1 [13]
Bl. 79. * Vsque ad Legem peccatum erat in mundo etc. [5, 13].
[14]
Hoc B. Aug⌊ustinus | c. X. | Sic: ‘I. e. Nec lex
potuit auferre peccatum, [15] Siue ipsa naturalis siue Scripta.
Quia operibus legis Iustificari [16] nemo potuit.’ Et alibi
li⌊bro Expositionis propositionum etc.: ‘Vsque ad
[17] legem peccatum in mundo fuit, intelligendum est, quousque
veniret [18] gratia. Contra eos enim dicit, Qui per legem
arbitrantur auferri posse [19] peccata.
|
c
|
2 Dicit
autem manifesta esse peccata per legem, non ablata, cum [20]
dicit: “Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset.”
Non enim [21] ait: Non erat, Sed: non deputabatur. Neque cum lex
data est, ablatum [22] est, Sed deputari cepit i. e. apparere. Non
ergo putemus “vsque ad legem” [23] ita dictum esse,
quasi iam sub lege non esset peccatum, Sed Sic dictum [24] est
“vsque ad legem”, vt totum legis tempus annumeret
vsque ad finem [25] legis, qui est Christus.’
|
c
|
3 [26]
Et sic B. Aug⌊ustinus illud ‘Vsque ad legem’
cum illa affirmatione [27] ‘Erat peccatum’ accipit.
Quia tunc necessarium est dicere, vt ipse dicit, [28] Quod
peccatum non tantum vsque ad legem erat, Sed multo magis [29] sub
lege, que intrauit, vt abundaret delictum. Sed si accipiatur cum
[30] ista negatione ‘Non deputabatur’, tunc non est
necessaria ista violentia [31] super istud ‘Vsque ad legem’,
quod vtique finem indicat, Vt sit sensus: [32] Vsque ad legem
peccatum (quod in mundo tamen erat semper) non [33] imputabatur,
q. d. tam diu non fuit Imputatum et cognitum, donec
(W316) [1]
lex veniret, que non ipsum in esse, Quia iam erat, Sed in cognosci
produxit.
|
c
|
4 [2]
Vel sic: ‘Vsque ad legem peccatum Erat in mundo’, i.
e. solummodo [3] erat, tantum in esse suit, Sed per legem vltra
hoc, quod erat et [4] manebat, insuper agnoscebatur. Et sic non
intelligitur peccatum vsque [5] ad legem fuisse et tunc cessasse,
Sed cognitionem sui accepisse, quam [6] prius non habuit. Et hunc
sensum clare satis dant Verba Apostoli: ‘Sed [7] peccatum
non deputabatur, cum lex non esset’, q. d. per legem, ad [8]
quam vsque fuit, non est ablatum, Sed deputatum.
|
c
|
5 [9]
Regnauit Mors [5, 14].
[10]
Q. d. pȩna mortis fuit nota et cognita experimentaliter
omnibus, [11] non causa mortis, peccatum. Hic iterum non debet
intelligi, Quod [12] mors tantum vsque ad Mosen regnauerit, cum et
Moses mortuus sit et [13] omnes vsque in finem mundi; precipue in
reprobis manet regnum mortis. [14] ‘Sed regnauit vsque ad
Mosen’, i. e. vsque ad Mosen non cognoscebatur, [15] quare
et vnde mors regnaret.
|
c
|
6 Hoc
regnum autem b. Aug⌊ustinus [16] vt supra Sic intelligit:
‘Quando ita dominatur in hominibus reatus [17] peccati, Vt
eos ad vitam ȩternam, que vere vita est, venire non sinat,
[18] sed ad secundam etiam (que pȩnaliter ȩterna est)
mortem trahat.’
|
c
|
7 [19]
In Similitudinem preuaricationis Adȩ [5, 14].
[20]
B. Aug⌊ustinus Vbi supra sic Exponit i. e. in eos, qui
nondum sua [21] et propria voluntate peccauerunt sicut ille. Et
sic etiam B. Ambro⌊sius [22] intelligit, Qui illud ‘in
similitudinem’ refert ad proximum verbum [23] | ‘non |
peccauerunt’, alioquin nisi Apostolus determinasset hoc
verbum [24] ‘Non peccauerunt’, sibi contradixisset
superius: ‘In quo omnes peccauerunt’.
|
c
|
8 [25]
Quomodo enim omnes peccauerunt et non peccauerunt aliqui, [26]
Nisi Quod omnes peccauerunt in Adam et peccato Adȩ, Sed non
omnes [27] peccauerunt in similitudinem peccati Adȩ, immo
preuaricationis Adȩ? [28] Quasi aliud sit peccatum et
preuaricatio, quia peccatum vt reatus manet, [29] preuaricatio
autem vt actus transit. Ergo peccauerunt omnes non [30] actu, Sed
reatu eodem, Solus autem Adam actu et reatu simul quoad [31]
primum peccatum. (W317)
|
c
|
9 [1]
Stapulensis autem Aliter hic sentit Et contradictionem illam ‘In
[2] Bl. 79b. quo omnes peccauerunt’, Et *‘Qui non
peccauerunt’ aliter conciliat. [3] Sed dubito, | immo timeo,
| ne male conciliet. Illud autem, quod ait [4] ‘In
similitudinem’ referri ad verbum ‘Regnauit’
propter Iohann⌊em [5] Crisost⌊omum admitto, Qui et
ipse hunc Locum sic exponit dicens: [6] ‘Quomodo regnauit?
In similitudinem transgressionis Adȩ.’ Et sic illud
[7] ‘Etiam in eos, qui non peccauerunt’ in parenthesi
positum accipit.
|
c
|
10 Et
[8] tunc illud ‘Non peccauerunt’ intelligendum est
scil. proprio peccato et [9] strictius, quam supra | dixit |: ‘in
quo omnes peccauerunt’. Sicut idem [10] doctor de paruulis
dicit: ‘Quapropter et infantes baptisamus, quamuis [11]
peccata non habentes’ sc. propria, Vt B. Aug⌊ustinus
ex eodem auctore [12] probat li. 2. contra Iulianum latissime.
|
c
|
11 [13]
Qui est forma futuri [5, 14].
[14]
Hoc Chrisost⌊omus referente b. Aug⌊ustino sic: ‘In
similitudinem’, [15] inquit, ‘transgressionis Adȩ,
qui est forma futuri, propterea et forma [16] est Christi Adam.
Quomodo est forma? aiunt. Quoniam Sicut ille ex [17] semet
nascentibus, quamuis non manducauerint de ligno, factus est [18]
causa mortis, que per cibum inducta est, Ita et Christus iis, qui
ex ipso [19] sunt, tametsi nihil Iuste egerint, factus est
prouisor Iustitiȩ, quam per [20] crucem nobis omnibus
condonauit.’
|
c
|
12 AErgo
Similitudo preuaricationis [21] Adȩ in nobis est, quia
morimur, quasi similiter peccassemus. Et [22] similitudo
Iustificationis Christi in nobis est, quia viuimus, quasi
similiter [23] Iustitiam fecissemus. Ideo propter hanc
similitudinem Adam ‘est [24] forma futuri’ post eum
Christi. Immo Vt Christus hanc similitudinem [25] auferret et
nobis suam daret, ‘factus est in similitudinem hominum’,
[26] Phil. 2., Et missus a patre ‘in similitudinem carnis
peccati’. Et ita [27] ‘sicut in Adam omnes moriuntur,
Ita et in Christo omnes viuificabuntur’. [28] Vnde iam magis
Accedo Chrisost⌊omo, Quod ‘in similitudinem’ ad
verbum [29] ‘regnauit’ referendum sit. (W318)
|
c
|
13 [1]
Sed non sicut delictum, ita et donum [5, 15].
[2]
Chrisos⌊tomus Sic: ‘Si tibi dixerit Iudȩus:
quomodo vnius virtute [3] Christi mundus saluatus est? potes ei
dicere: Quomodo vno inobediente [4] Adam mundus damnatus est?
Quamquam non sint paria gratia atque [5] peccatum Neque ȩqualia
sint mors et vita Neque ȩqualis Deus ac diabolus.’ [6]
‘Si enim peccatum valuit et peccatum vnius hominis, Gratia
[7] Dei et gratia vnius hominis quomodo non amplius preualebit?
Multo [8] enim hoc rationabilius. Nam alium pro alio damnari non
valde videtur [9] habere rationem. Alium autem pro alio saluari et
decentius magis ac [10] rationabilius apparet.’
|
c
|
14 [11]
Gratia Dei et donum in gratia [5, 15].
[12]
Gratiam et donum, quasi differant, Apostolus copulat, Sed hoc ideo
[13] facit, Vt formam futuri, quam dixit, clare ostendat, Scil.
quia licet ex [14] Deo Iustificemur et gratiam accipiamus, Eam
tamen gratiam non [15] merito nostro accipimus, Sed est donum,
Quod Christo dedit pater hominibus [16] dare, secundum illud Eph.
4.: ‘ascendens in altum captiuam [17] duxit captiuitatem,
dedit dona hominibus.’
|
c
|
15 Hȩc
ergo dona sunt gratiȩ [18] Dei, quȩ a patre accepit
per meritum et gratiam suam personalem, vt [19] daret nobis, Vt
Act. 2.: ‘Accepta promissione spiritus sancti a patre [20]
effudit hoc donum, quod videtis.’ Sensus ergo: ‘Gratia
Dei’ (qua nos [21] Iustificat, immo que est in Christo sicut
in principio, Vt peccatum hominis [22] in Adam) ‘et donum’,
sc. quod diffundit Christus a patre in suos [23] credentes.
|
c
|
16 Quod
donum ‘in gratia vnius hominis’ i. e. merito et gratia
[24] personali, qua Deo placuit, Vt donum illud daret nobis. Illud
‘in gratia [25] vnius’ de personali gratia Christi
intelligitur, respondenter ad peccatum [26] proprium et personale
Adȩ, ‘donum’ autem ipsa Iustitia nobis donata.
[27] Bl. 80. Sic et peccatum originis (si liceret dicere) donum
est in peccato *vnius [28] hominis Adȩ. ‘Gratia Dei’
autem et ‘donum’ idem sunt sc. ipsa Iustitia [29]
gratis donata per Christum. Et addit eam Gratiam, quia et amicis
[30] donari consueuerunt. Sed hoc donum etiam inimicis ex
misericordia [31] donatum est, Quia non fuerunt digni hoc dono
nisi misericordia et [32] gratia Dei digni facti ac reputati.
|
c
|
17 [1]
Lex subintrauit [5, 20].
[2]
Aptissimum verbum ‘subintrauit’, q. d. peccatum
intrauit et lex [3] subintrauit, i. e. post peccatum etiam
intrauit ipsa ac sic peccatum non [4] est ablatum per legem, Quia
Subintrasse legem significat peccatum, [5] quod intrauit,
permansisse, immo auctum esse. Quia peccatum intrauit [6] et
peccatum lex secuta est ipsum irritans precipiendo contraria et
prohibendo [7] volita. Ideo ait: Vt abundaret peccatum. Quȩ
oratio non est [8] causalis, Sed consecutiua, Quia Coniunctio ‘Vt’
dicit sequelam, non causam [9] finalem legis.
|
c
|
18 Non
enim lex propter peccatum, licet et hoc ipsum [10] Gal. 3. dicat:
‘Quid igitur lex? propter transgressionem posita est, [11]
donec veniret semen, cui promiserat.’ Sic hic: ‘Vt
abundaret’ i. e. propter [12] peccatum etc. Est ergo sensus,
Quod per transgressionem legis cognitum [13] est peccatum illud
primum, Ideo propter transgressionem, non vt transgressio [14]
fieret, Sed quia necessario sequebatur ad positionem legis, vt
[15] per hanc transgressionem legis disceretur peccatum
infirmitatis, cecitatis, [16] concupiscentiȩ. Non enim erat
necesse legem propter transgressionem [17] poni, cum etiam si hoc
non intenderetur et lex non propter transgressionem [18]
poneretur, nihilominus sequeretur transgressio legis, cum sine
[19] gratia non sit possibile concupiscentiam superare et
destruere corpus [20] peccati.
|
c
|
19 Et
nihil aliud ista affirmatiua: ‘Lex intrauit, Vt abundaret
[21] delictum’ quam hanc negatiuam intendit: lex non
viuificauit, Lex [22] non tulit peccatum, Seu lex non intrauit, vt
tolleret peccatum, vt viuificaret. [23] Ad quam necessario
sequitur hȩc affirmatiua: ergo intrauit ad [24] augmentum
peccati. Quod est verum, vt sit sensus: Lex venit et factum [25]
est sine vitio legis, sine intentione legislatoris, vt ad
augmentum [26] peccati venerit, Sed factum est vitio
concupiscentiȩ, que non potuit [27] legem implere.
|
c
|
20 Vnde
b. Aug⌊ustinus li⌊bro super propositiones huius [28]
Epistolȩ: ‘Ipso Verbo satis significauit nescisse
Iudȩos, qua dispensatione [29] lex data sit. Data est enim
non, vt viuificet — gratia enim sola [30] viuificat per
fidem — Sed ad ostendendum, quantis et quam arctis vinculis
[31] peccatorum constricti tenerentur, qui legem de suis viribus
implendam [32] presumebant.’ Et iste modus frequens est vsu
loquendi, Vt [33] cum medicus et consolator ad ȩgrotum
venit; Vbi cum frustrata spe [34] ȩgroti medicus non potest
auxiliari, potest dicere ȩgrotus: Non ad (W320) [1]
consolationem, Sed ad maiorem desperationem mihi venisti.
|
c
|
21 Ita
et ex [2] lege, quam humanum genus desiderauit vehementissime (Vt
patet in [3] omnibus philosophis et veritatis inquisitoribus), non
auxilium et remedium, [4] Sed magis incrementum morbi accepit, Vt
figurat Mulier illa [5] Euangelica Emorrhoissa, que in medicos
omni substantia erogata semper [6] peius habuit. Vnde
vigilantissimo Verbo ait: ‘Intrauit, vt’, q. d. Deus
[7] non eam posuit ad hoc, Sed factum est lege intrante, ‘Vt
abundaret [8] delictum’.
|
c
|
22 [9]
Bl. 80 b. *Capitt. Sextum.
[10]
Qui enim mortui sumus peccato [6, 2].
[11]
B. Aug⌊ustinus super hunc locum: ‘Omnino ex isto loco
eum describit, [12] qui sub gratia constitutus est, Vbi homo iam
mente seruit legi [13] Dei, quamuis carne seruiat legi peccati.’
Et prosequitur exponens hanc [14] vtranque seruitutem legis et
peccati dicens: ‘Non enim obaudit desiderio [15] peccati,
quamuis adhuc sollicitent concupiscentiȩ et prouocent ad
[16] consensionem, donec Viuificetur etiam corpus et “absorbeatur
mors in [17] victoria”. Quia ergo non consentimus
desideriis prauis, in gratia sumus [18] et “non regnat
peccatum in nostro corpore”. Cui autem dominatur peccatum,
[19] quamuis peccato resistat, adhuc sub lege est, non sub
gratia.’
|
c
|
23 [20]
Ex quibus verbis clare patet Intelligentia verborum Apostoli. Quia
[21] omnes iste propositiones: | 1. | Mortuum esse peccato; | 2. |
Viuere [22] autem Deo; | 3. | Seruire mente legi Dei et carne legi
peccati, [23] Non est aliud quam non consentire concupiscentiis et
peccato, licet [24] peccatum maneat. Idem est | 4. | peccatum non
dominari, non [25] regnare, Sed | 5. | Iustitiam regnare etc. Vnde
infra c. 13.: ‘Et [26] carnis | curam | ne fȩceritis
in desideriis’, q. d. desideria peccati, que [27] et ipsa
peccatum sunt scil. originale et reliquum hȩreditatis
paternȩ ex [28] Adam, manent, Sed ne obediatis eis. Item, Vt
destruatur corpus peccati, [29] quod fit per non-consensionem et
repugnantiam spiritus. (W321)
|
c
|
24 [1]
Corol⌊larium.
[2]
Vsque ad finem Vitȩ sumus in peccatis. Quia hic b.
Aug⌊ustinus [3] dicit: ‘Donec viuificetur corpus et
absorbeatur mors in victoria, sollicitant [4] concupiscentie.’
Item Gal. 5.: ‘Spiritus concupiscit aduersus carnem [5] et
caro aduersus spiritum. Hȩc enim sibi inuicem aduersantur,
vt [6] non, quȩcunque vultis, illa faciatis.’
|
c
|
25 Et
infra 7.: ‘Quod volo bonum, [7] non facio, quod nolo malum,
hoc facio’ etc. Item Iacob. 4.: ‘Vnde [8] bella et
lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis vestris, quȩ
militant [9] in membris vestris?’ Et 1. Pe. 2.: ‘Abstinete
a carnalibus desideriis, [10] quȩ militant aduersus animam.’
Sic itaque omnes Apostoli et sancti [11] confitentur peccatum et
concupiscentiam in nobis manere, donec corpus [12] in cinerem
resoluatur et aliud resuscitetur sine concupiscentia et peccato,
[13] Vt 1. Pet. vlt⌊imo: ‘Nouos Vero cȩlos et
nouam terram et promissa [14] ipsius expectamus, in quibus
Iustitia habitat’, q. d. quia in ista peccatum [15] habitat.
|
c
|
26 Sicut
et Iere. 18. de figulo vas fractum in aliud reparante Dominus [16]
dicit se similiter facturum. Odit enim Dominus corpus peccati [17]
et parat illud reficere in aliud; ideo et nobis ipsum odire
precipit et [18] destruere ac mortificare et petere exitum ab ipso
et ‘aduenire regnum eius’. [19] Sed hoc odium et hȩc
resistentia corporis peccati non est leuis, Sed [20]
laboriosissima, Ad quam necessaria sunt tot opera penitentiȩ,
quot fieri [21] possunt, prȩsertim Cautela ocii.
|
c
|
27 [22]
In Morte ipsius baptisati Sumus [6, 3].
[23]
B. Aug⌊ustinus li. 4. [de] tri⌊nitate c. 3.: ‘Duplȩ
morti nostrȩ Saluator [24] impendit simplam suam et ad
faciendam vtranque resuscitationem nostram [25] in sacramento et
exemplo preposuit et proposuit vnam suam. Indutus [26] enim carne
mortali et ea sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad [27]
vtrunque concinit, cum in ea fieret interioris hominis
sacramentum, [28] Bl. 81. *exterioris exemplum. Interioris hominis
sacramento illa vox data est: [29] “Scientes, quoniam vetus
noster homo simul crucifixus est cum illo, vt (W322) [1]
destruatur corpus peccati.” Ad exemplum vero pertinet illud
(Matt. 10.): [2] “Nolite timere eos, qui occidunt corpus.”
|
c
|
28 Ad
quod per talem suam mortem [3] maxime hortatus est suos.’
Resurrectio vero corporis Domini ad [4] sacramentum interioris
hominis pertinere ostenditur per illud Apostoli [5] | Col. 3.|:
‘Si consurrexistis cum Christo, que sursum sunt querite.’
Ad [6] exemplum vero illud: ‘Capillus capitis vestri non
peribit’, et quod ostendit [7] corpus suum discipulis post
resurrectionem. Sic itaque de morte et resurrectione [8] Christi
Apostolus hoc loco quoad sacramentum loquitur, non [9] quoad
exemplum.
|
c
|
29 D[10]
Vnde Notandum,
[11]
Quod duplex est mors sc. Naturȩ seu melius temporalis et
ȩterna. [12] Temporalis est solutio corporis et animȩ.
Sed hȩc mors est figura, similitudo, [13] et velut mors
picta in pariete quoad ȩternam, || que et spiritualis, [14]
||
|
c
|
30 Vnde
et in Scrip⌊tura frequentissime Somnus, quies, dormitio
[15] [1.] vocatur. Aeterna mors est duplex. Alia bona et optima,
Quȩ est [16] mors peccati et mors mortis, Qua anima soluitur
et separatur a peccato [17] et corpus a corruptione et per gratiam
et gloriam copulatur Deo viuenti. [18] Hȩc autem est
propriissime mors, || quia in omnibus aliis mortibus manet [19]
aliquid mixtum Vitȩ preterquam in ista, Vbi est purissima
Vita solum, [20] quia ȩterna. ||
|
c
|
31 Quia
huic soli conueniunt absolute et perfecte conditiones [21] mortis
et in hac sola totum perit et in nihilum sempiternum perit,
quicquid [22] sic moritur, et nunquam reuertitur aliquid ex eo, ||
immo quia et [23] ȩternam mortem mortificat. || Sic moritur
peccatum et peccator, quando [24] Iustificatur, Quia peccatum non
reuertitur inȩternum, Vt hic Apostolus [25] dicit: ‘Christus
iam non moritur’ etc. Et hȩc principalissime est
intenta [26] in Scrip⌊tura.
|
c
|
32 Quia
Deus instituit tollere per Christum, Quicquid diabolus [27]
intulit per Adam. Intulit autem diabolus peccatum et mortem.
(W323) [1]
Ideo Deus contulit mortem mortis et peccatum peccati, venenum
veneni, [2] | captiuitatem captiuitatis. |
|
c
|
33 Sicut
ait per Oseam: ‘Ero mors [3] tua, o mors, morsus tuus ero,
inferne.’ Hȩc est figurata in omnibus [4] Bellis
filiorum Israel olim in lege Gentes occidentium. [5] [2.] Alia est
ȩterna et pessima, que est damnatorum, Vbi non peccatum [6]
et peccator moritur homine saluo, Sed homo moritur peccato
inȩternum [7] viuo et manente. Hȩc est ‘mors
peccatoris pessima’. Apostolus autem [8] sacramentaliter de
morte Christi loquens de Secunda spirituali loquitur [9] et sic
facile nunc patent eius verba.
|
c
|
34 [10]
Dixi ‘peccatum peccati’. Quid hoc? Peccatum peccati
Est agere [11] contra legem peccati et transgredi legem membrorum
et peccare contra [12] concupiscentias carnis, quod est peccatum
optimum. Sicut Mors mortis [13] est agere contra mortem, i. e.
vita, ita peccatum peccati Est Iustitia. [14] Vnde Ecclesiasticus:
‘Melior est iniquitas viri quam mulier bene faciens’,
[15] i. e. melius est, quod spiritus transgrediatur legem carnis
et faciat contraria [16] carni, quam quod caro faciat secundum
suam legem.
|
c
|
35 Hȩc
sunt [17] opera Domini, in quibus delectatur et delectare nos
facit, Sicut Scriptum [18] est: ‘Delectabitur Dominus in
operibus suis.’ Et infra 7.: ‘Et de peccato [19] Bl.
81b. damnauit peccatum.’ *Istis autem Negatiuis orationibus,
que sunt [20] multo quam affirmatiue dulciores, vtitur spiritus ad
expressionem [21] ȩternitatum eorum, de quibus loquitur.
Quia Mortem occidi est mortem [22] non reuerti, Et captiuitatem
captiuari Est captiuitatem nunquam [23] reuerti.
|
c
|
36 Que
expressio per affirmatiua non potest fieri. Nam Vita potest [24]
intelligi sine ȩternitate. Sic et ibi: ‘Deus noster,
Deus saluos faciendi, [25] et Domini, Domini exitus mortis’
potius quam introitus vitȩ. Quia [26] introitus vitȩ
potest in exitum vitȩ fieri, immo necessario fit, Sed
‘exitus [27] mortis’ est in vitam sine morte introire.
Et hȩc sunt ‘Voluntates (W324) [1] Christi’, de
quibus psalmo 15.: ‘Sanctis, qui sunt in terra, mirificauit
[2] omnes voluntates meas in eis.’ Et psalmo 110.: ‘Magna
opera Domini, [3] exquisita in omnes voluntates eius.’
|
c
|
37 [4]
Consepulti enim sumus [6, 4].
[5]
In homine Spirituali omnia debent eodem modo apparere in opinione
[6] hominum et suiipsius, quo Christus sepultus et mortuus
apparuit [7, 8] in oculis Iudȩorum. Ipse enim precinit
nobis, vt ei per omnia respondeamus.
|
c
|
38 [9]
Primo Mortuus Christus amplius nihil sensit eorum, que fiebant
[10] foris, Licet esset adhuc foris. Ita homo spiritualis, licet
sensibus sit prȩsens [11] in omnibus, tamen corde omnino est
auersus et mortuus omnibus. Hoc [12] fit, quando homo ex totis
medullis fastidit omnia, que sunt huius vitȩ, [13] immo
quando ab omnibus in hac vita agentibus fastiditus patientiam [14]
habet cum gaudio et gloriatur se esse velut mortuum cadauer, et
‘purgamentum [15] ac peripsima huius mundi’, Vt
Apostolus dicit.
|
c
|
39 Sed
Notandum, [16] Quod non omnes in hac perfectione necessarium est
reperiri [17] statim, cum baptisati sunt in mortem huiusmodi.
Baptisati enim sunt [18] ‘in mortem’ i. e. ad mortem,
hoc est, inceperunt agere, vt mortem [19] | istam | assequantur et
hanc metam suam attingant. Sicut enim licet [20] ad vitam ȩternam
baptisentur et ad regnum cȩlorum, non tamen statim [21]
habent eius summam, Sed inceperunt agere, Vt ad illud perueniant —
[22] Ordinatur enim Baptismus ad istam mortem et per eam ad vitam
— [23] Ideo necessarium est in ordine huiusmodi inueniri.
|
c
|
40 [24]
Vnde tria genera sunt in isto ordine. Primi sunt Impatientes
crucis [25] et mortificationis huiusmodi et nolunt mori. Hii ad
Latronem pertinent [26] sinistrum, Quia blasphemant Christum,
saltem corde et opere. Alii [27] vero patiuntur, sed cum multo
sensu et difficultate ac gemitu, Sed tamen [28] superant, Vt
saltem patienter moriantur. Durum est iis contemni et [29]
fastidiri ab omnibus. Hii ad latronem dexterum pertinent, immo et
[30] Christus adhuc dolens et sentiens eos in suo corpore
portauit. Tercii [31] autem, qui, Vt dixi, cum gaudio ingrediuntur
hanc mortem, quos Christus [32] cum Valido clamore vt fortissimus
Gygas moriens significauit. (W325)
|
c
|
41 [1]
Vetus homo [6, 6].
[2]
‘Vetus homo’ Est, qualis ex Adam natus est, non
secundum naturam, [3] Sed secundum vitium naturȩ. Natura
enim bona est, Sed vitium [4] malum. Non autem ‘vetus homo’
tantum dicitur, quia opera carnis [5] operatur, Sed etiam magis,
dum Iuste agit et Sapientiam tractat ac [6] in omnibus
spiritualibus bonis se exercet, immo dum etiam ipsum Deum [7]
diligit et colit.
|
c
|
42 Ratio
est, Quia in iis omnibus fruitur donis Dei et vtitur [8] Deo. Nec
potest ab hac peruersitate abusus sui (que in Scripturis vocatur
[9] curuitas, iniquitas et peruersitas) nisi per gratiam Dei
erigi. Prouer. [10] | Ecclesiastis | 1.: ‘Peruersi difficile
corriguntur’, quod non tantum [11] Bl. 82. propter
pertinaciam peruersorum dicitur, Sed * magis propter
profundissimam [12] infectionem huius paterni vitii et originalis
veneni, quo etiam [13] in ipso Deo per amorem concupiscentiȩ
querit homo, que sua sunt.
|
c
|
43 [14]
Psalmo 71.: ‘Ex vsuris et iniquitate redimet animas
eorum.’Denique [15] ista iniquitas tam profunda est, Vt
etiam ignoretur ab omnibus eius [16] profunditas, et per
misericordiam Dei in Scripturis non ipsa, Sed amor [17] eius
tantum redarguitur. Psalmo 10.: ‘Qui autem diligit
iniquitatem, [18] odit animam eius.’ Et psalmo 31.: ‘Pro
hac’ sc. Iniquitate ‘orabit ad [19] et omnis sanctus’,
quia scil. odit eam. Et hȩ est figurata in Curuitate [20]
mulieris illius euangelicȩ, quam diabolus Satan 18 annis
captiuam [21] tenuerat, vt dixit Saluator.
|
c
|
44 [22]
Vt destruatur corpus peccati [6, 6].
[23]
‘Destruere’ hoc loco spiritualiter accipitur. Nam si
de corporali [24] destructione loqui vellet, non esset necessarium
pro ista veterem hominem (W326) [1] crucifigi. Quia corporaliter
destruetur, siue velimus nolimus, [2] etiam in iis, quorum vetus
homo non crucifigitur. Quare quod necessitas [3] est, non potest
preceptum aut consilium esse.
|
c
|
45 Vnde
et secundum b. Aug⌊ustinum [4] Hanc destructionem ipse
Apostolus exponens sequitur, Vt ‘non [5] vltra seruiamus
peccato’. Exposuit (inquit b. Aug⌊ustinus), quod
dixit: [6] ‘Vt destruatur corpus peccati’. Igitur
destrui corpus peccati Est concupiscentias [7] carnis et veteris
hominis frangi laboribus penitentie et [8] crucis ac sic de die in
diem minui eas et mortificari. Vt Col. 3.: ‘Mortificate [9]
membra vestra, que sunt super terram.’ Sicut Ibidem
clarissime [10] vtrunque hominem describit, nouum et veterem.
|
c
|
46 [11]
De hac destructione sunt aliqui titulorum psalm⌊orum: ‘Ne
disperdat.’ [12] Et eodem psalmo: ‘Deus, repulisti nos
et destruxisti nos.’ Et Iere.:‘Vt [13] destruas,
disperdas et euellas.’
|
c
|
47 [14]
‘Corpus’ ergo ‘peccati’ Non aliquod
mysticum intelligi debet, Vt [15] multi fingunt ‘Corpus
peccati’ i. e. cumulum totum malorum operum, [16] Sed ipsum
hoc corpus, quod portamus. Quod dicitur ‘corpus peccati’,
[17] Quia contra spiritum inclinat ad peccatum. Et semen diaboli
in ipso est, [18] Vnde Dominus Gen. 3.: ‘Inimicitias | ponam
| inter semen tuum et [19] semen illius.’ Semen mulieris Est
verbum Dei in Ecclesia, quod inclinat [20] | ad | Iustitiam et
bona.
|
c
|
48 Semen
diaboli est ipsum peccatum, fomes, [21] concupiscentia in carne.
Et istȩ Inimicitiȩ aguntur assidue, secundum [22]
Apostolum Gal. 5.: ‘Caro concupiscit aduersus spiritum et
spiritus aduersus [23] carnem.’ Caro habet semen diaboli et
querit parere et fructificare [24] peccatum. Sed spiritus habet
semen Dei et parere ac fructificare querit [25] Iustitiam. Et sic
hȩc duo ‘sibi inuicem aduersantur, Vt non ea, que [26]
vultis, faciatis’.
|
c
|
49 [27]
Quod autem mortuum est peccato [6, 10].
[28]
Sententia est, Quod mors illa spiritualis est solummodo semel
subeunda. [29] Quia qui sic moritur, inȩternum viuit. Ideo
non est redeundum (W327) [1] ad peccatum, vt iterum moriatur
peccato.
|
c
|
50 Quod
sic intelligitur contra [2] Nouatianos, Quod de necessitate et
natura spiritualis vitȩ semel apprehensȩ [3] est, quod
sit ȩterna. Quia non eam mors finit Inuitam, sicut istam [4]
vitam corporalem, Sed est inceptio vitȩ ȩternȩ.
Vnde Io. 6.: ‘Qui credit [5] in me, non morietur
inȩternum’, i. e. quamdiu ab ista vita volens non [6]
auertitur, non potest mori. Quȩ in futuro sic confirmabitur,
vt etiam [7, 8] auerti nullus possit, quod nullus velit ȩterne
voluntatis firmissima perfectione.
|
c
|
51 [9]
Bl. 82b. * Sicut enim Radius solis est ȩternus, quia sol
ȩternus, Ita Vita [10] Spiritualis est ȩterna, quia
Christus ȩternus est, qui est vita nostra, qui [11] per
fidem in nos per radios gratiȩ suȩ influit et manet.
Quare sicut [12] Christus ȩternus, ita et gratia ex eo
fluens est de natura sua ȩterna. [13] Quod autem homo rursum
peccat, non ideo moritur vita eius spiritualis, [14] Sed ipse ab
ea recedit et moritur, illa manente in Christo ȩterna.
|
c
|
52 [15]
Hoc est, Quod hic dicit: ‘Si autem mortui sumus cum Christo,
credimus, [16] quia et viuemus cum illo.’ Quomodo viuemus?
‘Scientes’, inquit, ‘Quia [17] Christus
resurgens ex mortuis iam non moritur.’ Ita etiam, ‘quod
mortuum [18] est peccato, mortuum est semel’. Quia habet
Christum, qui vltra [19] non moritur, quare et ipse vltra non
moritur, Sed viuit cum Christo inȩternum. [20] Vnde et non
nisi semel baptisamur, quo Christi vitam assequimur, [21] Licet
sepius cadamus et resurgamus, quia Vitam Christi sepius [22]
repetere licet, non autem nisi semel initiari potest, Sicut Qui
nunquam [23] diues fuit, semel tantum incipit diues fieri, licet
sepius depauperari et [24] diuitias repetere possit.
|
c
|
53 c[25]
Quod autem viuit, Viuit Deo [6, 10].
[26]
Deo autem non viuit, nisi quod ȩternaliter et spiritualiter
viuit, quia [27] Deus ȩternus est et spiritus, coram quo
nihil, nisi quod spirituale et (W328) [1] ȩternum est,
reputatur, Caro autem et temporalia nihil apud eum sunt. [2] Ideo
cum sit ista Vita ȩterna, necesse est, vt tantum semel quis
moriatur, [3] qui peccato moritur, cum istam mortem peccati non
nisi ȩterna vita [4] sequatur, in qua non potest esse mors,
alioquin ȩterna non esset. Nec [5] potest amplius mori
peccato, qui mortuus est peccato semel, Quia secuta est [6]
Iustitia ȩterna, que nunquam amplius peccat. Coroll⌊arium
sequitur,
|
c
|
54 [7]
Quod Heresis Nouatiana false hunc textum intellexit, quasi lapsis
[8] non sit spes resurgendi, quia semel moriendum est peccato.
Quia Istud [9] ‘semel’ non determinat numerum |
penitentiȩ |, Sed commendat ȩternitatem [10] gratiȩ
|| et abnegat alietatem Iustitiȩ ||, Vt sit sensus, Quod
[11] quicunque baptisatus fuerit vel penituerit, iam ita peccatum
euasit et [12] Iustitiam acquisiuit, Vt inȩternum amplius
non sit necesse peccatum [13] euadere aliud aut Iustitiam aliam |
acquirere |.
|
c
|
55 Sed
hȩc vnica et sola [14] satis est inȩternum. Quod in
Iustitiis hominum nullo modo fit, Vbi [15] secundum Morales vna
virtute acquisita adhuc aliȩ quoque restant [16]
acquirendȩ. Non autem est sensus, Quod qui semel acquisiuit,
si amittat, [17] amplius non possit acquirere. Quia Scriptura
contradicit huic errori, [18] Prouer.: ‘Septies in die cadit
Iustus et toties resurgit.’
|
c
|
56 Et
Dominus ad [19] Petrum: ‘Non dico tibi: septies, Sed
septuagies septies.’ Igitur, Vt dixi, [20] Istud ‘Semel’
non exprimit vel negat Numerum vicissitudinis, Sed numerum [21]
alietatis, Vel potius commendat ȩternitatem Iustitiȩ,
quȩ in hac [22] vita non obstante ȩternitate eius nunc
amitti nunc requiri sepissime [23] potest. Nam et B. Petrus post
missionem spiritus sancti peccauit in [24] simulatione, Vt Gal.
2., quȩ certissime fuit peccatum mortale, quia contra [25]
euangelium et salutem animȩ, cum Apostolus ibidem expresse
dicat, [26] Quod non secundum veritatem euangelii ageret.
|
|
57 [27]
Bl. 83. *Non enim sub lege estis [6, 14].
[28]
Ergo Quicunque sub lege sunt, ipsis peccatum dominatur. Quod ex
[29] supradictis satis patet in 3. c. Quia qui sine fide Christi
est, etiamsi bene [30] operetur, semper tamen in peccatis est.
Vnde Notandum, Quod Apostoli (W329) [1] modus loquendi propter
nimiam proprietatem singularis et admirabilis [2] apparet non
intelligentibus. ‘Esse’ enim ‘sub lege’
illi intelligunt idem, [3] quod legem habere, secundum quam
viuendum est.
|
|
58 Apostolus
autem [4] ‘Esse sub lege’ intelligit idem, quod legem
non implere, legis reum et [5] debitorem et transgressorem esse,
Ita, Quod lex ius accusandi et damnandi [6] ipsum habet super
ipsum et non habeat, quo satisfaciat legi aut [7] superet legem.
Et sic dum lex dominatur, etiam peccatum dominatur [8] et captiuum
tenet hominem. Vnde 1. Cor. 15.: ‘Stimulus autem mortis [9]
peccatum est, Virtus vero peccati lex’ (i. e. peccatum ideo
potens est [10] et dominatur, quia lex dominatur.
|
|
59 ‘Virtus’
hic i. e. potentia dicitur, Vt [11] sic sit ordo: Peccatum est
stimulus seu potentia mortis, per quod [12] mors potens est et
dominatur), vt supra 5.: ‘per peccatum mors’ etc. [13]
Lex autem est virtus seu potentia peccati, per quam peccatum manet
[14] et dominatur. A quo dominio legis ac peccati nemo nisi per
Christum [15] liberatur, Vt ibidem sequitur: ‘Deo autem
gratias, qui dedit nobis [16] victoriam per Ihesum Christum
Dominum nostrum.’ Et ipse Iohann. 6.: [17] ‘Si filius
vos liberauerit, vere liberi eritis.’
|
|
60 Et
16.: ‘In mundo pressuram [18] habebitis, Sed confidite, quia
ego vici mundum.’ Et 1. Iohann. 1: ‘Hȩc [19] est
victoria, que vincit mundum: fides vestra.’ || 4. c.: ||
‘Quis enim vincit [20] mundum, nisi qui credit, quoniam
Ihesus est filius Dei?’ Ideo hic [21] dicit, Quod possumus
regnum peccati prohibere, quia ‘sumus non sub [22] lege, Sed
sub gratia’. Quod totum dicitur, ‘vt destruatur corpus
peccati’ [23] et perficiatur Iustitia incepta.
|
|
61 [24]
In qua traditi estis [6, 17].
[25]
Licet Aliqui id velint dictum intelligi per hipallagen pro eo,
quod [26] est: Quȩ tradita est vobis, tamen Spiritus in
Apostolo loquens non sine [27] consilio taliter est locutus. Quia
Sapientia carnis aduersaria est verbo [28] Dei, Verbum autem Dei
est immutabile et insuperabile. ideo necesse est [29] Sapientiam
carnis mutari et suam formam relinquere ac formam verbi [30]
suscipere.
|
|
62 Quod
fit, dum per fidem seipsam captiuat et destruit, conformat (W330)
[1] se verbo, credens verbum esse verum, se vero falsam. Sic
‘Verbum caro [2] factum est’ et ‘assumpsit
formam serui’, vt caro verbum fiat et homo [3] formam
assumat verbi; tunc, vt c. 3. dictum est, homo fit Iustus, verax,
[4] sapiens, bonus, mitis, castus, sicut est verbum ipsum, cui se
per fidem [5] conformat.
|
|
63 Vnde
Significantior est oratio: ‘In qua traditi estis’,
quam: [6] Quȩ tradita est Vobis. Quia etiam impiis tradita
est doctrina Euangelii, [7] qui tamen non se ei | tradunt aut |
conformant; Sed ipsi non sunt traditi [8] in eam, quia non credunt
vere et ex corde. Similis fere sententia [9] est ista ad
Corint⌊hios: ‘Nunc autem cum cognoueritis, immo cum
[10] cogniti sitis’, quomodo et hic potuit dicere: Quȩ
tradita est vobis, immo [11] ‘in qua vos traditi estis’,
| quod est fidelium proprie et sanctorum. Vide [12] infra c. 7.,
Quomodo nos morimur peccato et legi potius quam econtra. |
|
|
64 [13]
Bl. 83b. *Peccatum Vobis non dominabitur [6, 14].
[14]
Hoc non solum de concupiscentia intelligitur, quoad bona et
prospera [15] temporalia, Sed etiam de fuga, quoad mala et aduersa
temporalia. [16] Habens enim Christum per veram fidem non cupit
vlla bona mundi, [17] quantumlibet alliciant, || nec ipsam vitam,
|| Nec timet vlla mala, etiam [18] ipsam mortem, quantumlibet
terreant.
|
|
65 Stat
autem firmus super firmam [19] petram nec sequitur mollia nec
fugit dura, Non quod non tentetur ad [20] fugam nimio terrore aut
ad concupiscentiam nimia blandicia (non enim [21] est insensibilis
ad concupiscentiam et terrorem), Sed finaliter non consentit, [22]
licet cum extremo labore et dolore | vix | resistat ac triumphet
[23] secundum illud 1. Pet. 4.: ‘Iustus vix saluabitur.’
Et semper similior [24] est victo quam vincenti, dum tentatur et
pugnat Iustus. Permittit enim [25] eum Dominus vsque ad extremum
suum posse tentari et impugnari [26] Sicut Aurum in fornace. ||
Quia ‘non coronabitur, nisi qui legittime [27] certauerit.’
|| (W331)
|
|
66 [1]
Corol⌊larium.
[2]
[1.]
[3]
Qui timet | plus quam Christum | mortem et diligit | plus | Vitam,
[4] nondum habet Christum per veram fidem. Quia peccatum dominatur
[5] ei et est sub lege. Sed hoc sane intelligendum, sicut ipsemet
exponit [6] dicens | Iohann. 12. |: ‘Qui amat animam suam,
perdet eam.’
|
|
67 Et
alibi: [7] ‘Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est
me dignus.’ [8] Et ‘qui non accipit crucem suam et
sequitur me, non est me dignus.’ [9] Non ergo facile est
peccatum in seruitutem redigere. Immo nisi Dominus [10] esset in
nobis, ‘qui fidelis, non permittit nos tentari supra quam
[11] possumus’, vtique aqua absorberet nos. Incredulos autem
permittit [12] tentari et cadere, immo iam ceciderunt et nunquam
stant coram, Sed [13] stantibus et Inuocantibus per fidem fidelis
est.
|
|
68 [14]
2.
[15]
Peccatum dum Impugnat et non dominatur, seruire cogitur sanctis,
[16] vt infra: ‘Diligentibus Deum omnia cooperantur in
bonum.’ Et Apostolus: [17] ‘Sed facit cum tentatione
prouentum, vt possitis sustinere.’ [18] Sic Luxuria facit
sua Impugnatione animan castiorem, Superbia humiliorem, [19]
accidia vegetiorem, Auaritia liberaliorem, Iracundia mitiorem,
[20] Gula abstinentiorem.
|
|
69 Quia
in iis omnibus crescit spirituali homini odium [21] magis ac magis
contra illud, ad quod impugnatur. Ideo vtilissima est [22, 23]
tentatio. Sic itaque In Corpore mortali dominatur, quando ei
consentitur.
|
|
70 [24]
Sed seruit, quando ei resistitur, quia perficit odium iniquitatis
et [25] amorem Iustitiȩ; In Corpore autem futuro et
immortali neque dominabitur [26] neque regnabit neque seruiet.
Videamus itaque mirabilem Dei [27] sapientiam, Quia per malum
promouet bonum et per peccatum Iustitiam [28] perficit, Non solum
in nobis, Sed et in aliis. Quia dat in peccatis [29] aliorum
causam odiendi ac tollendi peccatum in proximo ac sic amorem [30]
et pietatem exercendi, in nobis autem esuriendi Iustitiam et
fastidiendi [31] iniustitiam, Si tamen Inuocemus eum ex fide pura
et syncera. (W332)
|
|
71 [1]
Bl. 84. *Arma iniquitatis peccato [6, 13].
[2]
‘Iniquitatis’ hic pro ‘Iniustitiȩ’
transfertur. Est autem ‘Iniustitia’ [3] tota ipsa
generalis conuersatio incredulitatis, Sicut per contrarium: [4]
Iustitia tota generalis conuersatio ex fide seu fides cum operibus
suis, [5] sicut Iniustitia incredulitas cum operibus suis etiam
bonis et sanctis.
|
|
72 [6]
‘Peccatum’ autem hic secundum b. Aug⌊ustinum de
spi⌊ritu et lit⌊era [7] non pro opere peccati, Sed
pro ipsa lege peccati seu lege membrorum, concupiscentia, [8]
fomite, pronitate ad malum, difficultate ad bonum. Vult [9] ergo
dicere Apostolus, Quod ‘peccato’ i. e. concupiscentiȩ
et fomiti non [10] sunt membra concedenda, vt sic obediendo
peccato fiant arma incredulitatis [11] et ex credentibus fiant
increduli, dum opera incredulorum faciunt [12] secundum
concupiscentias peccati. Sed obediendum est Deo, vt ‘membra
[13] sint arma Iustitiȩ’ i. e. vitȩ fidei et
credulitatis.
|
|
73 [14]
Humanum dico propter infirmitatem [6, 19].
[15]
Quia supra dixit de perfecta mortificatione concupiscentiȩ
ita, [16] vt nec in actum matrimonii consentiendum ei sit. Hic
autem relaxat et [17] vult dicere: Si omnino propter infirmitatem
carnis concupiscentiȩ cedendum, [18] extra tamen pollutionem
et immundiciam fiat saltem in matrimonio [19] ex fide
sanctificato, cum et Gentes, que homines sunt extra fidem, [20]
humano more mundiciam eiusmodi seruent.
|
|
74 Vnde
huius textus eadem [21] est sententia breuiter posita, quam 1.
Corinth. 7. per totum latius prosequitur [22] dicens: ‘Propter
fornicationem vnusquisque vxorem suam habeat’ [23] etc. Et
infra: ‘ne tentet vos Sathanas propter incontinentiam [24]
vestram.’ Hoc est, quod hic dicit: ‘propter
infirmitatem carnis vestrȩ’. [25] Item Quod ibi dicit:
‘Hoc autem dico secundum indulgentiam, [26] non secundum
imperium’, hoc dicit hic: ‘Humanum dico’, q. d.
non [27] precipio, vt vxorem ducat vnusquisque, Sed tantum, vt non
fornicemini, [28] ‘propter infirmitatem carnis vestre’
i. e. Incontinentiam.
|
|
75 Hoc
est enim [29] humanum mandatum et multo inferius quam istud
Consilium, de quo [30] dicit: ‘Volo autem omnes esse sicut
meipsum’, Sed non omnes hoc possunt, [31] quia sequitur:
‘Sed vnusquisque proprium donum habet ex Deo, [32] alius
quidem sic, alius vero sic.’ De tali consilio et perfecta
mortificatione (333) [1] carnis et hic locutum se fuisse ostendit,
cum hic rigorem illum [2] velut relaxans dicit: ‘Humanum
dico’, q. d. Si non potestis continenter, [3] tamen caste
agite, vt peccatum non regnet per pollutionem et immundiciam [4,
5] carnis in detrimentum fidei et Iustitiȩ et in augmentum
iniustitiȩ.
|
|
76 [6]
Bl. 84b. *Seruire Immundiciȩ [6, 19].
[7]
Conuertit Apostolus et non seruat antithesin, quia primo dicit:
[8] ‘Immundiciȩ et Iniustitiȩ ad Iniustitiam’,
postea dicit: Seruire Iustitiȩ [9] in sanctificationem i. e.
mundiciam. || Vnde in Scrip⌊tura Vet⌊ere Sepius [10]
dicitur ‘Sanctificate’, ‘Sanctificamini’
pro eo, quod est ‘mundamini’, [11] ‘Mundate’
sc. a carnalibus pollutionibus. ||
|
|
77 Nam
idem Vult per sanctificationem [12] et mundiciam intelligere,
ipsam scil. corporis castitatem, [13] non quamcunque, Sed quȩ
ex spiritu fidei sanctificante ab intra venit. [14] Gentilis enim
castitas est, Sed non Sancta castitas seu sanctificatio, [15] Quia
polluta est anima eorum. Vnde et hic prius dicit: ‘Seruire
Iustitiȩ’ [16] et postea: ‘in sanctificationem.’
Quia per fidem prius anima castificanda [17] est, Vt sic anima
sancta corpus mundum faciat propter Deum, [18] alioquin vana erit
castitas.
|
|
78 Sic
Dominus ad hipocritas: ‘Hipocrita, [19] munda prius, quod
intus, vt mundetur et quod deforis est,’ q. d. Si [20] intus
mundus fueris, facile et velut sua sponte corpus et omnia foris
[21] munda erunt. Si ergo seruiatur Iustitiȩ, iam talis
seruitus secum affert [22] sanctificationem, Isa. 11.: ‘Et
erit Iustitia cingulum lumborum eius et [23] fides cinctorium
renum eius’, q. d. Qui credit et Iustus est in spiritu, [24]
eo ipso iam luxuriam facile vincit et captiuat.
|
|
79 [25]
Econtra Qui seruit Immundiciȩ i. e. luxuriȩ et
pollutioni corporis, [26] iam regnante peccato super ipsum fit
Iniustus magis ac magis, quia [27] fide amissa iam incredulus est.
(W334)
|
|
80 [1]
Bl. 85. *Capitulum Septimum.
[2]
Quia Lex in homine dominatur [7, 1].
[3]
Patet itaque, Quod Apostolus non methaphysice neque moraliter [4]
de lege loquitur, Sed spiritualiter et theologice, vt supra satis
dictum [5] est c. 4., scil. Quoad interiorem hominem et voluntatem
respicit, non [6] quoad opera in exteriori homine respicit. Et
suis familiaribus propositionibus [7] velut fundamentis atque
principiis intellectis facilia sunt [8] omnia reliqua. Quarum
prima est:
|
|
81 [9]
Peccatum et ira est per legem. Ergo legi nullus moritur, nisi qui
[10] peccato moritur, et quicunque peccato moritur, etiam legi
moritur. Et [11] quam primum fit liber a peccato, etiam a lege
liber est. Et Vbi fit seruus [12] peccati, etiam seruus fit legi,
et ita dum peccatum dominatur et [13] regnat, etiam lex dominatur
et regnat. Corol⌊larium.
|
|
82 [14]
Modus loquendi Apostoli et modus methaphysicus seu moralis sunt
[15] contrarii. Quia Apostolus loquitur, vt significet | sonet |
hominem potius [16] aufferri peccato remanente | velut relicto |
et hominem expurgari a [17] peccato | potius quam econtra |.
Humanus autem sensus econtra peccatum [18] aufferri homine manente
et hominem potius purgari loquitur.
|
|
83 [19]
Sed Apostoli sensus optime proprius et perfecte diuinus est. Sic
enim et [20] Scrip⌊tura psalmo 80.: ‘Diuertit ab
oneribus dorsum eius.’ Non ait: [21] diuertit onera a dorso
eius. || Sic supra 6.: ‘in qua traditi estis.’ || Et
[22] figura exodi, quia non abstulit Egyptios a filiis Israel, Sed
eduxit Israel [23] ex Egypto remanente. Et psalmo 16.: ‘De
reliquiis tuis preparabis [24] vultum eorum, quia pones eos
dorsum.’
|
|
84 Et
ratio huius locutionis: Quia [25] gratia et spiritualis Iustitia
ipsum hominem tollit et mutat et a peccatis [26] auertit, licet
peccatum relinquat, Vt dum Iustificat spiritum, reliquit [27]
concupiscentiam in carne | et in medio peccatorum in mundo |. ||
Et [28] iste modus Validissima machina est contra Iustitiarios. ||
Iustitia Vero (W335) [1] humana studet tollere et mutare peccata
primum et conseruare ipsum [2] hominem; ideo non est Iustitia, Sed
hipocrisis. Ergo donec homo [3] ipse viuit et non tollitur ac
mutatur per renouationem gratiȩ, Nullis [4] operibus potest
facere, Vt sub peccato et lege non sit.
|
|
85 [5]
Prima ergo propositio: ‘Peccatum per legem’, vt infra
[6] sequitur. Et ideo lex est lex peccati i. e. viri, cui non
moritur, [7] nisi qui peccato moritur. Homine autem a peccato
mortificato et [8] ablato iam et peccatum pulcherrime est ablatum
et mortuum. Homine [9] autem non mortificato et ablato vanissime
peccatum auffertur et [10] mortificatur.
|
|
86 Quare
patet, Quod spiritualiter peccatum auferri (i. e. [11] voluntatem
peccandi mortificari) intelligit Apostolus, illi autem
methaphysice [12] opera peccati et concupiscentias volunt
aufferri, Sicut a pariete [13] albedinem et ab aqua caliditatem.
Vnde et Samuel 1. Reg. X.: ‘Et [14] mutaberis in virum
alium’ i. e. hominem alium. Non ait: peccata tua [15]
mutabuntur, Sed: tu prior mutaberis Et te mutato iam opera quoque
[16] mutata erunt. Ideo mirabili stultitia hipocrite se affligunt
multis [17] laboribus et in operibus mutandis student, antequam
gratiam mutationis [18] suȩ proprie humiliter implorent.
Ephe. 2.: ‘Ipsius enim sumus factura, [19] Bl. 85b. creati
*in Christo Ihesu in operibus bonis.’ Non ait: Opera bona in
nobis [20] creata. Et Iaco. 1.: ‘Vt initium essemus aliquod
creature eius.’
|
|
87 [21]
Et ideo nisi ista mortificatio primum fiat, peccatum remanet, vt
[22] dominetur, ac per hoc et lex, per quam peccatum dominatur.
quia non [23] potest peccato non seruire, qui voluntate per
spiritum non est viuificatus, [24] quantumlibet operetur bona, Sed
fiet ei, sicut de eis dicitur [25] Prouer.: ‘Stultus
affligetur doloribus.’
|
|
88 [26]
Ideo mirabili stultitia et Simianam fabulam agunt, qui opera
sanctorum [27] volunt imitari et gloriantur de patribus ac
maioribus suis, Vt (W336) [1] nunc religiosi. Sed stulti non
primum spiritum eorum querunt, Vt similes [2] eorum sint, Sed vt
similia eorum agant neglecto spiritu.
|
|
89 Simili
temeritate [3] aguntur Thomiste, Scotistȩ et aliȩ
sectȩ, qui Scripta et verba [4] suorum authorum ita
defendunt, Vt spiritum non solum contemnant [5] querere, Sed etiam
nimio venerationis zelo extinguant, Satis arbitrati, [6] si Verba
tantum teneant, etiam sine spiritu. Sicut et Iudȩi et omnes
[7] superbi Scripturas sanctas satis putant esse intelligere, Et
spiritum intelligentiȩ [8] et modum, quo vult intelligi,
nihil curant. Ideo Isa. 11. [9] recte non ait: requiescet super
eum sapientia etc., Sed ‘spiritus sapientiȩ’
[10] etc. Spiritus enim solus intelligit Scripturas recte et
secundum Deum.
|
|
90 [11]
Alias autem, etsi intelligunt, non intelligunt, ‘Videntes
non vident, Audientes [12] non audiunt’. Ita et isti
hipocrite: Sancti non sunt sancti, Iusti [13] non sunt Iusti, Bona
operantes non operantur bona.
|
|
91 [14]
Primum itaque gratia est imploranda, Vt homo mutatus in spiritu
[15] hilari corde et voluntario omnia velit et agat, non seruili
timore aut [16] puerili cupiditate, Sed liberali et virili animo.
Hoc autem solus agit [17] spiritus.
|
|
92 [18]
Itaque et Vos [7, 4].
[19]
B. Aug⌊ustinus hoc loco: ‘Tria sunt ibi: Anima
tanquam mulier, [20] passiones peccatorum tanquam vir et lex
tanquam lex viri.’ Et ‘aduertendum, [21] similitudinem
in hoc differre, Quod non ibi peccatis mortuis [22] tanquam viro
mortuo animam liberari dicit, Sed ipsam animam mori [23] peccato
et liberari a lege et sit alterius’. quod quare faciat,
dictum est.
|
|
93 [24]
Non in Vetustate Literȩ [7, 6].
[25]
‘Litera’ apud Apostolum Paulum Est non tantum
figuralis Scriptura [26] aut doctrina legis, Sed prorsus omnis
doctrina, quȩ precipit ea, [27] que sunt bonȩ vitȩ,
siue sit euangelica siue Mosaica. Hȩc enim si cognoscantur
[28] et memoria teneantur et non assit spiritus gratiȩ, sunt
tantum [29] litera vacua et mors animȩ.
|
|
94 Vnde
B. Aug⌊ustinus de spi. et lit. c. 4.: [30] ‘Doctrina
illa, quippe qua mandatum accipimus continenter recteque [31]
viuendi, Litera est occidens, nisi assit spiritus viuificans. Non
enim illo [32] solum modo intelligenda est ‘litera’,
vt aliquod figurate Scriptum, quod [33] absurde sonat, si
accipiamus, vt litera sonat, Sed etiam illo, eoque Vel (337) [1]
maxime, quod apertissime dicit: “Concupiscentiam nesciebam
esse peccatum, [2] nisi lex diceret: Non concupisces.”
|
|
95 Non
enim aliquid figurate hic [3] dicitur.’ Sed diffusius infra
14.: ‘Legem, ex qua neminem dicit Apostolus [4] Bl. 86.
Iustificari, non tantum in illis sacramentis, quȩ habuerunt
*promissiuas [5] figuras, verum etiam in operibus illis vult
intelligi, que quisquis [6] fȩcerit, Iuste viuit.’
‘euidentius autem ad Corinthios, vbi ait: “Litera [7]
occidit, spiritus viuificat”, non aliam vult intelligi
Literam quam [8] ipsum decalogum in illis duabus tabulis
scriptum.’ Et cȩtera. Coroll⌊arium [9]
Sequitur,
|
|
96 [10]
Quod Moralis intelligentia Scripturȩ, vt vocatur, Sed
rectius spiritualis, [11] Est non nisi de charitate seu de
affectu, de dilectione Iustitiȩ [12] et odio iniquitatis,
Hoc est, quando aliquid faciendum Vel omittendum [13] docetur.
Intelligendum est hoc ipsum toto corde, non timore penȩ [14]
seruiliter nec cupiditate comodi pueriliter, Sed amore Dei
liberaliter [15] faciendum vel omittendum, quod sine charitate per
spiritum sanctum [16] diffusa est Impossibile.
|
|
97 Hoc
est, Quod Scolastici doctores obscurissime [17] planeque non
intelligibiliter dicunt Nullum actum precepti nisi [18] formatum
charitate valere. Maledictum vocabulum illud ‘formatum’,
[19] quod cogit intelligere animam esse velut eandem post et ante
charitatem [20] ac velut accedente forma in actu operari, cum sit
necesse ipsam totam [21] mortificari et aliam fieri, antequam
charitatem induat et operetur. [22] ||
|
|
98 Item
et distinctio de opere secundum substantiam facti et secundum [23]
intentionem legislatoris. || Huic sententie et Apostolus 1. Cor.
13. [24] consentit dicens: ‘Si nouerim mysteria omnia et
habuero omnem scientiam, [25] Immo si habuero omnem fidem etc.,
Charitatem autem non habeam, [26] nihil mihi prodest.’ Ergo
sequitur euidenter, Quod mysteria et [27] totum euangelium et
omnis spiritualis intelligentia est ‘Litera’. Quia
[28] si illi sunt mortui, ergo sine spiritu; ‘Spiritus enim
viuificat et Litera [29] occidit’; Sed sunt occisi, ergo in
Litera. (W338)
|
|
99 [1]
Vnde b. Aug⌊ustinus infra eodem 21.: ‘Quid ergo sunt
Leges Dei [2] ab ipso Deo scriptȩ in cordibus nisi ipsa
prȩsentia spiritus sancti, qui [3] est digitus Dei, quo
presente diffunditur Charitas in cordibus nostris, [4] quȩ
est plenitudo legis et finis precepti?’
|
|
100 [5]
Corol⌊larium.
[6]
Non ii sunt optimi Christianorum, qui sunt doctissimi et multa [7]
legunt ac multis libris abundant. Quia omnes libri et omnis
intellectus [8] eorum est Litera et mors animȩ. Sed ii sunt
optimi, qui ea faciunt liberrima [9] voluntate, quȩ in
libris illi legunt et alios docent. Non faciunt [10] | autem |
Liberrima voluntate, nisi qui per spiritum sanctum charitatem [11]
habent. Ideo nostro sȩculo timendum est, Vbi multiplicatis
libris doctissimi [12] fiunt homines, Sed indoctissimi Christiani.
|
Ekskurs.
Ikke
de er de bedste kristne, som er de mest lærde og læser
meget og har mange bøger. For alle deres bøger og al
deres forståelse er “bogstav” og sjælens
død. Men de er de bedste, som gør det med den
frieste vilje, som de læser i bøgerne og lærer
andre det. Men de eneste, der gør det med den frieste
vilje, er de, der ved ånden har kærligheden. Derfor
skal man være bange for vor tid, hvor der ud af den store
mængde bøger fremstår højlærde
menneske, men ulærde kristne.
|
101 [13]
Queritur ergo,
[14]
Quare Euangelium vocetur verbum spiritus, Spiritualis doctrina,
[15] verbum gratiȩ et declaratio sermonum vet⌊eris
leg⌊is et intelligentia [16] in mysterio abscondita etc.
Respondetur, Quod ideo proprie, Quia [17] docet, vbi et vnde
gratia seu charitas habeatur, Scil. Ihesum Christum, [18] quem lex
promisit, Euangelium Exhibet.
|
|
102 Lex
precipit Charitatem et [19] Ihesum Christum habendum, Sed
Euangelium offert et exhibet vtrunque. [20] Ideo dicit psalmo 44.:
‘Diffusa est gratia in labiis tuis.’ Ideo Euangelium,
[21] si non recipiatur, vt loquitur, similiter est Litera. Et
proprie [22] Bl. 86b. Euangelium est, Vbi Christum predicat; Vbi
autem *arguit et reprobat [23] aut precipit, nihil aliud facit,
quam quod presumentes de propria Iustitia [24] destruit, vt
gratiȩ locum preparet, vt sciant non ex viribus suis, [25]
Sed per Christum solum legem impleri, qui diffundit spiritum in
cordibus [26] nostris.
|
|
103 [27]
Hȩc est rata differentia vet⌊eris et noue legis, Quod
vetus dicit [28] superbis in sua Iustitia: tu debes habere
Christum et spiritum eius; [29] Noua dicit humiliatis in sua
eiusmodi paupertate et Christum petentibus: [30] Ecce hic est
Christus et spiritus eius. Ideo qui aliter ‘Euangelium’
(W339) [1] quam ‘bonum nuncium’ interpretantur, non
intelligunt Euangelium, [2] vt faciunt, qui ipsum in legem potius
quam in gratiam mutauerunt et [3] ex Christo nobis Mosen
fȩcerunt.
|
|
104 [4]
Nam Concupiscentiam nesciebam [7, 7].
[5]
Quod Apostolus ab hoc textu vsque in finem loquatur in persona [6]
sua et spiritualis hominis et nequaquam in persona | tantum |
Carnalis, [7] primum b. Aug⌊ustinus locupletissime et
constanter asserit in [8] libro contra Pelagianos. Vnde 1.
Retract. 23. retractans expositionem [9] suam super hunc locum
dicit: ‘Quod autem ait Apostolus: “Scimus, [10] quia
lex spiritualis est, ego autem carnalis sum”, vtique non ex
persona [11] Apostoli accipi | volui |, qui iam spiritualis erat,
Sed hominis sub [12] lege positi, nondum sub gratia.
|
|
105 Sic
enim prius hȩc verba sapiebam, [13] quȩ postea Lectis
quibusdam diuinorum eloquiorum tractatoribus, quorum [14] me
moueret authoritas, consideraui diligentius et vidi etiam de [15]
ipso Apostolo posse intelligi.’ Et li. 2. contra Iulia⌊num:
‘Ecce non [16] secundum vos quicunque Iudȩus, sed
secundum beatissimum Ambrosium [17] de seipso Paulus Apostolus
dicit: “Video aliam legem in membris meis, repugnantem [18]
legi mentis mee”’ etc.
|
|
106 Et
paulo Infra Allegat b. Amb⌊rosium [19] ex libro de
sacramento regenerationis iis verbis: ‘Luctandum nobis [20]
aduersus carnem est. Luctatus est aduersus eam Paulus. Denique
ait: [21] “Video aliam legem in membris meis, repugnantem
legi mentis meȩ.” [22] Nunquid tu fortior Paulo? Nec
tanquam sedulȩ carni tuȩ confidas et [23] te ei
credas, cum Paulus Clamet: “Scio enim, quia non habitat in
me, [24] hoc est in carne mea, bonum.
|
|
107 Nam
velle mihi adiacet, perficere autem [25] bonum non Inuenio.”’
Item Ex libro de paradyso eundem adducens [26] dicit: ‘Rursus
in eodem opere alio loco doctor idem: Impugnatur, inquit, [27]
Paulus, et videt legem carnis sue, repugnantem legi mentis suȩ.
(W340) [1] Paulus dicit: “Non enim quod volo, facio bonum,
Sed quod nolo malum, [2] hoc ago.” Et tu arbitraris homini
prodesse scientiam, quȩ delicti augeat [3] inuidiam?’
etc. | Et omne clarissime li. 6. contra eundem c. XI. vsque [4] in
finem. |
|
|
108 [5]
Sed eliciamus hȩc ipsa etiam ex ipsis Apostoli verbis.
Primum, [6] quod totus ille textus expresse indicat gemitum et
odium contra carnem [7] et dilectionem ad bonum et ad legem. Hoc
autem carnali homini nullo [8] modo conuenit, qui potius odit
legem et ridet ac sequitur carnem per [9] prona. Spiritualis enim
pugnat cum carne et gemit, quod non tantum [10] potest, quantum
vult.
|
|
109 Carnalis
autem non pugnat, Sed cedit atque [11] consentit. Hinc est illa
vulgata sententia b. Aug⌊ustini: ‘Velle esse Iustum
[12] est magna pars Iustitiȩ.’ Et | Sap. 9. |
Ecclesiasticus: ‘Corpus, quod [13] corrumpitur, aggrauat
animam et terrena habitatio sensum’ i. e. mentem [14] Bl.
87. *‘multa cogitantem’ (i. e. multa facere |
consiliantem | disponentem), [15] que authoritas exponit breuiter
totum hunc textum.
|
|
110 ‘Sensus’
[16] enim idem est, quod Apostolus hic dicit ‘Mentem’,
cuius legi repugnat lex [17] membrorum. Et quod ille ait: ‘multa
cogitantem’, Apostolus hic dicit: [18] ‘Mente seruio
legi Dei’, et iterum: ‘Volenti mihi bene facere, malum
[19] adiacet.’ Et ‘Condelector legi Dei secundum
interiorem hominem.’ [20] Eadem sententia huius textus est
Gal. 5.: ‘Caro concupiscit aduersus [21] spiritum et
spiritus aduersus carnem. Hȩc enim Inuicem sibi aduersantur,
[22] vt non, quȩcunque vultis, faciatis.’ Et alibi:
‘Castigo corpus meum et [23] in seruitutem redigo, ne cum
aliis predicauero, ipse reprobus efficiar.’
|
|
111 [24]
Primum ergo Verbum, quo probatur hȩc spiritualis esse
hominis [25] verba, Hoc est: Ego autem Carnalis sum [7, 14]. Quia
spiritualis et [26] sapientis hominis est scire se esse carnalem
et sibi displicere, seipsum [27] odire et legem Dei commendare,
quod sit spiritualis. Rursum Insipientis [28] et carnalis est
scire se spiritualem vel sibi placere, amare animam suam [29] in
hoc mundo.
|
|
112 [30]
Secundum: Quod enim operor, non intelligo [7, 15]. Hoc b.
Aug⌊ustinus [31] exponit: ‘i. e. non approbo’,
forte, quia spiritualis homo, [32] quia mente viuit, non sapit,
nisi que Dei sunt; ideo non intelligit, non (w341) [1] sapit
malum, quod operatur. Sicut econtra, Quod non operatur, optime [2]
intelligit et sapit, sc. bonum.
|
c
|
113 Econtra
‘Carnalis homo non sapit ea, que [3] spiritus Dei sunt, Nec
potest intelligere’, Sed bene intelligit i. e. approbat, [4]
que facit. Quia vt infra c. 8.: ‘Qui secundum carnem sunt,
quȩ carnis [5] sunt, sapiunt. Qui autem secundum spiritum
sunt, quȩ spiritus sunt, [6] sapiunt.’ Ergo
permutatim, qui secundum spiritum sunt, non sapiunt [7] ea, que
carnis sunt, licet operentur ea, Et qui secundum carnem sunt, [8]
non sapiunt ea, que spiritus sunt.
|
c
|
114 Potest
autem et simpliciter vt in [9] glosa accipi: ‘Non intelligo’
i. e. fallor | inquantum carnalis | et seducit [10] me peccatum,
dum operor malum. Quia non | vt spiritualis | [11] intelligo nisi
bonum, et tamen facio, quod non sapio nec volo, sc. malum, [12] q.
d. Ex intentione et consilio electionis non facio malum, Sed bonum
[13] eligo, et tamen fit, vt contrarium faciam. Carnalis autem
vtique intelligit, [14] quia de proposito et industria atque
electione operatur malum [15] volens. Et si quando bonum operatur,
casualiter facit.
|
c
|
115 [16]
Tercium: Non enim quod volo bonum, hoc ago, Sed quod odi [17]
malum, illud facio. De Carnali autem dicit Scrip⌊tura:
‘Malitiam autem [18] non odiuit.’ Si enim odissent,
non perpetrarent in opere, Sed contra [19] pugnarent ac
laborarent.
|
c
|
116 [20]
Quartum: Consentio legi Dei, quoniam Bona est [7, 16], quia lex
[21] vult bonum et ipse vult bonum, ergo consentiunt. Hoc non
facit Carnalis [22] homo, Sed semper dissentit legi et mallet
legem (si fieri posset) [23] non esse. Ideo non vult bonum, Sed
malum. Et licet operetur bonum [24] (Vt dixi), non tamen sapit
ipsum, quia timore seruiliter coactus operatur [25] Semper habens
desiderium contrarium, si liceret Impune.
|
c
|
117 [26]
Vnde
[27]
Non Est putandum, Quod Apostolus velit intelligi se malum, quod
[28] odit, facere et bonum, quod vult, non facere, vt moraliter et
methaphysice, [29] quasi nullum bonum, Sed omne malum faciat; sic
enim humano [30] sensui verba eius sonant. Sed vult, quod non tot
et tantum bonum [31] nec tanta facilitate faciat, quantum et
quanta vult. Vult enim purissime, [32] liberrime et lȩtissime,
sine molestiis repugnantis carnis agere, [33] Bl. 87b. quod non
potest, *Vt qui castus esse proponit, Vellet nullis
titillationibus (W342) [1] impugnari, Sed cum omni facilitate
castitatem habere.
|
c
|
118 Sed
[2] non sinitur a carne, quȩ suis motibus et cogitationibus
facit molestissimam [3] castitatem et agit sua immunda desideria,
etiam Inuito spiritu. [4] Qui Vigilare, orare, operari proximo
proponit, semper Inueniet rebellem [5] carnem et alia machinantem
atque cupientem. Vnde singulariter hic [6] Notandum est, Quod
‘facere’ et ‘perficere’ Apostolus
distinguit, Vt b. [7] Aug⌊ustinus li. 3. | in fine | contra
Iulianum copiose docet.
|
c
|
119 ‘Facere’
[8] enim hic pro conari, machinari, desideria mouere, velle etc.
accipitur, [9] Qualia sine intermissione caro contra spiritum et
spiritus contra carnem [10] operatur. Si enim pro ‘opere
implere’ acciperetur, Non deberet Apostolus [11] dicere:
‘Quod nolo malum, facio, quod volo bonum, non facio’,
[12] quibus verbis euidentissime expressit pugnam inter carnem et
spiritum. [13] Quia ‘vult aliud quam facit’, hoc est,
habet beneplacitum et voluntatem [14] per spiritum diffusa
charitate promptam ad bonum et odium ad malum, [15] et tamen
resistente carne et aduersa concupiscentia non potest hanc [16]
voluntatem implere et perficere.
|
c
|
120 Si
enim perficeret et impleret, sine [17] resistentia bonum
operaretur et delectabiliter; hoc enim vult voluntas [18] eius.
Nunc autem non ita operatur; ideo quod vult, non facit, Sed quod
[19] non vult, facit. Is autem, qui sine pugna est et carnem
sequitur et [20] concupiscentiis obedit, vtique non resistit, non
dicit: ‘Quod nolo, hoc [21] facio’, non delectatur in
contrario quam facit, Sed in eo, quod operatur.
|
c
|