, quod est Charitas, sine qua semper peccat [10] contra legem: ‘Non concupisces’, i. e. nihil tibi inflectes et queras, Sed [11] Deo soli omnia viuas, agas, cogites.

Derfor er det mere kun i enkelttilfældene, ja på individniveau, at mennesket véd og vil det gode. Og dette stemmer overens med skriften, som beskriver mennesket som i den grad indkroget i sig selv, at det ikke blot, hvad de legemlige goder angår, men også i forhold til de åndelige krummer sig ind i sig selv og søger sit eget i alle forhold. Og denne indbøjethed er nu naturlig, er en naturlig laste og et naturligt onde. Derfor har mennesket af naturen ikke kræfter til at hjælpe sig, men har brug for hjælp udefra, fra én, der er mægtigere, én, som er kærlighed, uden hvilken han altid synder imod loven, der siger: “du må ikke begære”, dvs., du skal ikke indbøje dig og stræbe, men i alle ting leve, handle og tænke for Gud alene.

61 Tunc enim cognoscet vniversaliter [12] bonum cum omnibus particularibus bonis et Iudicabit omnia. Igitur [13] Impossibile est nobis preceptum. [14] Vnde b. Aug⌊ustinus de gratia et arb⌊itrio 16.: ‘Ideo Iubet aliqua, que [15] non possumus, vt nouerimus, quid ab illo petere debeamus. Ipsa est [16] enim fides, que orando Impetrat, quod lex Imperat.’

For da erkender han i almindelighed det gode sammen med alle enkelttilfældenes goder og vil bedømme alt. Derfor er budet umuligt for os. Sådan siger den salige Augustin i “nåde og vilje”, kap 16: “Derfor befaler han noget, som vi ikke formår, for at vi skal erkende, hvad vi bør søge hos ham. Dette er nemlig troen selv, så han gennem bønnen opnår, hvad loven befaler”.

62 [17] Bl. 92. *Corol⌊larium.

[18] Frustra magnificatur ab aliquibus Lumen naturȩ et comparatur [19] Lumini gratiȩ, cum potius sit tenebra et contrarium gratiȩ. Vnde et A [20] Iob et Ieremia maledicitur, quod sit dies mala et visio pessima, quod [21] Lumen statim post peccatum ortum est, sicut Scriptum est: ‘Et aperti [22] sunt oculi eorum’, Genes. 3. Gratia enim sibi preter Deum nullum [23] statuit obiectum, in quod feratur et tendit; hunc solum videt, hunc [24] solum querit et in omnibus intendit cȩteraque omnia, quȩ in medio sui [25] et Dei videt, quasi non videat, transit et in Deum pure dirigit. Hoc [26] est ‘cor rectum’ et ‘spiritus rectus’.

Ekskurs.


63 [27] Natura vero prȩter seipsam nullum sibi statuit obiectum, in quod [28] feratur et intendat; se solam videt, querit et in omnibus intendit, Cȩteraque [29] omnia, ipsum quoque Deum in medio, quasi non videat, transit [30] et in seipsam dirigit. Hoc est ‘cor prauum’ et ‘iniquum’. Sicut gratia (W357) [1] Deum statuit in loco omnium, que videt, etiam suiipsius, et prefert sibi [2] solumque ea querit, que Dei sunt, non que sua sunt: Ita Natura econtra [3] seipsam statuit in locum omnium et in locum etiam Dei solumque ea [4] querit, que sua sunt, non que Dei.

m

64 Ideo Idolum est ipsa sibi primum et [5] maximum. Deinde et Deum sibi transmutat in idolum et veritatem Dei [6] in mendacium, tandem omnia creata et dona Dei. Gratia in omnibus, [7] que videt, non est contenta, nisi Deum in illis et supra illa videat [8] et in gloriam Dei omnia esse, videri, operari velit, optet et gaudeat. [9] Natura contra omnia, que videt, nihil esse putat, nisi in sua commoda [10] veniant et sibi sint et operentur. Tunc autem ȩstimat ea, si in [11] suam fruitionem et vsum et bonum ea perduxerit.

m

65 [12] Hȩc est fornicatio spiritualis et iniquitas et curuitas nimia valde. [13] Non ergo Lumen, sed tenebre rectius vocari potest ista prudentia, Nisi [14] quis ideo Lumen appellet, quia videt illa et cognoscit per rationem et [15] sensum, Alioquin quoad affectum, quo illa cognita sibi inflectit, verissime [16] tenebrȩ sunt. Nec potest aliter ex natura sua nisi sibi inflectere. Deum [17] enim et legem eius diligere non potest, Vt hic Apostolus dicit.

m

66 [18] Signum autem horum omnium est, Quod affluentibus illis ipsa ridet [19] et quieta est, recedentibus autem illis turbatur et inquietatur. Non [20] sic gratia, Quȩ Neutralis permanens, solam Dei voluntatem in omnibus [21] diligens et obseruans Contenta est, vtcunque quecunque contigerint, tam [22] in seipsa quam in omnibus aliis. Quicquid Deus facit et vult, et ipsa [23] quoque vult et ei placet, quantumlibet sit asperum. Quin etiam semper [24] Deum Laudat et benedicit, tunc etiam, quando maxime contraria obueniunt [25] et tristia. Scit in tristibus gaudere et in lȩtis lugere. Quod Carni [26] ex viribus suis est impossibile.

m

67 n[27] Bl. 92b. *In quo Infirma[batur] [8, 3].

[28] B. Aug⌊ustinus hoc loco: ‘Infirmabatur lex non implendo, quod [29] precipiebat; non sua culpa, Sed “per carnem” i. e. per homines, qui carnalia [30] bona appetendo non amabant Iustitiam legis, Sed ei temporalia commoda (W358) [1] prebonebant.’ Hoc autem fit, quando timore penȩ Vel amore vtilitatis [2] lex obseruatur ac per hoc sine corde et voluntate ad legem, Non [3] scil. quia Deus ita precipit ac voluit, Sed quia bona promisit vel mala [4] interminauit. Solus enim amor voluntatis liberrimus ideo facit vel [5] omittit, quia Deo sic placet, etiam non curando quodcunque aliud bonum [6] | nec metuendo aliquod malum | preter ipsam Dei voluntatem. [7] Quod non habet natura, Sed gratia per | in | fidem Christi donata | per [8] spiritum sanctum |.

 m

68 [9] Corol⌊larium.

[10] Istud ‘infirmabatur’ magis referendum est ad cor vel affectum quam [11] ad opus. Nam legem quidem foris in opere seruabant, Sed intus in corde [12] odiebant, secundum illud psalmi: ‘Qui loquuntur pacem cum proximo [13] suo, mala autem in cordibus eorum’, q. d. Non possunt ex seipsis boni [14] esse intus, quales apparent foris.

69 Ideo, vt dixi, fiducia huius scientiȩ [15] Apostolus c. 2. tam audacter asseruit eos furari, qui docebant non furandum [16] etc., Certissime sciens, quoniam sine gratia non implerent voluntate, [17] quod docebant ore et ostentabant opere, Cum sine gratia omnes sint [18] ȩqualiter de massa illa perditionis, de qua dictum est | Genes. 8. |: ‘Sensus [19] et cogitatio cordis humani ad malum’ (non vtique ad bonum, quod [20] lex precipit) ‘prona sunt.’

70 [21] Discamus itaque ante omnia Infirmitatem nostram ex perfecta legis [22] cognitione et videbimus, quomodo simpliciter necessarius fuerit Christus, [23] largitor spiritus et gratiȩ.

71 [24] De peccato damnauit peccatum [8, 3].

[25] B. Aug⌊ustinus hoc loco: ‘Id enim egit mors Domini, ne mors timeretur [26] et ex eo iam non appeterentur temporalia bona nec metuerentur [27] temporalia mala, in quibus carnalis erat illa prudentia, in qua impleri [28] legis precepta non poterant. Hac autem prudentia in homine dominico [29] distincta et ablata Iustitia legis impletur, cum secundum carnem non [30] ambulatur, sed secundum spiritum.’ (W359)

Og fordømte synden i kødet ved hjælp af kødet”. Rom 8,3.

Den salige Augustin siger til dette sted: “For det udvirker Herrens død, at mennesker ikke skal frygte døden, og derfor ikke mere stræbe efter de timelige goder eller frygte de timelige onder, i hvilke denne kødelige visdom boede, hvori lovens bud ikke kunne opfyldes. Men ved den visdom i mennesket, som på Herrens måde er udvalgt og givet, er lovens retfærdighed opfyldt, eftersom den visdom ikke vandrer efter kødet, men efter ånden”. (August. Propos. ex ep. ad Rom. 48, Migne 35, 2072)

72 [1] Ex quibus verbis patet, Quod | per | ‘peccatum’ et ‘prudentiam [2] carnis’ idem hic intelligitur. Quia peccatum damnari (b. Aug⌊ustinus [3] dicit) | est | ‘prudentiam carnis’ distingui et aufferri, Qua distincta iam [4] nec mors timetur nec vita diligitur. Ideo lex tunc impletur, quia solus [5] Deus diligitur. Qui enim non timet mortem propter Deum, nec vitam [6] vtique diligit supra Deum Ideoque seipsum penitus odit, Deum vero [7] super omnia diligit.

Af disse ord fremgår det, at der her forstås det samme ved “synd” og “kødets visdom”. For at “synden” fordømmes, siger den salige Augustin her, er at udgrænse og fjerne “kødets visdom”, og ved denne udgrænsning hverken frygtes døden eller elskes livet. Derfor opfyldes loven, fordi det alene er Gud, der elskes. Den nemlig, der på grund af Gud ikke frygter døden, og heller ikke elsker livet fremfor Gud og af den grund hader sig selv helt igennem, han elsker Gud over alle ting.

73 Qui enim Deum super seipsum diligit, Sine dubio [8] etiam super omnia Deum diligit, cum nihil ita sicut seipsum diligit. Sed [9] hoc est Carni impossibile; prudentia enim carnis seipsum diligi facit [10] super omnia, etiam supra Deum. Alioquin si posset, ‘gratis Christus [11] mortuus esset’ (Gal 2,21), cum sic sana esset et amica Deo et falso diceret Apostolus: [12] Bl. 93. ‘legi Dei non* est subiecta, nec potest’. (8.7)

Den, der nemlig elsker Gud fremfor sig selv, han elsker uden tvivl også Gud fremfor alle ting, eftersom han ikke elsker noget som han elsker sig selv. Men det er umuligt for kødet; for kødets visdom bevirker, at man elsker sig selv fremfor alle ting, også fremfor Gud. For hvis kødet kunne, så “ville Kristus være død forgæves”, fordi kødet således ville være sund og være Guds ven, og apostelen ville tale falsk, når han siger: “kødet underordner sig ikke under Guds lov, et kan det ikke”.

74 Ideo iterum hic arguuntur, qui [13] dicunt voluntatem posse elicere actum dilectionis Dei super omnia ex [14] puris naturalibus. Et Argumentum eorum futile est dicentium: Quicquid [15] intellectus potest dictare volendum et faciendum, potest voluntas velle; [16] Sed intellectus dictat Deum diligendum super omnia, ergo voluntas potest [17] velle idem. Respondetur, quod male concluditur et subsumitur. Sed sic [18] concludendum: ergo voluntas potest velle Deum esse diligendum super [19] omnia, sicut dictauit. Ex quo non sequitur, quod potest diligere Deum [20] super omnia, Sed solum tenui motu velle, vt hoc fieret i. e. voluntatulam [21] voluntatis habere, que dictata est habenda.

Men det er der igen nogle, der argumenterer imod, idet de siger, at viljen med rent naturlige kræfter kan gennemføre en handling, der elsker Gud over alle ting. Og deres argument er forgæves, når de siger: Hvad som helst forstanden kan diktere skal villes og gøres, det kan viljen ville; men forstanden dikterer, at Gud skal elskes over alle ting, altså kan viljen ville dette. Her må man svarer, at der drages en forkert konklusion. Nej, man må konkludere således: Altså kan viljen ville, at Gud skal elskes over alle ting, sådan som han har befalet. Men af dette følger ikke, at man kan elske Gud over alle ting, der følger blot en svag bevægelse til at ville, at dette sker, dvs. en minivilje til at have vilje til det, som den får befaling til at skulle have.

75 [22] Alioquin frustra dicerent communiter omnes, Quod Lex data est, [23] vt humiliaret superbos de virtute sua presumentes.

[24] Quomodo ergo ‘damnauit de peccato peccatum’, seu quomodo morte [25] sua fecit mortem non timeri et distinxit ‘prudentiam carnis’ ab hominibus? [26] Vtique per meritum mortis suȩ, qua nobis meruit spiritum dari et aufferri [27] ‘prudentiam carnis’.

Ellers ville alle de steder tale forgæves, som siger, at loven er givet, for at den skal ydmyge de, der er overmodige over den dyd, de mener at have.

Men altså: hvordan “fordømmeer han synden ved hjælp af synden”, eller hvordan bevirker han ved sin død, at man ikke kommer til at frygte døden, og hvordan udskiller han “kødets visdom” fra menneskene? Det gør han i ethvert tilfælde gennem hans døds fortjeneste, hvorved han fortjener, at vi får givet ånden og får ophævet “kødets visdom”.

76 Spiritus enim occidit ‘prudentiam carnis’ et viuificauit [28] hominem interiorem facitque mortem contemni et vitam prodigi [29] ac Deum solum super omnia diligi secundum illud Canticorum: ‘fortis vt (W360) [1] mors dilectio et dura sicut infernus emulatio’ (Højs 8,6); || et concupiscentiam [2] damnari in nobis. Quod enim nos odimus et damnamus nunc concupiscentiam [3] et eligimus charitatem, non nostrum est, Sed Dei donum. ideo dicit, [4] quod Deus damnauit et destruxit in carne peccatum Et nos destruere [5] facit per spiritum suum per fidem Christi diffusum in cordibus nostris. ||

For ånden dræber “kødets visdom” og levendegør det indre menneske, og bevirker, at det foragter døden og sætter livet til og elsker Gud over alle ting, som der står i Højsangen, at “kærligheden er stærk som døden og lidenskaben grum som dødsriget”, og fordømmer begæret i os. For nu hader og fordømmer vi begæret og udvælger kærligheden, som ikke er vores, men Guds gave, derfor siger han, at Gud har fordømt og ødelagt synden i kødet og gennem hans ånd bevirker, at vi ødelægger den ved troen på Kristus, som er indgydt i vore hjerter.

77 [6] Et hoc quoque Nota,

[7] Quia Non ait: Et de peccato in carne damnauit peccatum in carne, [8] Vt differentiam exprimeret peccati et peccati in carne. Quia peccatum, [9] Quo damnatum est peccatum in carne, Est ipsa pena peccati, quam [10] Christus in carne sua suscepit, que sine peccato fuit, tamen propter pȩnas [11] peccati similitudinem carnis peccati gessit. Ideo de peccato eius, in cuius [12] carne nullum peccatum fuit, damnatum est peccatum, quod in carne [13] omnium aliorum est.

Og dette må man også lægge mærke til:

at han ikke siger: “ud af synden i kødet fordømte han synden i kødet”, nej, han gør udtrykkelig forskel på “synden” og “synden i kødet”. For synden, hvorved synden i kødet bliver fordømt, er selve den syndens straf, som Kristus tog på sig i kødet, det kød, der var uden synd, men dog på grund af syndens straf tog på sig lighed med syndigt kød. Derfor, i kraft af hans synd, i hvis kød der ikke var nogen synd, blev den synd fordømt, som var i alle andres kød.

78 [14] Quod erat Impossibile Legi etc. [8, 3].

[15] Apostolus potius dicit: ‘Impossibile erat legi’, quam nobis, cum illa [16] impossibilitas non sit nisi in nobis, qui infirmi seu impotentes eramus [17] ad legem implendam. Sed hoc more suo et occasione tunc postulante [18] facit. Quia contra eos potissimum disputat, Qui in naturȩ propriis viribus [19] confidentes nullum aliud auxilium necessarium | ad Iustitiam et bona [20] opera | putabant quam cognitionem legis, Vt Iudȩi et vsque hodie omnes [21] superbi, Qui omnes eadem superbia dicunt illud Exo. 20.: ‘loquere nobis [22] et audiemus.’

n

79 Et 19.: ‘Cuncta, que locutus est Dominus, faciemus.’ Hii [23] ergo omnes Legem sibi sufficere putant et eo nocentius errant, quo putant [24] legem externis tantum operibus impleri. Horum vanam in lege et [25] cognitione eius fiduciam arguit dicens, Quod impossibile fuerit legi hoc [26] prestare, quod illi presumpserunt, Scil. ablationem peccati et acquisitionem [27] Bl. 93b. Iustitiȩ. In quo non lex culpatur, Sed* Stulta et vana eorum de lege [28] opinio et confidentia.

80 Lex autem in se optima est. Sicut si ȩgroto volenti [29] vinum bibere et stulte sanitatem ex eo prouenturam opinanti Medicus [30] sine omni vituperio vini diceret: Impossibile est vino, vt te sanet, Sed [31] potius morbum augebit. In quo non vinum, Sed stultam fiduciam ȩgroti (W361) [1] vituperat. Sed alio opus remedio erit, quo perueniat ad sanitatem, vt [2] vinum bibere possit. Ita et alia | quam lege | medicina opus est naturȩ [3] corruptȩ, qua perueniat ad sanitatem, vt legem implere possit.

81 [4] Sapientia Carnis Inimica est Deo [8, 7].

[5] Aptius ‘prudentia’ vniformiter in hoc c⌊apitulo accipitur quam [6] ‘Sapientia’, || Vt et b. Aug⌊ustinus habet et Grec⌊us. || Prudentia enim [7] agibilibus, Sapientia vero speculabilibus tribuitur ab omnibus concorditer. [8] Apostolus autem hic moraliter et de agibilibus loquitur. Est autem [9] prudentia in eligendo bono et vitando malo. Hȩc autem sunt duplicia, [10] ideo et duplicem hic describit prudentiam.

82 [11] ‘Prudentia Carnis’ Est electio boni proprii et vitatio mali proprii et [12] reprobatio boni communis et electio mali communis. Hȩc est prudentia, [13] quȩ dirigit Carnem i. e. concupiscentiam et voluntatem propriam, Quȩ [14] seipso fruitur et aliis omnibus vtitur, etiam ipso Deo; se in omnibus [15] querit et sua. Hȩc facit hominem esse sibiipsi obiectum finale et vltimum [16] | et Idolum |, propter quem ipse omnia agit, patitur, conatur, cogitat, [17] dicit.

83 Et ea sola reputat bona, que sibi bona sunt, et ea sola mala, [18] que sibi mala. Hȩc Curuitas et prauitas et iniquitas in Scripturis multipliciter [19] arguitur sub nomine fornicationis et Idolatriȩ, et est, vt supra [20] c⌊apitulo preced⌊ente 6. dictum est, profundissima in natura, immo est [21] ipsa vulnerata et per totum fermentata natura, adeo vt non solum sine [22] gratia sit irremediabilis, sed etiam incognoscibilis ad plenum. Sed vt [23] Clarius eam cognoscamus, gradus eius assignemus secundum eius obiecta, [24] quȩ sunt (Vt alias dicitur), obiecta inordinate fruitionis. (W362)

84 [1] Corporis bona: Sanitas, robur, forma.

[2] Anime bona: Ingenium, memoria, intellectus, prudentia.

[3,4] /Scientiȩ et artes {[3] corporales/ mentales. /virtutes {naturales/ acquisitȩ etc.

[5,6] /Sapientia Corporalis i. e. humana vt {liberales/ philosophiȩ etc.

[7,8] /Sapientia intellectualis sc. in {[7] Scripturȩ/ creaturȩ} cognitione et mysteriis.

[9] Gratia affectualis in Iustitia, deuotione, donis spiritus sancti etc., [10] in meditationibus.

85 [11] Deus affirmatiue in proprietatibus diuinis.

[12] Hiis omnibus Deus homines donauit et circumvestiuit Velut multiplici [13] vestimento. Sed in iis omnibus ‘prudentia carnis’ heret. Non omnes [14] Bl. 94. * in omnibus, Sed nec in vno omnes equaliter, Sed in eodem vnus magis, [15] alius minus, Et in aliquibus pluribus vnus, in paucioribus alius. Hȩc, [16] inquam, omnia sibi inflectit, suum bonum in iis querit et horribiliter [17] idola ex eis sibi conflat pro Deo vero, dum ea non in Deum refert nec [18] contentus est, si hȩc auferantur sibi. Ideo omnibus iis spoliabitur et nudabitur [19] Inuitus.

86 [20] Sunt ergo quidam, Qui infima etiam non resignant, vt diuitias, Alii [21] si diuitias, non tamen honores, Si honores, non filios, parentes, amicos [22] etc., Si et hos, non tamen sanitatem, formam vel vitam et sic consequenter [23] per multos istos et tenacissimos laqueos et infinitas questiones [24] procedendo. Ex quorum minimo natura se non potest expedire, quanto [25] minus ex omnibus et maioribus. Sed gratia Cito expedit, Sicut ait Scrip⌊tura: [26] ‘Ipse euellet de laqueo pedes meos.’ Isti sunt ‘Laquei venantium’, [27] Non quin creaturȩ bonȩ, Sed vitio prudentiȩ carnis fiunt laquei.

87 [28] ‘Prudentia spiritus’ Est Electio boni communis et vitatio mali communis, [29] Reprobatio boni proprii et electio mali proprii. Quia dirigit [30] Charitatem, quȩ ‘non querit, que sua sunt’, Sed que Dei et omnium [31] creaturarum. Et ea sola reputat bona, que Deo et omnibus sunt bona, [32] et ea mala, que Deo et omnibus sunt mala. Quia non habet obiectum (W363) [1] aliud nisi Deum Negatiue et omnia cum Deo negatiue. Vnde et omnibus [2] in Deo fruitur et cum Deo.

88 Quomodo autem hȩc fiant, facile est dicere, [3] Sed solius spiritus est efficere et solius experti cognoscere. Hic enim facit, [4] vt tam multa subito dispareant et nihil fiant, nihil ab anima ȩstimentur, [5] et ipsa penitus auersa ab omnibus, vnum tantum requirit necessarium [6] cum Maria. Sed Martha per illa gradiens et perfringens in multis turbatur, [7] ‘obliuiscens posteriora, Sed extendens se in anteriora’.

89 [8] Sane sunt, Qui diuitiis renunciantes paupertatem profitentur, et [9] anima eorum iam laqueum istum euasit; Sed ecce cadit in peiorem, sc. [10] in proprium sensum Vel deuotionem aut Iustitiam aut Scientiam, studium, [11] Vel leuius, in honorem et vanam gloriam etc. Ideo multis laboribus [12] opus est, vt ‘prudentia carnis’, tam multis laqueis irretita, per prudentiam [13] spiritus superetur continuis precibus et lachrymis.

90 [14] Hii sunt laquei, quos S. Anthonius Vidit in mundo et gemens dixit: [15] Quis potest | hos omnes | euadere? Et Responsum audiuit: Sola humilitas. [16] Quia octo ego enumeraui magnos, qui si in suos particulares diuidantur, [17] fiunt plurimi. Quia Verissimum Est, Vt aliquis, cum euaserit diuitiarum [18] laqueum in parte vna sc. in contemptu pecuniȩ, incidit in aliam partem [19] sc. in cupiditatem possessionis, agri Vel aliorum bonorum; sic de aliis.

91 [20] Igitur Ea, que sunt ‘prudentiȩ carnis’ vitio homini in laqueos [21] et in scandalum, eadem sunt beneficio prudentiȩ spiritus homini in expeditionem [22] et promotorium ad Deum.

92 [23] Ideo dicit: ‘Ea, quȩ carnis sunt, sapiunt’ i. e. bona Carnalia, que [24] sunt obiecta, quibus fruuntur, que sunt omnia illa supradicta. Non [25] enim dicitur ‘prudentia carnis’ tantum, Quia carnales tantum voluptates [26] Bl. 94b. querat, Sed omnia, quȩ sunt citra Deum* et quȩ in hac vita haberi [27] possunt; futura enim vita non haberi potest in creatura, Sed in solo [28] creatore, qui est bonum ‘prudentiȩ spiritus’.

93 [29] B. Aug⌊ustinus hoc loco:

[30] ‘Inimicus Dei dicitur, Qui legi ipsius non obtemperat, et hoc per [31] carnis prudentiam, idest cum appetit temporalia bona et timet temporalia [32] mala. Diffinitio enim prudentiȩ in appetendis bonis et vitandis (W364) [1] malis explicari solet.’ Ideo enim cum dixisset: ‘prudentia carnis inimica [2] est Deo’, mox ostendit, quid | cur | dixerit ‘inimica’, sc. quod ‘legi Dei [3] non est subiecta’, ne quis Manicheus putaret aliquam naturam tanquam [4] ex aduerso principio inimicam esse Deo.

94 ‘Tunc autem obtemperatur [5] legi Dei, Quando hȩc prudentia extincta fuerit, vt ei succedat prudentia [6] spiritus, qua nec in temporalibus bonis spes nostra est neque in malis [7] timor. Eadem nanque animȩ natura et prudentiam carnis habet, cum [8] inferiora sectatur, et prudentiam spiritus, cum superiora eligit’ et diligit. [9] ‘Quemadmodum eadem aquȩ natura et frigore congelascit et calore [10] resoluitur.

95 Sic ergo dictum est: “legi Dei non est subiecta prudentia [11] carnis, nec enim potest” ‘Sed cum adhibito calore soluitur et calescit [12] aqua, iam nemo potest eam niuem dicere.’ Ita et Dominus Matt. 12.: [13] ‘Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem [14] malam et fructum eius malum’, q. d. Si ‘prudentia carnis’, que est arbor [15] mala, non fuerit mutata in ‘prudentiam spiritus’, que est arbor bona, [16] non potest fructum bonum facere, etsi fructus simulet bonos.

96 Non ex [17] fructibus arbor fit, sed ex arbore fructus. Non ex operibus et actibus [18] virtus, Vt Aristoteles, Sed ex virtutibus fiunt actus, vt Christus docet. [19] Quia Actus secundus presupponit primum et operatio prerequirit substantiam [20] et virtutem et effectus causam. Ista autem Temporalia [21] Bona sunt intelligenda omnia, que extra Deum sunt, tam quȩ sensu quam [22] quȩ intellectu comprehendimus, siue vita siue scientia siue Iustitia, vt [23] supra dictum.

97 Mala similiter omnia, que sunt iis contraria, vt mors, [24] ignorantia, peccatum etc. Hȩc omnia non timet, qui in spiritu prudens [25] est, nec illa diligit aut ȩstimat. Qui autem Carne prudens est, horribiliter [26] timet mortem, stultitiam, peccatum etc. Ideo [27] Si sentis te mortem horrere et non potius amare, Signo certissimo [28] scias te adhuc in ‘prudentia carnis’ Inuolutum.

98 Similiter Si horres peccatum, [29] si horres Iudicium futurum, si desperas propter peccatum, omnia [30] sunt signa adhuc restantis et superstitis viuentis prudentiȩ carnis. Non [31] quod hȩc non sint timenda et horrenda, Sed propter agnoscere prudentiam [32] carnis, vt infirmi laborent ab isto horrore liberari et in spem securitatis [33] transferri per gratiam Dei. Tales enim infirmi adhuc sunt sub lege, [34] Nisi quod suspirant et faciem vertunt ad gratiam, vt eruantur.

99 [35] Qui vero ‘prudentiam spiritus’ habent, Voluntatem Dei diligunt et (W365) [1] ei conformes congratulantur. Vnde cum sciant hanc esse voluntatem Dei, [2] quod Iudicium extremum fiat et horrore omnia repleantur et ira eius [3] nota fiat, non terrentur, Sed cum gaudio hȩc expectant et optant cito [4] fieri. Ita quod aliis est summus horror, ipsis est summum gaudium eo, [5] Bl. 95. quod volunt perfecta voluntate idem, quod Deus vult.* Vbicunque enim [6] est voluntas, ibi neque dolor neque horror est, Sed optatum desiderati [7] et voliti complementum et quieta cupiti acquisitio. Sic psalmo 95.: [8] ‘Exultauerunt filiȩ Iudȩ propter Iudicia tua, Domine.’

100 [9] Et Dominus, cum terribilia predixisset de Iudicii die, subiunxit: ‘Hiis [10] autem fieri incipientibus respicite et Leuate capita vestra; appropinquabit [11] enim redemptio vestra.’

101 [12] Frustra ergo humano affectu miserantur aliqui miserias suas et [13] aliorum futuras. Quia non est cogitandum, quomodo per timorem euadamus [14] istas miserias, Neque ideo predicanda, vt homines ista horreant [15] et expauescant, nisi iis, qui voluuntur in luto mundi, quibus vtile est, [16] vt terreantur ad penitentiam, Sed penitentibus iam atque lugentibus [17] predicandum et suadendum, vt ea cum gaudio discant expectare et [18] postulare, vt cito veniat dies illa. Non enim timendo, Sed amando fugitur [19] ira Dei et miseria atque horror Iudicii et per conformitatem voluntatis [20] Dei quietatur conscientia.

102 Quid enim prodest timere Iudicii diem? [21] Quia qui timet eum, odit eum et non vult eum venire. Sed nunc Impossibile [22] est eum non venire, et impossibile est, | vt | bene veniat et ad salutem [23] ei, qui odit aduentum eius. Quia Voluntas Dei et beneplacitum est, vt [24] veniat, cuius voluntati resistit, qui timet aduentum eius, ideoque iuste [25] damnabitur, vt ‘rebellis Dei’.

103 Quare recte ait Apostolus 2. Thi. [26] vlt⌊imo: ‘Non solum mihi, Sed et iis, qui diligunt aduentum eius.’ Et [27] Petrus 2. Pe. vlt⌊imo: ‘cum ergo hec omnia dissoluenda sint, Quales [28] oportet vos esse, in sanctis conuersationibus et pietatibus expectantes [29] et properantes in aduentum diei Domini.’ Et ad Tit. 2.: ‘Sobrie et pie [30] et iuste viuamus in hoc sȩculo expectantes beatam spem et aduentum (W366) [1] gloriȩ magni Dei’ etc. Et Dominus Luce XI.: ‘Et Vos similes hominibus [2] expectantibus Dominum suum, quando reuertatur a nuptiis.’

104 [3] Hunc ergo timorem nullus euicit nisi solus Christus, Qui mortem [4] et omnia mala temporalia et ȩternam quoque mortem superauit. Ideoque [5] Credentes in eum amplius non habent, quod timeant omnino, Sed beata [6] superbia contemnentes rident et gaudent in malis iis omnibus, non perdendi [7] et absorbendi, Sed victoriam Christi in illis factam etiam in semetipsis [8] experturi et expectaturi ac visuri.

105 Ideo dicunt: ‘Vbi est, mors, [9] Victoria tua? Vbi est, mors, stimulus tuus?’ Non ergo potestate et vi [10] mors et mala superantur neque fuga et horrore euaduntur, Sed Infirmitate [11] (i. e. impotentia), sustinendo scil. ea patienter et volenter. Sicut Christus [12] suo exemplo nos docet et fiducialiter obuiam eundo morti et passionibus.

106 [13] Quicunque spiritu Dei aguntur, | Hii filii Dei sunt | [8, 14].

[14] ‘Spiritu Dei agi’ Est Libere, prompte, Hilariter carnem i. e. veterem [15] hominem mortificare i. e. omnia contemnere et abnegare, que Deus non [16] est, etiam seipsos, ac sic ‘nec mortem nec amica mortis genera penarum [17] sȩua pauescere’, Similiter ‘Vana terre gaudia lutulentaque predia polluta [18] sorde deputare’, Sed sponte relinquere bona et obuiam amplecti mala. [19] Quod est non naturȩ, Sed spiritus Dei opus in nobis.

107 [20] Bl. 95b. *Non enim Accepistis | spiritum seruitutis | [8, 15].

[21] Antithesin facit Apostolus i. e. contrapositionem seu comparationem [22] seu oppositionem, Quia ‘Seruus’ et ‘filius’ opponuntur, Vt Iohann. 8.: [23] ‘Seruus non manet in domo inȩternum, filius autem manet inȩternum.’ [24] Ideo et Spiritus seruitutis opponitur spiritui filiationis et Timor seruilis [25] amori filiali. Vnde hic ‘seruitutis’ debet accipi abstractiue, vt, si liceret [26] dicere, ‘Seruietatis’ a seruo, sicut ‘filiationis’ a filio | Vel ‘filietatis’ |. (W367)

108 [1] Et accipitur hic pro seruitute peccati, Vt Iohann. 8.: ‘Omnis, qui [2] facit peccatum, seruus est’, a qua seruitute lex non potuit liberare. [3] Quia solum coëgit per timorem comminationis ad opera legis ac sic non [4] mortificauit facta carnis, Sed potius augebat, Quia augebat odium legis [5] et amorem ac cupiditatem transgressionis.

109 [6] Et dicitur dupliciter Spiritus ille ‘timoris’. Primo, quia, Vt dictum [7] est, cogebat Inuitos ad opera legis terrore et minationibus pȩnarum, [8] ac per hoc (Cum necesse sit eum odiri, qui timetur) | eo | magis corde [9] recedebant a precepto et voluntate legis, quo magis manu et opere [10] cogebantur appropinquare, Vt figuratum est Exo. 20., Vbi steterunt procul [11] et pauebant accedere ad montem. Cum itaque cor et melior [12] pars hominis recedit a Deo et auersatur legem, Nihil est, quod viliore [13] parte i. e. corpore in operibus et ceremoniis ad extra exercentur.

110 [14] Sicut Dominus ait ad hipocritas: ‘Hic populus me labiis honorat, Cor [15] autem eorum longe est a me.’ Secundo, Quia timor ille seruilis etiam [16] ad extra cogit recedere ab operibus legis tempore tentationis, quamquam [17] hic timor vocetur Timor mundanus potius quam seruilis. Quia est respectu [18] non legis implende, Sed temporalium amittendorum Vel malorum imminentium [19] et peior quam seruilis timor. De seruili sane dicit Iohann⌊es 1. [20] Iohann. 4.: ‘Timor non est in Charitate, Sed perfecta Charitas foras mittit [21] timorem.’ Hinc

111 [22] Aduerte, quam profunda sint Verba Scripturȩ. Quia nullus Vel [23] rarissimus sine isto timore est, Quia nullus sine concupiscentia et carne [24] seu vetere homine. Vbi autem est concupiscentia, necessario adest timor [25] amissionis eius, quod concupiscitur. Ita nullus perfecta Charitate preditus [26] est. Item ‘Omnis, qui facit peccatum, seruus est peccati’ facilis [27] videtur sententia et in superficie multis | non | conuenire, Sed introspectata [28] Inuenitur omnibus conuenire. Quia omnes sunt serui peccati, [29] Quia omnes faciunt peccatum, si non opere, tamen concupiscentia et [30] pronitate, | vt supra satis dictum est. |

112 [31] ‘Spiritus timoris’ secundum B. Aug⌊ustinum hoc loco ‘Est ille, (W368) [1] qui potestatem habet mortis’ (i. e. diabolus), ‘quem accipiunt, qui precepta [2] legis datȩ implere non possunt, dum seruiunt desideriis carnalibus.’

c

113 [3] Aliter autem et melius est ipse motus ‘prudentiȩ carnis’ horrentis [4] legem, qui oritur posita et cognita lege, quiescens ante Legem cognitam. [5] Vt figuratum est Exo. 4., Vbi Moses proiectam Virgam et in colubrum [6] Versam horruit atque fugit. Sic, Vbi ignaro legis et contra legem agere [7] solito Lex notificatur, mox tristis efficitur et tediosus in legem, dolens [8] prȩteritam Libertatem sibi precisam. Et hic est spiritus timoris.

c

114 [9] Et dicit Iterum in timore, q. d. prius eratis in spiritu timoris et [10] sub pedagogo, pellente scil. lege. Non ergo denuo liberati iterum eum [11] accepistis, Sed potius spiritum filietatis in fiducia; quam fiduciam exprimit [12] Bl. 96. Verbis significantissimis, Scil. *In quo Clamamus: Abba. [8, 15] Nam in [13] spiritu timoris non est clamare, Sed vix hiscere et mutire. Quia fiducia [14] dilatat cor, frontem et vocem, Timor vero hȩc omnia contrahit et stringit, [15] Vt experientia satis testatur.

c

115 Nec dicit: Abba, Sed potius odit et fugit [16] Vel hostem et tyrannum musitat. Hii enim, qui sunt in spiritu timoris [17] et non in spiritu adoptionis, non gustant, quoniam suauis est Dominus, [18] Sed durus et difficilis eis apparet, et in corde saltem tyrannum eum [19] vocant, licet ore patrem dicant, Sicut ille Seruus in Euangelio | Mat. 25. |, [20] qui abscondita pecunia domini sui dixit: ‘Scio, domine, Quia homo [21] durus es, metis, vbi non seminasti’ etc.

c

116 Tales sunt, quibus displicet, [22] Quod Dominus nullius merita suscipit, Sed gratis miseretur. Ideo dicunt: [23] Precepisti impossibilia, non dedisti gratiam, Sed tantum scientiam, hanc [24] adhuc habeo et refero tibi; cum potius gaudere debuerant, Quod spem [25] nostram non in nobis, Sed in seipso, in misericordia sua posuerit. Omnes [26] itaque eiusmodi occulte in corde dicunt: Tyrannice agit Deus, Non [27] est pater, Sed aduersarius, quod et verum est.

c

117 Sed nesciunt illi, Quod [28] aduersario huic consentiendum est et sic fiet amicus et pater et alias [29] nunquam. Non enim Ipse nobis consentiet et mutabitur, vt nos amici [30] eius simus et filii. Ergo oportet non timere eum nec omnia, que ipse (W369) [1] eodem spiritu ea diligamus, que diligit, et odiamus, que odit, quo et [2] ipse. Nec enim ea diligere possumus, que Deus diligit, nisi habeamus [3] amorem et voluntatem et spiritum ipsius. Quia si debet esse conformitas [4] in diligendis, oportet et conformitas esse in affectu dilectionis. Et ii [5] vocantur deiformes homines et filii Dei, quia spiritu Dei aguntur.

c

118 [6] Horum duorum differentia Significata est in iis, a quibus Christus [7] gustauit acetum seu vinum felle et myrrha mixtum in passione, Et in [8] iis, a quibus accepit partem piscis assi et fauum mellis post resurrectionem. [9] Nam in illis significatur, Quod Deus est eis felle et myrrha amarior. [10] Ideo dant ei, quod habent, i. e. amarum et triste cor ac acetosum i. e. [11] desperatum. Quod vbi gustat, non bibit Dominus.

c

119 In istis autem, quod [12] est eis Deus fauus et mel, ideo et ipsi hanc melleam cordis Letitiam ei [13] offerunt, quod Sumens comedit coram eis totum. De illis dicit Iere. 15.: [14] ‘Omnes maledicunt mihi, dicit Dominus.’ Et Isa. 8.: ‘Et maledicet regi [15] suo et Deo suo.’ An non est hoc maledicere, In corde cogitare Deum [16] aduersarium Inimicum, contrarium sentire et velle atque totis viribus, [17] si posset, contrarium statuere, immo Deum et voluntatem eius perire [18] et mutari in voluntatem suam i. e. in nihilum? Hoc enim est summa [19] maledictio, optare alicui annihilationem, quam omnes damnati et prudentes [20] carne optant Deo.

c

120c

c

Noter: