1
[9] Bl. 70. *Igitur Sensus psal⌊mi est: Beatus
(singulariter enim est in Heb⌊reo), [10] qui Leuatur
crimine | i. e. Pescha | (i. e. cui remittuntur sua scelera et
[11] crimina, peccata actualia, prȩuaricationes, quas
operatur malum fomitis) [12] et quorum tecta sunt peccata;
Heb⌊reus: qui siue cuius tegitur [13] peccatum i. e. scil.
ipse fomes, per non-Imputationem Dei propter [14] humilitatem et
gemitum fidei pro ipso. Cui ergo vtraque ista mala [15] dimissa
sunt, Ecce hic est, quem Deus Iustum reputat.
|
c
|
2
Vnde sequitur: [16] ‘Beatus homo, non
Imputabit ei Dominus iniquitatem.’ Quod nostra [17]
‘peccatum’, Verius autem ‘Iniustitiam’
debet accipi, Vt consonet ad intentionem [18] Apostoli, Qui ex hoc
verbo vult probare Iustitiam dari per [19] reputationem sine
operibus, quod vtique fit per non-imputationem iniustitiȩ.
[20] Ergo idem est dicere: Cui Deus reputat Iustitiam, Et: cui
Dominus [21] non imputat peccatum i. e. iniustitiam. Sed nulli
hanc non Imputat, [22] quantumlibet operetur, nisi cui primo
tectum sit peccatum (i. e. [23] peccatum radicale, originis,
naturale, quod per pȩnitentiam, baptismum, [24] gemitum et
timorem Dei tegitur), et remisse iniquitates i. e. scelera seu
(W285) [1] opera.
|
c
|
3
Vnde in isto psalmo pre cȩteris odiosa
confusio est istorum vocabulorum. [2] Quia sic debent haberi:
‘Beati, quorum remissa sunt [3] scelera et quorum tectum est
peccatum. Beatus homo, non [4] imputabit Dominus ei iniustitiam.’
Et infra: Quoniam ‘peccatum [5] meum cognitum tibi fȩci’,
Vbi nos ‘delictum’ habemus, [6] eodem verbo, quod
supra ‘peccatum’ transtulit. ‘Et iniustitiam [7]
meam non abscondi.’ Hoc recte et optime translatum. Quia
idem [8] est verbum, quod supra dixit: non imputauit Dominus
peccatum, male [9] transferens ‘peccatum’ pro
‘iniustitiam’.
|
c
|
4
Deinde: ‘Dixi: confitebor [10] aduersum me
scelera mea Domino’, Vbi nos ‘Iniustitiam meam’
[11] male, quia supra in versu primo ‘Iniquitates’
pluraliter transtulit, nunc [12] ‘Iniustitiam’
singulariter. ‘Et tu remisisti impietatem peccati mei’
[13] i. e. iniustitiam peccati mei, iterum varians verbum, quod
versu [14] primo ‘peccatum’ et quinto ‘iniustitiam’
dixit et eo solo loco recte, [15] vt dixi. Est enim sensus: Tu non
imputasti mihi Iniustitiam, que est [16] in me propter peccatum
illud radicale et profundum. ‘Pro hac orabit’ [17]
etc. scil. Iniustitia peccati sui, quia omnes confitebuntur, quod
propter [18] hoc peccatum tibi sint Iniusti in veritate; ideo tu
remittes et non imputabis [19] eis iniustitiam tegens hoc peccatum
eorum.
|
c
|
5 [20]
Deinde ‘Multa flagella peccatoris’. Hic ‘impii’
debuit dicere, [21] scil. eum, qui sese Iustificat et Iustitiam
Dei contemnit suam Iniustitiam [22] coram Deo Iustitiam statuendo,
Quȩ est impietas et duplex peccatum. [23] Istȩ
differentiȩ in Heb⌊reo constantissime seruantur, Sed
in transla⌊tione [24] omnia sunt omnia et plane
confusissima. Sic psalmo 50.: ‘Secundum (W286) [1]
multi⌊tudinem mise⌊rationum dele iniquitatem meam’
(i. e. [2] crimina).
|
c
|
6
‘Amplius laua me ab Iniquitate mea’ (pro
‘iniustitia’) [3] ‘et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem [4] meam’ (pro ‘scelera mea’
Vel ‘crimina’) ‘ego cognosco et peccatum [5]
meum contra me est semper. Tibi soli peccaui’ etc. [6] ‘Ecce
in iniquitatibus’ (pro ‘in Iniustitia’) ‘et
in peccato concepit [7] me mater mea’ (i. e. fomite).
‘Auerte fa⌊ciem t⌊uam a [8] peccatis meis, et
omnes iniquitates’ (pro ‘iniustitias meas’)
‘dele’. [9] Item: ‘Docebo iniquos vias tuas’
(pro ‘Sceleratos’) ‘et Impii’ (pro [10]
‘peccatores’) ‘ad te reuertentur’.
|
c
|
7
[11] Bl. 70b. *Coroll⌊arium.
[12]
Propriissime exprimit originis peccatum iste versus secundum [13]
Hebraicum textum: ‘Ecce enim in iniquitatibus’ (i. e.
in Iniustitia) [14] ‘conceptus sum et in peccato parturiuit
me mater mea.’ Est enim sensus, [15] Quod ista Iniustitia et
peccatum non ad concipientem et parturientem, [16] Sed ad
conceptum et partum, q. d. Ecce ego, quando concipiebar, in [17]
Iniustitia fui coram te, non eram Iustus, quia per Adam eam amisi
ac [18] sic sine Iustitia conceptus sum.
|
c
|
8
Quia tu omnes reputas iniustos, qui concipiuntur,
[19] propter peccatum, quod ibi transfunditur etiam non
peccantibus [20] parentibus. Et ‘in peccato’ sc.
fomite, concupiscentia ‘parturiuit [21] me mater mea’.
Non enim peccat mater parturiens, Sed filius [22] peccat i. e.
peccator est, qui parturitur. Non vtique alterius peccatum, [23]
Sed suum confitetur, non tantum in hoc versu, Sed et in
prȩcedentibus, [24] Vbi semper ‘meum’, ‘mei’,
‘meis’,‘meam’. Quod autem hoc versu non
[25] dicit ‘meis’ Vel ‘meum’, Est Causa,
Quod commune est peccatum omnium, [26] in quo et se esse conceptum
dicit. Et quod omnium est, etiam [27] suum esse factum asserit.
|
c
|
9
Ideo premisit: ‘Amplius Laua me ab iniquitate
[28] mea’ etc. Item Alia Causa: Quia hoc peccatum et suum
et non (W287) [1] suum est. Ideo non dixit: in iniquitatibus meis,
Sed ‘iniquitatibus’, [2] q. d. etiam est ista
iniquitas me non operante aut sciente. conceptus sum [3] in ipsa
et non fȩci illam. Cepit in me regnare, antequam ego cepi
esse, [4] et simul mecum.
|
c
|
10
Si enim parentum generantium hoc solum esset [5]
peccatum, non vtique ego in ipso conceptus essem, Sed ipsi ante
conceptum [6] mei peccassent. Igitur ista iniquitas et peccatum
fuerunt et [7] non mea; conceptus sum in ipsis et non consensi.
Sed nunc facta sunt [8] mea. Nunc enim intelligo, Quod male ago et
contra legem. Lex precipit: [9] ‘non concupisces’, et
ego, si non seruo legem, iam ego pecco et ecce [10] concupisco.
Ideo nunc peccatum etiam meum est i. e. mea voluntate [11]
approbatum et per consensum acceptum, quia sine gratia non potui
[12] ipsum vincere in me; ideo vincit me et sum eodem fomite et
concupiscentia [13] propter opus nunc ipse quoque actualis
peccator et non tantum [14] originalis. Ideo dixi: ‘Quoniam
iniquitatem meam’ etc.
|
c
|
11
[15] Corol⌊larium.
[16]
‘Iustitia’ et ‘Iniustitia’ multum aliter,
quam philosophi et Iuristȩ [17] accipiunt, in Scrip⌊tura
accipitur. Patet, Quia illi qualitatem asserunt [18] animȩ
etc. Sed ‘Iustitia’ Scrip⌊ture magis pendet ab
imputatione Dei [19] quam ab esse rei. Ille enim habet Iustitiam,
non qui qualitatem solam [20] habet, immo ille peccator est omnino
et Iniustus, Sed quem Deus [21] propter confessionem iniustitiȩ
suȩ et implorationem Iustitiȩ Dei misericorditer [22]
reputat et voluit Iustum apud se haberi. Ideo omnes In iniquitate
[23] i. e. Iniustitia nascimur, morimur, Sola autem reputatione
[24] miserentis Dei per fidem Verbi eius Iusti sumus.
|
c
|
12
[25] Bl. 71. *Congregemus igitur Authoritates |
Scrip⌊ture, quibus omnes in [26] peccatis asseruntur |.
[27]
Primus Moses Genes. 8.: ‘Nequaquam vltra maledicam terrȩ
propter [28] homines. Sensus enim et cogitatio cordis humani in
malum prona [29] sunt ab adolescentia sua.’ (W288)
[1]
Secundus Idem Exo. 34.: ‘Domine Deus, qui aufers iniquitatem
et [2] scelera atque peccata, Nullusque apud te per se innocens
est’, q. d. [3] ex quo ‘tu es solus, qui aufers
peccata’, sequitur, quod nullus sit [4] apud te Iustus etc.
[5]
Tercius Salomon 3. Reg. 8. et 2. Paral. 6.: ‘Non enim est
homo, qui [6] non peccet.’
|
c
|
13
[7] Quartus idem Eccles. 7.: ‘Non est enim
homo Iustus in terra, qui faciat [8] bonum et non peccet.’
[9]
Quintus Iob, et is quidem locupletissimus pre cȩteris, 7.:
‘Peccaui’, inquit, [10] ‘Quur non tollis
peccatum meum’ etc. Et infra 9.: ‘Vere scio, [11] quod
ita sit, quia non Iustificabitur homo compositus Deo.’ ‘Quod
[12] si habuero quippiam Iustum, non respondebo, Sed meum Iudicem
[13] deprecabor.’ Similia fere per totum loquitur, cum tamen
31. suam [14] Iustitiam allegans dicat: ‘Non reprehendit me
cor meum in omni [15] Vita mea.’ Sed et Dominus ipse c. 1.
eum commendauit coram [16] Sathana.
|
c
|
14
[17] Sextus psalmus 31.: ‘Pro hac orabit ad te
omnis sanctus.’ Et 142.: ‘Non [18] Iustificabitur in
conspectu tuo omnis viuens.’ Item: ‘Ipse redimet [19]
Israel ex omnibus iniquitatibus eius.’ Et 71.: ‘Ex
Vsuris et iniquitate [20] redimet animas eorum.’ Et multa
similia etc.
[21]
Septimus Isa. 64.: ‘facti sumus vt immundi omnes nos et
quasi pannus [22] menstruate vniuersȩ Iustitiȩ
nostrȩ.’
[23]
Octa⌊vus: ‘Veruntamen castigabo te in Iudicio,
ne Videaris tibi [24] innocens.’
|
c
|
15
[25] Ex nouo:
[26]
Nonus Apostolus: ‘Venit Ihesus saluos facere peccatores,
Quorum [27] primus ego sum.’ Idem Ro. 7.: ‘Quod nolo
malum, hoc facio’ etc. [28] Item: ‘Non arbitror me
apprehendisse.’
[29]
Decimus Iacob⌊us: ‘In multis offendimus omnes.’
[30]
Vndecimus 1. Ioh. 1.: ‘Si dixerimus, quia peccatum non
habemus’ etc.
|
c
|
16 [31]
Cum tamen infra dicat: ‘Qui natus est ex Deo, non peccat’
etc. [32] Duodecimus Apoc. 22.: ‘Qui Iustus est,
Iustificetur adhuc.’ (W289) [1] Vnde b. Aug⌊ustinus
Epist. 29. ad b. Hierony⌊mum:
[2]
‘Virtus est Charitas, qua id, quod diligendum est,
diligitur. Hȩc in [3] aliis maior, in aliis minor, in aliis
nulla est, plenissima vero, quȩ iam non [4] possit augeri,
quamdiu hic homo viuit, est in nemine; quamdiu autem [5] augeri
potest, profecto illud, quod minus est quam debet, ex vitio est.
[6] Ex quo Vitio “non est Iustus in terra, qui faciat bonum
et non peccet”. [7] Ex quo Vitio “non Iustificabitur
in conspectu Dei omnis viuens”.
|
c
|
17
Propter [8] quod vitium “si dixerimus, quia
peccatum non habemus, | nosmet [9] ipsos seducimus | et veritas in
nobis non est”. Propter quod vitium etiam, [10] quantumlibet
profecerimus, necessarium est nobis dicere: “dimitte nobis
[11] debita nostra”, cum iam omnia in baptismo, dicta,
facta, cogitata, [12] dimissa sint.’ Hec ille. At eadem
ratio est de penitentia et indulgentiis, [13] que de baptismo,
immo multo efficatior.
|
c
|
18
[14] Bl. 71b. *Ex quo patet, Quod nullum est
peccatum Veniale ex substantia [15] et natura sua, Sed nec
meritum. Quia etiam bona opera, quia renitente [16] fomite et
sensualitate, non tanta fiunt intensione et puritate, quantam [17]
lex requirit, cum non ex totis viribus fiant, Sed tantum ex
viribus [18] spiritus repugnantibus viribus carnis. Idcirco enim
bene operando peccamus, [19] nisi Deus per Christum nobis hoc
imperfectum tegeret et non [20] imputaret; fit ergo Veniale per
misericordiam Dei non imputantis, [21] propter fidem et gemitum
pro ista imperfectione in Christo suscepta.
|
c
|
19
[22] Stultus itaque nimis est, qui ex operibus suis
sese Iustum putat habendum, [23] Cum si Iudicio Dei offerantur,
peccata sint et Inueniantur. Sicut psalmo [24] 35.: ‘Quoniam
dolose ȩgit in conspectu eius, Vt Inueniatur iniquitas [25]
eius ad odium’ i. e. coram Deo et intus in spiritu eius erat
dolus et non [26] veritas Iustitiȩ, licet coram hominibus
Iustitiam ostentet in opere.
|
c
|
20
[27] Quia non potest intus sine misericordia Dei
Iustus esse, cum sit fomite [28] corruptus. Ideo Inuenietur
iniquitas in Iustitia eius, i. e. Quod etiam [29] opera ipsa bona
Iniusta sint et peccatum. Quȩ Iniquitas non Inuenitur [30]
in credentibus et gementibus, quia succurrit eis Christus de
plenitudine [31] puritatis suȩ et tegit eorum hoc
imperfectum. Quia et hoc petunt [32] et sperant ab eo, illi autem
non petunt, Sed presumunt. (W290)
|
c
|
21
[1] Corol⌊larium.
[2]
| Pȩscha. | ‘Scelera’, Iniquitates, crimina etc.
respiciunt ipsa per [3] se mala opera et peccata.
[4]
| Hattaa. | ‘Peccatum’ autem fomitem, qui ad hȩc
ipsa inclinat [5] et causa eorum est | Ac sic arbor illorum
fructuum |.
[6]
| Aon. | ‘Iniquitas’, Iniustitia, Ipsa bona opera,
quȩ contra pugnante [7] peccato fiunt, presertim si
statuantur pro Iustitia, Quod tamen [8] non sunt studio currentis,
Sed indulgentia miserentis Dei. Ideo per se [9, 10] sunt
Iniquitates et Iniustitiȩ i. e. non Iustitiȩ, non
ȩquitates sufficienter.
[11]
| Rascha. | ‘Impietas’ autem Est ipsa eiusmodi
Iniustitiȩ constitutio [12] et peccati negatio, Vt sic
peccatum non confiteantur et opera bona [13] Iustitiam fateantur,
Solummodo autem Scelera et crimina abominentur. [14] Quo fit, Vt
hominibus Iusti, Deo sint Iniusti.
|
c
|
22
[15] Dicis: Vt quid ergo merita sanctorum adeo
predicantur? Respondeo, [16] Quod non sunt eorum merita, Sed
Christi in eis, propter quem [17] Deus eorum opera acceptat, quȩ
alioquin non acceptaret. Vnde et ipsi [18] nunquam sciunt sese
merita operari et habere, Sed omnia faciunt tantum, [19] Vt
misericordiam Inueniant et Iudicium euadant, gemitu magis [20]
veniam precantes quam presumptione coronam expetentes. ‘Mirabilis
[21] itaque Deus in sanctis suis’, Qui eos ita abscondit, Vt
ipsi, dum sancti [22] sunt, non nisi prophani sibi videntur.
|
c
|
23
Ita per spem misericordiȩ ‘vita [23]
ipsorum abscondita est cum Christo in Deo’. Et per timorem
Iudicii [24] mors eorum et peccatum manifestum est cum ipsis, apud
se ipsos et [25] in conscientia sua. Semper se Iudicant in timore,
quia sciunt sese ex [26] seipsis non posse Iustos esse coram Deo.
Et ita Iudicium Dei timent [27] in operibus omnibus, sicut Iob
ait: ‘Verebar omnia opera mea Sciens, [28] quia non parcis
delinquenti.’ Et tamen ne desperent, misericordiam in [29]
Christo inuocant Et ita exaudiuntur. Hȩc est sapientia
abscondita in [30] mysterio et veritas. Quia sicut Deus et
Consilium ipsius nobis ignota [31] Bl. 72. sunt, Ita et Iustitia
nostra, que in ipso et consilio eius* tota pendet. (W291)
|
c
|
24
[1] Sic psalmo 5.: ‘Ecce enim veritatem
dilexisti’ (i. e. Veram Iustitiam [2] contra figuralem et
legalem, que hanc velut signum figurat, non autem [3] est
veritas). Sed vnde hanc sciam? ‘Incerta et occulta
sapientiȩ tuȩ [4] manifestasti mihi’, i. e. hoc
scio, quod talis Iustitia interior sola tibi [5] placet, hanc
diligis, quia veritas et plenitudo est. Scio, inquam, Quia [6]
Sapientiam mihi dedisti in abscondito, vt scirem.
|
c
|
25
Igitur Ex quo [7] Dei preceptum implere non
possumus ac per hoc semper iniusti merito [8] sumus, Nihil restat,
[quam] vt Iudicium semper timeamus et pro remissione [9]
Iniustitiȩ, immo pro non-Imputatione oremus. Quia nunquam
remittitur [10] omnino, Sed manet et indiget non-imputatione. Sic
psalmo 2.: [11] ‘Seruite Domino’ (quod non nisi in
hilaritate fieri et gaudio potest. [12] Sed quia perfecte non
potest, ideo) ‘in timore’, gaudenter in timore [13]
seruite et ‘Exultate ei’ (scil. propter misericordiam)
‘cum tremore’, propter [14] peccatum vestrum, quod
Iudicium meretur.
|
c
|
26
[15] Non enim per legem [4, 13].
[16]
Iterum [probat], Quod Iustitia ex lege non sit, sed ex fide, per
fructum [17] et meritum vtriusque. Quia lex et fides contraria
meruerunt, lex [18] scil. iram et amissionem promissionis, fides
autem gratiam et exhibitionem [19] promissionis, q. d. Si
Scripturȩ et exemplo non creditis, saltem [20] propriȩ
experientiȩ credite. Quia per legem iram meruistis et
vastationem, [21] Sed per fidem gratiam et possessionem totius
mundi, | vt patet [22] in Apostolis, qui cum Christo regnant in
toto mundo. | Ideo et Abrahȩ [23] non per legem, Sed per
fidem promissio data est, sicut et vobis, qui semen [24] eius
estis.
|
c
|
27
[25] Lex iram operatur [4, 15].
[26]
Hoc extrinsece conuenit legi, quod operatur iram, i. e. quod ipsa
[27] stante et non impleta (sicut | necessario | stat, quando
fides abest) iram [28] merentur ii, quibus data est. B.
Aug⌊ustinus c. 19. [de] spi. et lit.: ‘Neque [29]
enim suo vitio non implebatur lex, Sed vitio prudentiȩ
carnis, [30] quod vitium per legem demonstrandum, per gratiam
sanandum fuit.’ [31] Ergo operatur iram i. e. ostendit non
impleta iram Dei illis, qui iram (W292) [1] eius non
preuidebant.
|
c
|
28 Non
ergo lex mala, Sed mali, quibus est data, [2] quibus et iram
operatur, aliis autem (i. e. credentibus) salutem, sc. [3] hoc non
lex, immo gratia operatur. Si ergo per legem esset [4] promissio,
cum ipsa iram operetur, Sequitur, quod promissio [5] non sit
promissio, sed potius comminatio. Et sic [6] abolita promissio, ac
per hoc et fides.
|
c
|
29
[7] Si enim, qui ex semine | etc. | [4, 14].
[8]
Etiam aliter probat fidem exinaniri quam per abolitionem
promissionis [9] ex ira legis, Quia per semen carnis. Si enim hoc
satis est, esse [10] Iustum et promissione dignum, quia filii sunt
carnis, Ergo non est necessaria [11] fides. Vtquid ergo Abraham
propter fidem Iustificatus est et dignus [12] promissione
reputatus? Cur non et ipse propter carnem Iustificatus est? [13]
frustra ergo fides est et frustra omnia de ipsa Scripta. Qui enim
per [14] Carnem et per legem Iustificari possunt, fide non egent,
Vt isti putant. [15] Sed contrarium est, Quia per carnem et legem
potius condemnati sunt.
|
c
|
30
[16] Bl. 72b. *Non enim per legem [4, 13] i. e. per
Iustitiam et opera legis. Sed [17] non appellat Apostolus
‘Iustitiam legis’, Sed absolute ‘legem’,
quia et [18] vere non est Iustitia. Quod tamen per ‘legem’
intelligat ‘Iustitiam’, [19] patet ex contraposito:
Sed per Iustitiam fidei, cum et hic suffecisset [20] dicere: ‘Sed
per fidem’. Igitur Iustitia legis cum sit nihil, recte solam
[21] nominat legem. Et est iste textus ad predicta confirmatio,
Vbi dixit, [22] Quod Iustitia fidei in preputio Abrahȩ
fuerit, quia et Gentes eum sectantur [23] in ista fide, vt filii
patrem suum, Sicut ei promissum fuerat futurum. [24] Que promissio
vtique propter eandem ipsam fidem et non per [25] legem ei data
est. Et quia hic duo Inuoluit, scil. legem et semen, ideo [26]
vtrunque dicit non sufficere ad promissionem obtinendam. Vnde [27]
iste duȩ orationes:
|
c
|
31
[28] Exinanita est fides, abolita est promissio [4,
14].
[29]
possunt coniunctim et diuisim accipi. Coniunctim, vt sese mutuo
referant [30] et inferant, Vt in glosa dictum est, Vt sit sensus:
Non per legem [31] neque per semen etc.; Quia si per semen
(subinfer) et per legem etc., (W293) [1] ergo fides et promissio
cessant. Quod autem fides cessaret | per semen |, [2] relinquit,
Et probat promissionem cessare | per legem |, quia ‘lex iram
[3] operatur’ Et sic est textus preruptus et confusus. Qui
sic plene esset [4] ordinatus ad hunc intellectum: Non enim per
legem aut per semen [5] promissio Abrahȩ et | aut | semini
eius, Vt esset heres mundi, Sed per [6] Iustitiam fidei. Si enim
per legem, et qui ex semine sunt, hȩredes sunt, [7]
exinanita est fides, abolita promissio. ‘Lex enim iram
operatur.’ Sed [8] quia idem est semen esse et legem habere,
quia idem populus, ideo [9] Nunc vnum, nunc aliud assumit.
|
c
|
32
[10] Diuisim, vt prior referatur ad precedentem et
posterior ad sequentem [11] textum, vt sit sensus: Si semen et
carnalis generatio satis est, vt [12] Iustificet et dignos faciat
hȩreditate, sequitur, quod non sit necessaria [13] fides ad
Iustificationem et dignitatem eiusmodi, quum, qui Iustus et [14]
dignus est, Iustificatione et dignificatione non egeat. Sed nunc
hoc ita [15] falsum est, Vt etiam contrarium fiat, quod
spiritualis generatio, que [16] ex fide est, Iustos et dignos
faciat promissione et hȩc satis sit sine illa.
|
c
|
33
[17] Illa autem nequaquam, immo illa potius
generatio seminis exinanita [18] est, Vt qui ex fide sunt, heredes
sint, Et qui ex semine, exheredes; Vt [19] psalmo 126.: ‘Cum
dederit dilectis suis somnum, Ecce hȩreditas Domini [20]
filii, merces fructus ventris.’ Et Iohann. 1.: ‘Qui
non ex sanguinibus [21] neque ex voluntate carnis neque ex
voluntate viri, Sed ex Deo nati [22] sunt.’ Item Ioh. 3.:
‘Oportet vos denuo nasci ex aqua et spiritu.’
|
c
|
34
Et [23] psalmo 21.: ‘Semen seruiens ei
annunciabitur Domino’ etc. Et psalmo [24] 44.: ‘Pro
patribus tuis nati sunt tibi filii’ etc. Hac propositione
sic probata [25] (quod qui ex semine sunt, non sunt hȩredes,
Sed exinanitur potius [26] seminis generatio, vt statuatur fidei
generatio, Vbi illi econtra fidem [27] exinanire querunt et semen
statuere) tunc sequitur, quod et promissio [28] aboleretur per
legem pariter sicut et fides per semen. Quod ‘lex potius
[29] iram operatur’ etc., || Vt patet ex ipso textu: Vbi
enim non est lex [4, 15], [30] q. d. preuaricatio iram operatur,
Sed non operaretur, si lex non esset. ||
|
c
|
35
[31] Quod intelligitur occasionaliter. Quia ipsa
proprie preuaricatio operatur [32] iram et euacuat promissionem.
Quȩ tamen non esset, Si lex non [33] esset. Lex enim dum
sine fide est implente eam, omnes arguit peccatores [34] Bl. 73.
et reos *constituit, ac sic indignos promissione, immo dignos ira
et (W294) [1] vastitate ac per consequens promissionem in
comminationem vertit, [2] Vtique occasio est, vt hȩc omnia
fiant et super hominem veniant, i. e. [3] vt cognoscantur fieri et
venire, Vt supra: ‘per legem cognitio peccati’. [4]
Qui enim legem habet sine fide et gratia, Vtique Videt se
peccatorem [5] esse et ira dignum, ergo euacuatur ei promissio.
|
c
|
36
[6] Quoniam patrem Multarum [4, 17].
[7]
Illud ‘Ante Deum’ etc. Non est quidem in Heb⌊reo,
Sed tamen ex [8] textu elicitur, Si recte consideretur, Quia sc.
Abraham pater multarum [9] [1.] gentium ponitur. Quero, an
carnaliter, an spiritualiter? Carnaliter [10] non potest, Quia et
gentes fuerunt, futurȩ erant semper, que ex ipso [11] [2.]
natȩ non essent. Et tamen earum pater esse promittitur. Sed
si dicas, [12] Quod omnes gentes delebuntur, Vt soli filii ex eo
nati per mundum regnent, [13] [3.] tunc erit vnius gentis pater,
non multarum.
|
c
|
37
Si autem in seruos [14] redigentur et in seruitutem
omnes gentes, iam nec pater ipse nec [15] filii ipsȩ gentes,
Sed serui, et ipse dominus gentium, vbi excluditur [16] generatio
et notatur oppressio et violentia. Quamquam hanc oppressionem [17]
et dominium blande sibi polliceantur Iudȩi et stulta spe
expectant. [18] Igitur restat, vt ‘ante Deum’ et in
conspectu eius et in spiritu pater [19] [4.] earum fore
promittatur. Quod si dicatur iterum, Quod pater officio [20]
tantum futurus sit et nomine, Sicut Naaman Syrus a seruis suis
pater [21] vocabatur et principes populorum patres patriȩ
vocantur, Hoc est [22] nimis extenuare promissionis gloriam, quia
temporalis et vicaria ista [23] est paternitas || et potest
pluribus contingere, ergo non soli Abrahȩ etc. ||, [24] Non
autem perpetua, sicut officiales isti patres non sunt nisi tempore
[25] [5.] suo patres, quo president.
|
c
|
38
Si autem adhuc proteruia non cesset, Sed [26]
patrem fore dicat, quomodo pater est et fuit gentium ex Cȩthura
vxore [27] secunda, Respondetur, vt ad primum, Quia plurime gentes
erant aliȩ [28] ab istis, immo multo plures quam istȩ.
Ergo adhuc non esset propter [29] istas gentes ‘multarum’,
sed potius ‘paucarum gentium pater’ respectu [30]
aliarum. Sed nec ipsi Iudȩi hanc promissionem de istis solis
intelligunt [31] et expectant. Igitur ista possessio nunc in
Christo impleta est, qui rex [32] et dominus gentium est, quas
meliore Victoria obtinuit quam Iudȩi (W295) [1] olim gentes
Cananȩas. Quia Spiritualiter eas occidit, gladio verbi, de
[2] impiis pios faciendo Et sic in eis regnando, immo in earum
terra et [3] possessione.
|
c
|
39
[4] Qui viuificat mortuos etc. [4, 17].
[5]
Hoc licet historice verum sit, tamen magis pro confirmatione
predicti [6] spiritualiter intelligitur, q. d. Gentes erunt filii
tui; Et licet nondum [7] sint et multum distent, vt fiant, tamen
Dominus potens est eas [8] suscitare et vocare, vt fiant et sint.
Quomodo Iohan⌊nes Bap⌊tista Luc. 3.: [9] ‘Et
ne dixeritis, quia patrem habemus Abraham. Quia potens est Deus
[10] de lapidibus istis suscitare filios Abrahȩ.’ Et
ita est confortatio fidei [11] Abrahȩ et confirmatio
promissionis Dei, quod potest scil. fieri pater multarum [12]
gentium, licet non ex suis viribus, tamen virtute Dei etc.
|
c
|
40
[13] Bl. 73b. *Qui Contra spem [4, 18].
[14]
Primum ‘spem’ significat rem speratam naturaliter,
qualis non tunc [15] erat. Secundum Vero significat rem
supernaturaliter speratam. Igitur [16] Vtrobique ‘spes’
pro re speranda accipitur, non pro Virtute. Et hic [17] pulchre
tangitur differentia spei hominum et spei Christianorum. Quia [18]
spes hominum non est contra spem, sed secundum spem i. e. de
facili [19] possibilem fieri.
|
c
|
41
Non enim sperant homines, Vbi contrarium rei
sperandȩ [20] apparet, Sed vel simile multum Vel certa
potentia, qua fieri possit. Vnde [21] hȩc spes est potius
negatiua quam affirmatiua, i. e. cum certis presumunt [22] initiis
futurum, quod sperandum est, tunc demum sperant, quod [23] non
veniat impedimentum eius, quod speratur. Pro affirmatiua ergo [24]
vult esse certa et sciens, Sed pro negatiua cogitur incerta
manere. Econtra [25] spes Christianorum de negatiuis est certa.
Quia scit, quod non potest [26] non venire Vel impediri res
speranda, dummodo speretur.
|
c
|
42
Quia Deum [27] nemo potest impedire. Sed in
affirmatiuis Valde est incerta, cum nihil [28] habeat presidii, in
quo confidat, Sed omnia abscondita nimis et contraria [29]
apparentia. Ideo Est spes potius affirmatiua quam negatiua. Pro
[30] Vtraque dicit hic Apostolus, Quod Abraham credidit, non
considerauit [31] corpus suum etc. [4, 19] quoad affirmatiua.
Secundo, Quod non hesitauit [32] diffidentia [4, 20] quoad
negatiua, Sciens scil. quia quecunque Deus [33] promisit, potens
est et facere [4, 21]. Affirmatiua extrinsece impugnant [34] fidem
et spem, quia apparent, Sed negatiua intrinsece, quia hȩc
proprie (W296) [1] sunt mollicies et inconstantia cordis ad
credendum, illa Vero obiecta credendorum [2] Vel contraria
credendorum.
|
c
|
43
[3] Dans gloriam Deo [4, 20].
[4]
Ex hoc sequitur, Quod sicut credens Deo glorificat, Ita per [5]
contrarium Incredulus Deum inhonorat, 1. Iohann. 5.: ‘Qui
non [6] credit filio eius, mendacem facit Deum, Quia non credit in
testimonium, [7] quod Deus testificatus est de filio suo.’
Igitur credens Deo facit Deum [8] Veracem et se mendacem. quia
discredit suo sensui tanquam falso, Vt [9] credat verbo Dei
tanquam Vero, quod tamen aduersatur omnino suo [10] sensui
proprio. Sic vt supra 3. c.: ‘Iustificeris in sermonibus
tuis’ etc. [11] ‘Deus Verax, omnis homo mendax’,
i. e. discredat sibi et credat Deo.
|
c
|
44
[12] Et sic fiet ipse mendax, Deus autem verax. Inde
dicit b. Aug⌊ustinus, [13] Quod Deus colitur fide, spe et
charitate. Et vsitato Verbo dicitur, Quod [14] iis tribus peccatis
offenditur Deus directe, scil. infidelitate, desperatione, [15]
odio.
|
c
|
45
[16] Qui traditus est [4, 25].
[17]
Mors Christi Est mors peccati Et resurrectio eius Vita Iustitiȩ,
quia [18] per mortem suam satisfecit pro peccato et per
resurrectionem suam [19] contulit nobis Iustitiam. Et sic Mors
eius non solum significat, Sed etiam [20] facit remissionem
peccati tanquam satisfactio sufficientissima. Et resurrectio [21]
eius non tantum est sacramentum Iustitiȩ nostre, Sed etiam
[22] efficit eam in nobis, si eam credimus, et est causa. De
quibus infra latius. [23] Hoc totum Scholastici theologi Vnam
dicunt mutationem: expulsionem [24] peccati et infusionem gratiȩ.
(W297)
|
c
|
46
[1] Bl. 74. *Ca. 5.
[2]
Pacem habemus [5, 1]. Ista est pax, de qua canitur in omnibus [3]
prophetis, spiritualis. Quia et ideo addit: ad Deum. Et hȩc
figurata est [4] olim in omni pace filiorum Israel.
[5]
|| Et est ipsa quietudo conscientiȩ et fiducia in Deum.
Sicut econtra [6] turbatio spiritualis est inquietudo conscientie
et diffidentia in Deum. [7] Vnde Osee: ‘Qui seminant ventum
et turbinem metent.’ Quia [8] conscientiȩ pena est
illa, psalmo 1.: ‘Tanquam puluis ante faciem [9] venti.’
||
|
c
|
47
c[10] Vnde et Christus Rex pacificus et Salomon
dicitur. Eph. 2.: ‘Ipse [11] est pax nostra, qui fȩcit
vtraque vnum.’ ‘Et veniens Euangelisauit pacem [12]
Vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.’ Idem
Isa. 57. Et [13] Iohann. 16.: ‘Vt in me pacem habeatis, In
mundo pressuram habebitis.’ [14] Alia pax est carnalis, de
qua Matt. 10.: ‘Non veni pacem mittere, [15] Sed gladium.’
|| Econtra turbatio carnalis Et quies temporalis. || Vnde [16] et
illud psalmo 71.: ‘Orietur in diebus Iustitia et abundantia
pacis’ Nequaquam [17] de pace temporali est intelligendum,
que sub Augusto fuit, vt [18] multi putant, Sed de hac spirituali
‘ad Deum’. (W298)
|
c
|
48
[1] Sed Notandum, Quomodo Apostolus pacem hanc
spiritualem [2] non nisi precedente Iustitia ponit. Quia prius
ait: ‘Iustificati ex fide’ [3] et sic ‘pacem
habemus’. Ita et psalmo 84.: ‘Iustitia et pax
osculatȩ sunt’, [4] prior ‘Iustitia’ quam
‘pax’. Et ‘Orie⌊tur in dieb⌊us
Iustitia et abundantia [5] pacis’. Et hinc peruersitas
hominum prius querit pacem quam Iustitiam; [6] ideo non Inueniunt.
Igitur pulchram Antithesin Apostolus iis Verbis [7] Indicat, Scil.
Quod
|
c
|
49
[8] Iustus habet pacem ad Deum, Sed pressuram ad
mundum, [9] quia viuit in spiritu.
[10]
Iniustus habet pacem ad mundum, Sed pressuram | tribulationem [11]
| ad Deum, quia viuit in carne.
[12]
Sed sicut Spiritus est ȩternus, Ita pax Iusti et tribulatio
[13] Iniusti ȩterna erit.
[14]
Et sicut caro est temporalis, Ita tribulatio Iusti et pax [15]
Iniusti temporalis erit.
|
c
|
50
[16] Vnde Isa. 57. et 48.: ‘Non est pax
Impiis, dicit Dominus’, sc. spiritualiter, [17] Quia Vtique
est pax Impiis. Psalmo 72.: ‘Zelaui super iniquos [18] pacem
peccatorum Videns.’ Et 27.: ‘Qui loquuntur pacem cum
proximo [19] suo, mala autem (i. e. non pax, Sed turbatio et
inquietudo ad Deum) in [20] cordibus eorum.’
|
c
|
51 [21]
Per quem habemus accessum per fidem [5, 2].
[22]
Vtilissime vtrunque Apostolus Coniungit, vtrunque ‘per
Christum’, [23] ‘per fidem’, Sicut et supra:
‘Iustificati ex fide per Dominum nostrum’ etc. [24]
Primo contra presumptuosos, qui sine Christo confidunt accedere ad
[25] Deum, quasi sufficiat eis credidisse ac sic sola fide, non
per Christum, Sed [26] Iuxta Christum, Velut Vlterius Christo non
egentes post acceptam gratiam [27] Iustificationis.
|
c
|
52 cVt
sunt nunc multi, qui ex operibus fidei etiam sibi faciunt [28]
opera legis et Literȩ, dum accepta fide per baptismum Vel
penitentiam [29] iam personaliter etiam ipsi sine Christo Deo
placeant, Cum Vtrunque [30] sit necessarium Scil. fidem quidem
habere, Sed tamen Christum adhuc [31] simul inȩternum
habere, in tali fide mediatorem. Vnde psalmo 90.: ‘Qui
(W299) [1] habitat in adiutorio Altissimi, in protectione Dei
cȩli commorabitur.’ [2] Habitationem facit fides, Sed
protectionem et adiutorium Christus. Et [3] infra:
|
c
|
53 ‘Scapulis
suis obumbrabit tibi et sub pennis eius sperabis.’ Et [4]
Male. 4.: ‘Orietur Vobis timentibus nomen meum sol Iustitiȩ
Et salus [5] in pennis eius.’ Et psalmo 30.: ‘Esto
mihi in Deum protectorem et [6] in domum refugii’ | i. e.
habitaculi |. Et iterum psalmo 89.: ‘Domine, [7] refugium
factus es nobis.’ Has ergo et similes authoritates omnes hic
[8] Apostolus exponit et multa alia figuralia legis.
|
c
|
54 Sed
horribiliter hodie [9] superbiunt hipocritȩ quidem et
Iuriste, Qui, quod credunt in Christum, [10] iam salui et per se
sufficienter Iusti sibi Videntur atque Iniusti esse et [11] haberi
ac stulti nolunt. Quid enim hoc est nisi protectionem Christi [12]
abiicere et ex fide tantum, non autem per Christum etiam accedere
[13] Velle? immo nec fides quidem tunc est, Sed Videtur esse.
|
c
|
55 Sicut
recessu [14] solis radius etiam et lux solis recedit. Qui autem
sapiens est, non [15] sic lucem estimat, quod sole non indigeat,
immo solem et [16] Bl. 74b. lucem simul habere cupit. *Hii ergo
per fidem et non simul per [17] Christum accedunt, immo recedunt.
Secundo Contra eos, qui nimium [18] securi Incedunt per Christum,
non per fidem, quasi sic per Christum [19] saluandi sint, Vt ipsi
nihil operentur, Nihil exhibeant de fide. Hii nimiam [20] habent
fidem, immo nullam.
|
c
|
56 Quare
Vtrunque fieri oportet: ‘per fidem’, [21] ‘per
Christum’, Vt in fide Christi omnia, que possumus, faciamus
atque [22] patiamur. Et tamen iis omnibus seruos inutiles nos
agnoscamus, per [23] Christum solum sufficientes nos confidamus ad
accessum Dei. Omnibus [24] enim operibus fidei id agitur, Vt
Christo et Iustitia eius [25] refugio ac protectione digni
efficiamur. ‘Iustificati ergo ex fide’ [26] et
remissis peccatis ‘accessum habemus et pacem’, Sed
‘per Ihesum [27] Christum D⌊ominum nostrum’.
|
|
57 Hinc
etiam tanguntur ii, Qui secundum [28] mysticam theologiam in
tenebras interiores nituntur omissis imaginibus (300) [1]
passionis Christi, Ipsum Verbum increatum audire et contemplari
volentes, [2] Sed nondum prius Iustificatis et purgatis oculis
cordis per verbum [3] incarnatum.
|
|
58 Verbum
enim Incarnatum ad puritatem primo cordis est [4] necessarium, qua
habita tunc demum per ipsum rapi in verbum increatum [5] per
Anagogen. Sed quis tam esse mundus sibi videtur, vt ad hoc [6]
audeat aspirare, Nisi vocetur et rapiatur a Deo cum Apostolo Paulo
[7] Et ‘assumatur cum Petro, Iacobo et Iohanne, fratre
eius’? Denique [8] raptus ille non ‘accessus’
vocatur.
|
|
59 [9]
Tribulat⌊ionibus [5, 3].
[10]
Ex hoc textu patet clare distinctio illa duplicis ire Dei et
misericordie [11] Sicut et tribulationis. Quia quedam est
seueritatis, alia benignitatis. [12] Benignitatis de natura sua
operatur non nisi optima, vt sequitur [13] hic, licet per accidens
aliud operetur, non suo, Sed infirmitatis vitio [14] eius, qui
tribulatur; quia ignorat naturam tribulationis et virtutem et [15]
operationem, Sed Iudicat eam ac ȩstimat secundum faciem i.
e. inique, [16] cum sit Velut ipsa Crux Christi adoranda. (W301)
|
|
60 [1]
Corol⌊larium.
[2]
Qualia et qualem Inuenit tribulatio, talia ac talem [3] magis
facit, Vt si est carnalis et infirmus, cȩcus, malus,
iracundus, [4] superbus etc., tentatione veniente fit carnalior,
infirmior, cȩcior, peior, [5] iracundior, superbior etc.
Econtra si est spiritualis, fortis, Sapiens, Bonus, [6] mitis,
humilis, fit spiritualior, fortior, sapientior, melior, mitior,
humilior, [7] psalmo 4.: ‘In tribulatione dilatasti mihi.’
Sed de illis Matt. 7.: [8] ‘Venerunt flumina et venti et
irruerunt in domum et facta est ruina [9] eius magna.’
|
|
61 [10]
2.
[11]
Stulte dicunt, Qui Iracundiam Vel Impatientiam suam [12] Imputant
offendenti Vel tribulationi. Quia tribulatio non [13] fȩcit
impatientem, Sed ostendit eum fuisse et esse Impacientem. [14]
Ideo quilibet seipsum agnoscit ex tribulatione [15] quacunque,
qualis sit intus, Vt luxuriosus, dum titillatio [16] Venit etc.
|
|
62 [17]
3.
[18]
Rudes et pueriles, immo hipocritȩ sunt, Qui Crucis [19]
sanctȩ reliquias externe summe venerantur Et tribulationes
[20] aduersitatesque fugiunt et abominantur. Patet, Quia
Tribulationes [21] in Scrip⌊tura proprie Vocantur crux
Christi, 1. Corinth. 1.: ‘Vt non [22] Euacuetur crux
Christi.’ || ‘Qui non accipit crucem suam et sequitur
[23] me.’ ||
|
|
63 Et
ad Gal. 5.: ‘Quid adhuc persecutionem patior? Ergo euacuatum
[24] est Scandalum crucis Christi.’ Et | Phil. 3.: | ‘Quos
flens dico Inimicos [25] crucis Christi.’ Sic Nostri
theologi et pontifices nunc nihil aliud [26] per ‘Inimicos
crucis Christi’ intelligunt nisi Turcas et Iudȩos,
Sicut Colonienses (W302) [1] contra Iohann⌊em Reuchlin Et
Bulle Apostolorum et Iuristarum [2] Glosȩ.
|
|
64 [3]
Bl. 75. *Sed ipsi sunt propriissime ‘inimici crucis
Christi’. Et verum Est, [4] Quod Solum Amici crucis sunt
Inimici eius, secundum illud psalmo 37.: [5] ‘Amici mei et
proximi mei aduersum me.’ ‘Et Qui me laudabant,
aduersum [6] me Iurabant.’ Nam Qui sunt, qui magis odiant
tribulari et pati [7] quam pontifices et Iuristȩ? Immo quis
magis diuitias, Voluptates, ocia, [8] honores et glorias querit?
|
|
65 [9]
4.
[10]
Nemo debet dubitare, quin sit non Christianus, Sed [11] Turcus et
Inimicus Christi, quicunque noluerit tribulari. [12] Quia hic de
omnibus dicit: ‘Gloriamur’ etc. [5, 3], Act. 13.: ‘Per
multas [13] oportet nos tribulationes’ etc. ‘Oportet’
ait, non ‘contingit’ Vel ‘licet’ [14] aut
‘libet’. Et 1. Petri: ‘Nunc si oportet modicum
tribulari in variis’ [15] etc. ‘Oportet’ inquit,
i. e. prorsus non aliter fiet.
|
|
66 [16]
Sed Notandum:
[17]
Duo genera sunt Inimicorum Crucis Christi. Primum est Violentum,
[18] alterum astutum. Violenti sunt, qui per vim crucem Christi
euacuare [19] Volunt et omnibus cornibus suis in ipsam feriunt; ii
sunt, qui vindictam [20] querunt in offendentem Et non volunt nec
possunt quieti esse, donec [21] vindicentur. Et ii in multa mala
corruunt, Vt odia, detractiones, maledicta, [22] gaudia de malo
proximi et dolor de bono eiusdem.
|
|
67 [23]
Astuti autem sunt, qui fuga crucem deserunt, Scil. qui nulli
dicere [24] et facere volunt veritatem, Sed omnibus placere,
palpare, adulare, nullum [25] offendere, Vel certe in solitudinem
(saltem ea causa) secedentes. Et hos [26] proprie Gal. 6. tangit,
quando dicit: ‘Quicunque enim volunt placere [27] in carne,
ii cogunt vos circuncidi, tantum vt crucis Christi persecutionem
[28] non patiantur.’ (W303)
|
|
68 [1]
Notandum,
[2]
Quod Climax siue gradatio ista etiam a contrario fit illis, qui
non [3] stant in gratia ista, Scil. Quod Tribulatio operatur
impatientiam, Impatientia [4] autem reprobationem, Reprobatio vero
desperationem, Desperatio [5] autem Confusionem ȩternam. Et
sic tandem odium Dei diffundetur (i. e. [6] diffusum fuisse
cognoscetur, cum perficietur) in cordibus eorum per spiritum [7]
malum, subter quem tradentur etc. Ideo dixi, Quod Impatiens [8]
non sit adhuc Christianus, coram Deo saltem, quia reprobus
Inuentus [9] per tribulationem.
|
|
69 [10]
Unde Cum Dominus habeat Nomen Saluatoris, Adiutoris [11] in
tribulationibus in multis locis, Qui noluerit pati, [12] quantum
in ipso est, spoliat eum suis propriis titulis et [13] nominibus.
Sic enim Nullus erit ei homini Ihesus i. e. saluator, [14] quia
non vult esse damnatus; Nullus eius Deus [15] creator, quia non
vult esse nihil, cuius ille sit creator. [16] Nullius est potens,
Sapiens, bonus, quia non vult in Infirmitate, [17] stultitia,
penalitate sustinere eum.
|
|
70 [18]
Patientia autem [5, 4].
[19]
Nota Est distinctio Impatientiȩ et gradus | eiusdem | ex
gradibus [20] irȩ, quos Dominus [indicat] Matthe. 5.
exponens illud preceptum ‘Non [21] Bl. 75b. occides’.
Siquidem Impatientia causa est irȩ et vnus *effectus
vtriusque. [22] Nisi quis Impatientiam ab ira separet; Tunc gradus
eius potius sunt [23] intensionales quam extensionales.
|
|
71 Quia
Impatiens in nullo est patiens. [24] Sed patientiȩ gradus
hic manifeste insinuat Apostolus. Quos Bap⌊tista [25]
Mant⌊uanus li. 1. c⌊apite vltimo satis apte
distinxit. Quorum infimus (W304) [1] est sustinere quidem, sed cum
difficultate et eo animo, vt mallet esse liber [2] a tentatione.
Sequens et medius est hilariter quidem sustinere ac volenter, [3]
Sed non querere. Supremus autem est desiderare, querere et
prouocare [4] tribulationes velut thezaurum. Et horum vox est:
‘Gloriamur in [5] tribulationibus.’ Et illud Gal. 6.:
‘Nos autem oportet gloriari in cruce [6] Domini nostri’
etc.
|
|
72 [7]
Probatio Vero [5, 4].
[8]
‘Probatio’ hic in bonum accipitur Scil. pro fine
tribulationis, qui per [9] tribulationem queritur. Deus enim
nullum Iustum suscipit, quem non [10] prius probauerit, probat
autem non nisi per tribulationis ignem. Vt [11] psalmo 16.: ‘Igne
me examinasti et non est Inuenta in me iniquitas.’
|
|
73 [12]
Et illud Ecclesiastici: ‘Qui placuit Deo et Inuentus est
Iustus.’ Et iterum: [13] ‘Qui Inuentus est sine
macula.’ Sicut psalmo 10.: ‘Dominus interrogat [14]
Iustum et Impium’ etc. Ad hanc igitur probationem non
peruenitur nisi [15] per patientiam. Et fit ista Examinatio, Vt
appareat vnicuique suus [16] affectus, || i. e. Vt quisque
cognoscat seipsum, || Vtrum sc. Vere Deum [17] propter Deum
diligat, quod Deus sine examinatione cognoscit. Sic [18] psalmo
137.: ‘Proba me, Deus, et scito cor meum’ (i. e. fac
notum etiam [19] mihi). ‘Interroga me et cognosce semitas
meas. Et Vide, si via iniquitatis [20] in me est, et deduc me in
via ȩterna.’ Hic pulchre exprimit causam, [21] Cur
Deus homines tribulet, vt probet i. e. probatos faciat per
patientiam. [22] Quia
|
|
74 [24]
Impossibile esset, Quod vllus hominum saluus fieret. [25] Ratio
est, Quia Natura nostra vitio primi peccati tam profunda est in
[26] seipsam incurua, vt non solum optima dona Dei sibi inflectat
ipsisque [27] fruatur (vt patet in Iustitiariis et hipocritis),
immo et ipso Deo vtatur [28] ad illa consequenda, Verum etiam hoc
ipsum ignoret, Quod tam inique, [29] curue et praue omnia, etiam
Deum, propter seipsam querat.
|
|
75 Sicut
prophet⌊a [30] | Hiere. | 17.: ‘Prauum est cor
hominis et inscrutabile, quis (W305) [1] cognoscet illud?’
i. e. ita curuum in se, Vt nullus hominum, quantumlibet [2]
sanctus (seclusa tentatione), scire possit. Sic psalmo 18.:
‘Delicta [3] quis intelligit? ab occultis meis munda me’
etc.
|
|
76 Et
31.: ‘Pro hac orabit [4] ad te omnis sanctus in tempore
oportuno.’ Hoc autem vitium propriissimo [5] nomine
Scrip⌊tura ‘Aon’ i. e. iniquitatem, prauitatem,
curuitatem [6] appellat. Et de hoc latissime Doct⌊or 1.
Sen⌊tent. dis. 1. disputat [7] de frui et vti et de amore
amicitiȩ et amore concupiscentiȩ. Quocirca [8] Si
Iniquitatem dixerimus ipsam Impatientiam Vel saltem causam
Impatientiȩ, [9] talem curuitatem, que necessario est
inimica crucis, cum Crux [10] mortificet omnia nostra, Illa autem
se et sua viuificet: Igitur optimus [11] Bl. 76. Deus, postquam
Iustificauit et dona sua spiritualia dedit, Ne *Impia [12] illa
natura in ea ruat fruitura illis, cum sint multum amabilia et
fruitionem [13] vehementer irritantia, mox tribulat, exercet,
examinat, ne tali [14] ignorantia homo pereat inȩternum. Sic
enim discit homo pure Deum [15] amare et colere, dum non propter
gratiam et dona, Sed propter ipsum [16] solum Deum colit.
|
|
77 Sic
‘flagellat omnem filium, quem recipit’. Quod nisi [17]
faceret, filius dulcedine nouȩ hereditatis arreptus cito
luxuriaret in [18] fruitionem acceptȩ gratiȩ et
grauius post quam ante patrem offenderet. [19] Igitur optimo
ordine dicit Apostolus, ‘Quod tribulatio patientiam,
patientia [20] vero probationem’, i. e. vt probati simus.
|
|
78 [21]
Spes autem non confundit [5, 5].
[22]
Sine probatione huiusmodi, vt dixi, spes confunderet, immo non
[23] esset spes, Sed presumptio, immo quod peius esset, fruitio
creaturȩ pro [24] creatore. In qua si maneret, inȩternum
confunderetur. Ergo Tribulatio, [25] per quam patiens fit
probatus, dum tollit omnia et nudum ac vnicum [26] derelinquit,
dum nec in corporalibus nec in spiritualibus meritis sinit [27]
auxilium et salutem videri, iam desperare facit hominem de omnibus
[28] creaturis et ab eis exire et a seipso ac extra se et omnia in
solo Deo auxilium (W306) [1] querere || Et cantare illud ps. 3.:
‘Tu autem, Domine, susceptor meus es, [2] gloria mea’
||.
|
|
79 Hoc
enim est sperare et spem fieri per probationem, Vbi [3] necessario
Impii, qui in suas virtutes assueti sunt confidere, quieti esse et
[4] tribulationes noluerunt sustinere, vt probarentur, In
nouissimo examine, [5] ignorantes, quomodo in nudum Deum sperandum
sit, ruentibus suis [6] substantiis et montibus operum suorum
ruent et ipsi inȩternum. || ‘tunc [7] dicent montibus:
cadite super nos’ etc. || Quia spes eorum non fuit [8] spes,
Sed peruersa presumptio in opera et Iustitias suas proprias.
|
|
80 [9]
Veruntamen Sciendum, Quod Duplex est tribulatio.
[10]
Prima Corporalis, In qua deficiunt Carnales, qui propter carnalia
[11] bona in rebus, corpore, fama deficiunt et recedunt a Deo et
desperant [12] per Impatientiam suam ac ita tradunt semetipsos in
carnem et relinquunt [13] Deum. De quibus Apostolus | Eph. 4. |:
‘Desperantes tradiderunt [14] semetipsos in immundiciam.’
|
|
81 [15]
Altera est Conscientiȩ et Spiritualis, Vbi Iustitia propria
et Sapientia [16] omnis deuoratur et absorbetur, in quibus
fidebant. De quibus Sal⌊vator [17] mystice: ‘Cum
fortis armatus’. ‘Si autem fortior superuenerit et
vicerit [18] eum, vniuersa eius arma auferet et alligabit eum ac
spolia eius distribuet’, [19] i. e. hominem Iustitiis suis
munitum exuet et eas ad communem [20] vtilitatem fieri, non in
propriam complacentiam fieri docebit.
|
|
82 [21]
Quia Charitas Dei [5, 5].
[22]
Hoc Verbum debet intelligi tanquam ratio reddita, immo eruditio
[23] in spiritu facta, Quare et vnde possimus gloriari in
tribulationibus, [24] Scil. vt discamus, Quia ex nobis ho[c] est
Impossibile fieri Nec nostrȩ [25] virtutis, Sed Charitatis,
quȩ per spiritum sanctum donatur.
|
|
83 [26]
Bl. 76b. *Igitur ‘Charitas Dei’, quȩ est
purissima affectio in Deum, Quȩ [27] sola facit rectos
corde, sola aufert iniquitatem, sola extinguit fruitionem [28]
proprie Iustitiȩ. Quia non nisi solum et purum Deum diligit,
non dona [29] ipsa Dei, Sicut hipocrite Iustitiarii. Ideoque
Quando affluunt bona corporalia [30] Vel spiritualia, non
extollitur. Rursum, quando defluunt et [31] affluunt mala
corporalia Vel spiritualia, non frangitur. ‘Scientia autem
(W307) [1] Inflat,’ sic et Iustitia. Rursum Ignorantia
humiliat, sic et peccatum. [2] ‘Charitas autem omnia
sustinet’, etiam gloriando. | Ideo | Notandum, [3] | Quod |
|
|
84 [4]
‘Charitas Dei’ dicitur, Quia per eam solum Deum
diligimus, [5] Vbi Nihil visibile, nihil experimentale nec intus
nec foris est, in quod [6] confidatur aut quod ametur aut
timeatur, Sed super omnia In Inuisibilem [7] Deum et
inexperimentalem, incomprehensibilem, scil. in medias [8] tenebras
interiores rapitur, nesciens, quid amet, Sciens autem, [9] quid
non amet, et omne cognitum et expertum fastidiens [10] Et id, quod
nondum cognoscit, tantum desiderans, dicens: ‘Quia amore
[11] Langueo’, i. e. quod habeo, nolo, et quod volo, non
habeo.
|
|
85 Hoc
autem [12] donum longissime abest ab iis, qui suas Iustitias adhuc
vident et diligunt [13] et non visis tristantur atque desperant,
Visis autem confidunt et [14] securiores fiunt Ideoque non
‘gloriantur in tribulationibus’, non probantur, [15]
ideo neque sperant.
|
|
86 [16]
Igitur Non ex nobis hanc sublimem virtutem Apostolus asserit in
[17] [1.] nobis esse, Sed a Deo querendum. Vnde sequitur Diffusa,
non vtique [18] [2.] nata vel orta in nobis. Et per spiritum
sanctum, non per virtutem [19] [3.] et consuetudinem acquisita
sicut Morales virtutes.
|
|
87 In
cordibus [20] nostris i. e. in intima et medium ac medullas
cordis, Non in superficiem [21] cordis, sicut est spuma super
aquam. Talis est enim hipocritarum [22] Charitas, Qui sibiipsis
fingunt et Simulant se habere charitatem. Sed [23] tentatio probat
eorum Impatientiam et superbiam in intimis latentem.
|
|
88 [24]
[4.] Qui datus est nobis, i. e. quem non meruimus, Immo Vehementer
[25] contrarium meruimus. Quod autem hoc sit, probat, quia
sequitur: [26] Vere ‘datus est’ et non meritus. Etiam
enim Christus ‘pro infirmis mortuus [27] [5.] est’,
non vtique pro firmis et dignis.
|
|
89 Igitur
Charitas dicitur [28] ad differentiam ignauissimi et vilissimi
amoris, quo creatura diligitur, [29] Quia ‘Charitas’,
quasi sit Chare et preciose diligere seu preciosum ȩstimare
[30] dilectum. Sic enim Deum super omnia ȩstimare est eum
preciosa [31] dilectione i. e. Charitate diligere. Diligere autem
eum propter dona [32] et propter comodum Est vilissima dilectione
i. e. concupiscentia eum [33] diligere. Quod est vti Deo et non
frui. (W308)
|
|
90 [1]
[6.] Dei dicitur, Quia solus Deus ita diligitur et proximus non
nisi [2] propter Deum, i. e. quia Deus ita vult, cuius voluntatem
super omnia [3] diligit.
|
|
91 [4]
Notandum etiam,
[5]
Quod Charitatis locus non est nisi cor, immo intimum et medulla
[6] cordis, per quam fit ista differentia filiorum et seruorum,
Quod filii Dei [7] hilariter, voluntarie, gratuito seruiunt Deo,
non timendo pȩnam nec [8] cupiendo gloriam, Sed solam
voluntatem Dei, Serui vero coacti, timendo [9] pȩnam et tunc
Inuite et difficulter Vel cupiendo mercedem, Et tunc [10]
Voluntarie, Sed mercennaria voluntate, Nunquam autem propter
voluntatem [11] Bl. 77. Dei absolute. * ||
|
|
92 Maxime
autem In tribulatione seruus et [12] Mercennarius recedit, filius
autem perseuerat, Vt Iohann. 10.: ‘Mercennarius [13] autem
fugit.’ || Vnde dicit illis Malach. 1.: ‘Quis est in
vobis, [14] qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito?’
Et sequitur: ‘Non [15] est voluntas mihi in vobis, dicit
Dominus Exercituum’, Cum tamen illi [16] maxime presumant et
credant voluntatem Dei in ipsis esse.
|
|
93 Vnde
Ibidem, [17] cum Dominus dixisset: ‘offertis super altare
meum panem pollutum’, [18] Ipsi Velut hoc non putantes
Respondent: ‘In quo polluimus te?’ q. d. [19] omnia
facimus, que precipis. Respondet Dominus: ‘Si offertis
cȩcum ad [20] imolandum, nonne malum est? Et si offeratis
claudum et languidum, [21] nonne malum est?’ Hoc est, Quod
sine charitate, Sed cum concupiscentia [22] proprii comodi vt
mercennarii Deum colunt, non habentes vnum [23] oculum sponsȩ,
quo solum Inuisibilem Deum videt, dum nihil videt [24] eorum, que
sua sunt aut vllius creaturȩ.
|
|
94 [25]
Et iterum Notandum,
[26]
Quomodo Apostolus fontem cum riuo copulet. ‘Charitas’,
inquit, [27] ‘per spiritum sanctum, qui datus est nobis’.
Quia non satis est habere [28] donum, nisi sit et donator presens,
Sicut petiuit et Moses Exo. 33.: [29] ‘Si non tu ipse
prȩcedas nos, ne educas nos de loco isto’ etc. Immo
[30] proprie soli Charitati tribuit Apostolus prȩsentiam
simul et donationem [31] spiritus cum ipsa.
|
|
95 Quia
Cȩtera omnia dona 1. Corinth. 12. ab eodem [32] spiritu dari
dicit, Sed non ipsum spiritum. Sicut hic de Charitate dicit,
(W309) [1] Quod non detur nisi prius dato ipso spiritu, qui eam
diffundat in cordibus [2] nostris. ibi autem dicit: ‘Hȩc
omnia autem operatur vnus atque [3] idem spiritus.’ Vnde et
sequitur ibidem: ‘Sed excellentiorem viam vobis [4]
demonstro.’ | Vel saltem, si in omnibus donetur, non tamen
in omnibus [5] diffundit charitatem. |
|
|
96 [6]
Illud Secundum tempus [5, 6]
[7]
Alii referunt ad sequentem orationem, Vt sit sensus: ‘Cum
infirmi [8] essemus, secundum tempus pro Impiis mortuus est’,
q. d. licet sit ȩternaliter [9] immortalis, tamen
temporaliter est mortuus. Mortuus propter [10] humanitatem, que in
tempore viuebat, Sed semper viuus propter diuinitatem, [11] que in
ȩternitate viuit. Alii sic: ‘Mortuus est secundum
tempus, [12] cum infirmi essemus’, i. e. eo tempore etiam
mortuus est, cum adhuc non [13] essemus Iusti et sani, Sed infirmi
et ȩgroti, || Vt sic intelligatur: ‘secundum [14]
tempus’ scil. illud, cum infirmi essemus. ||
|
|
97 Et
hic melior est sensus, [15] vt patet ex sequentibus: Si cum
inimici essemus, reconciliati sumus [16] Deo per mortem filii eius
[5, 10]. Alii autem in precedentem, Vt [17] sit sensus: Cum
infirmi essemus secundum tempus, licet iam coram Deo [18] essemus
in predestinatione Iusti. Quia in predestinatione Dei omnia [19]
facta iam sunt, que in rebus adhuc futura sunt.
|
|
98 [20]
Bl. 77b. *Per Vnum hominem peccatum [5,12].
[21]
Quod Apostolus hoc loco de peccato originali loquatur et [non de]
[22] actuali, Multis probatur et sumitur ex eo:
[23]
[1.] Primo, quod dicit: ‘per vnum hominem’. Vnde b.
Aug⌊ustinus [24] contra Pelagianos li. 1. de pec. meri. et
re.: ‘Si Apostolus peccatum [25] illud commemorare
voluisset, quod in hunc mundum non propagatione, [26] Sed
imitatione intrauerit, | non | eius principem Adam, Sed [27]
diabolum diceret, de quo dicitur Sap. 2.: “Imitantur autem
eum, (W310) [1] qui sunt ex parte eius”.
|
m”Ved
ét menneske kom synden ind i verden”, (Rom 5,12).
Der
er mange ting, der beviser, at apostelen her taler om arvesynden
og ikke om den aktuelle synd. Af dem skal nedenstående
fremdrages:
1:
For det første siger han “ved ét menneske”.
Derfor siger den salige Augustin i bog 1 mod pelagianerne, de
peccat. merit. et remiss I, 9,19.: “Hvis apostelen havde
villet nævne den synd, som blev indført i denne
verden, ikke ved nedarvning, men ved imitation, så ville han
ikke have sagt Adam, men djævelen. Det tales der om i Visd.
2,25: “24: Men ved djævelens misundelse kom døden
ind i denne verden, men de efterlignede ham, som er af hans art”.
|
99 Ideo
et Adam eum fuit imitatus et principem [2] habuit peccati sui
diabolum. Hic autem dicit: “per hominem”. Actualia [3]
enim omnia per diabolum intrant et intrauerunt in mundum, Sed
originale [4] per hominem vnum.’ Ibidem b. Aug⌊ustinus:
‘Proinde Apostolus [5] cum peccatum illud ac mortem
commemoraret, que ab vno in omnes [6] propagatione transissent,
eum principem posuit, a quo propagatio generis [7] humani sumpsit
exordium.’ Et alia pulchra.
[8]
|| Et Chrisost⌊omus hoc loco: ‘Manifestum’,
inquit, ‘quia non peccatum [9] illud, quod ex transgressione
legis, Sed quod ex Ade inobedientia, [10] hoc est, quod
contaminauit omnia.’ ||
|
Derfor
efterlignede også Adam ham og fik den djævelske
begyndelse på sin synd. Men her siger han: “Ved et
menneske”. For alle de aktuelle synder trådte ind i
verden og blev ført ind i verden ved djævelen, men
arvesynden ved ét menneske”. Det samme sted siger den
salige Augustin: “Følgelig: når apostelen
nævner denne synd og døden, som begge gik over fra ét
menneske til alle ved nedarvning, sætter han ham frem som
begyndelssen, fra hvilken menneskeslægtens arvefølge
tog sin begyndelse”. Og andre passende steder.
Og
Chrysostomus siger til dette sted: “Det er klart, at det
ikke er den synd, der kommer af overtrædelse af loven, men
den, der kommer fra Adams ulydighed, det vil sige, som har smittet
alle”.
|
100 [11]
[2.] Secundo, quod dicit: ‘per Vnum’. Quia actuale
peccatum per [12] multos, quia per quemlibet suum proprium intrat
in mundum.
[13]
[3.] Tertio, quod dicit: ‘Intrat in mundum’. Sed
nullum actuale [14] intrat in mundum, Sed vniuscuiusque peccatum
est super ipsum, Vt [15] Ezechiel. 18.: ‘Vnusquisque
peccatum suum portabit’. Ideo non intrat [16] in alios, Sed
manet in ipso solo. Quod autem ‘Mundus’ hoc loco non
[17] cȩlum et terram, Sed homines in mundo significet, patet
ex supra 3. c.: [18] ‘Quomodo Deus Iudicabit hunc mundum?’
|
For
det andet taler han om arvesynden og ikke om den aktuelle synd,
fordi han siger “ved ét menneske”; det skyldes,
at den aktuelle synd kom ind i verden gennem mange, fordi den kom
ind i verden gennem hver enkelt.
For
det tredje taler han således, fordi han siger: “kom
ind i verden”. Men der er ingen aktuel synd, der kommer ind
i verden, men enhvers synd hviler over ham, som Ez 18,20: “Enhver
skal bære sin egen synd”. Derfor kom den ikke ind i
andre, men den forbliver i den enkelte. Men at “verden”
her ikke betegner himmel og jord, men menneskene i verden, fremgår
af Rom 3,6:
“Hvorledes skulle Gud kunne dømme verden?”
|
101 Et
1. Iohann. 5.: ‘Totus [19] mundus in maligno positus est.’
Iohann. 3.: ‘Sic Deus dilexit mundum.’ [20] Et infra:
‘Si mundus vos odit’ etc. Item: ‘Ego elegi vos
de [21] mundo.’ Et ratione, Quia Corporalis mundus
insensibilis est nec capax [22] peccati, Vt in ipsum intret
peccatum aut mors. Non enim moritur nec [23] peccat, Sed homo
peccat et moritur: Ergo peccatum Intrare in mundum [24] E[s]t
Mundum reum fieri et peccatorem per vnum hominem. Vt [25] infra:
‘Si vnius delicto peccatores constituti sunt multi.’
|
Og
1 Joh 5,19: “Hele verden ligger i det onde”. Og Joh
3,16: “Således elskede Gud verden”. Og senere:
“Hvis verden hader jer” (Joh 15,18). Ligeledes: “Jeg
har udvalgt jer af verden” (Joh 15,19). Og grunden til det
er, at den legemlige verden er ufølsom og ikke i stand til
at kapere synden, fordi synd eller død trådte ind i
den. For verden dør ikke og synder ikke, men mennesket
synder og dør: altså, når synden kommer ind i
verden, bliver verden skyldig, og igennem ét menneske en
synder. Som han siger senere (Rom 5,15):
“Hvis ved éns overtrædelse mange blev fastslået
som syndere ...”
|
102 [26]
[4.] Quarto: per Ipsum mors, Quia certum est, Quod mors mundi [27]
(i. e. omnium hominum) non de proprio peccato venit, Cum moriantur
[28] (Vt sequitur), qui non peccauerunt. Si ergo Mors per peccatum
et sine [29] peccato non esset mors, Ergo peccatum in omnibus est.
Non proprium, [30] ergo. Alioquin falsum esset, quod per peccatum
mors intrasset, Sed per [31] voluntatem Dei dicere debuit.
|
For
det fjerde [taler han om arvesynden og ikke om den aktuelle synd],
fordi han taler om døden selv. For det er givet, at verdens
død (dvs. alle menneskers død) ikke kom som følge
af den enkeltes synd, eftersom de, der ikke har syndet også
dør (som man kan se af det følgende; Rom 5,14).
Hvis altså døden kom gennem synden, og der uden synd
ikke ville have været nogen død, så er synden i
alle. Men altså ikke den egne eller private synd. Ellers
ville det være forkert, at døden kom ind ved synden,
så måtte man sige, at den kom ind i kraft af Guds
vilje.
|
103 [32]
[5.] Quinto, Quia in omnes mors pertransiit, proprio autem,
etiamsi [33] mors intret, tamen solum in ipsum, qui operatur, Vt
lex dicit: ‘Non [34] moriantur patres pro filiis’ etc.
(W311)
[1]
[6.] Sexto, Quia ‘peccatum’ dicit singulariter de vno.
Quia si [2] de actuali intelligi vellet, pluraliter diceret, Vt
Infra: ‘Ex multis delictis’, [3] Vbi manifeste illud
vnum singulare cum multis aliis comparat, Et ex [4] eo maiorem
efficatiam gratiȩ concludens quam peccati esse.
|
For
det femte taler Paulus sådan, fordi døden trænger
igennem til alle, men for den enkelte, selv om døden træder
ind, gør den det dog kun i det menneske, som handler. Som
loven siger: “Fædre skal ikke dø for sønners
skyld” (5 Mos 24,16).
For
det sjette: Fordi han siger “synd” i ental om ét
menneske. For hvis han ville, det skulle forstås om de
aktuelle synder, ville han bruge flertal, som han gør
nedenfor: “på grund af manges overtrædelser”
(Rom 5,16).
Dèr bliver det klart, at han den enkelte med mange andre,
og ud fra det konkluderer, at nådens virkning er større
end synden.
|
104 [5]
[7.] Septimo: In quo omnes peccauerunt. Sed nullum aliud est, ‘in
quo [6] omnes peccauerunt’, proprium peccatum, Sed
Vnusquisque in suo peccat.
[7]
[8.] Octauo: Vsque ad legem peccatum erat in mundo etc. [5,
13]. [8] Actuale autem etiam ante Mosen fuit et imputabatur,
quia et puniebatur [9] ab hominibus; hoc autem erat incognitum,
donec ipsum Manifestaret [10] Moses Genes. 3.
[11]
[9.] Nono, Quia hic dicit, Quod non peccauerunt in similitudinem
[12] preuaricationis Adȩ[5, 14] i. e. peccato simili
imitationis, Vt Pelagius [13] Voluit, Sed Actuali Vtique omnes
peccant, qui faciunt ipsum.
[14]
[10.] Decimo, Quia per Illud Adam est forma futuri, Sed non [15]
per actuale, alias omnes essent forma Christi, Sed nunc solus Adam
[16] propter diffusionem vnius peccati sui in omnes est forma
Christi.
|
For
det syvende: Fordi alle syndede. Men dette “fordi alle
syndede” (Rom
5,12), betyder ikke andet, end at de syndede deres egen synd,
hver enkelt syndede for sig.
For
det ottende: Indtil loven kom, var synden i verden. Men den
aktuelle synd var der også før Moses og tilregnedes,
fordi den blev straffet af mennesker; men den var ikke erkendt,
førend Moses gjorde den åbenbar, 1 Mos 3,16ff.
For
det niende: Fordi han her siger, at de ikke syndede i lighed med
Adams overtrædelser, det vil sige, synd som efterligninger,
sådan som Pelagius ville det, men aktuelle synder begik i
hvert fald alle, som øvede dem.
For
det tiende: Fordi Adam herigennem er billede på det, der
skal komme, men ikke gennem den aktuelle synd, alle de andre ville
være Kristi billede (?), men nu er alene Adam på grund
af nedarvningen af den enes synd til alle Kristi billede.
|
105 [17]
Bl. 78. *Sed adhuc ad confundendam et contundendam peruicatiam
hȩreticorum [18] futurorum, quos in spiritu preuidit,
exponens, quomodo Adam [19] sit forma Christi, Non amplius
loquitur tantum in singulari, ne proteruus [20] Cauillator
nugaretur dicens: Accipit peccatum collectiue singulare pro [21]
plurali more Scripturȩ frequentissimo. Ideo dicit expresse:
‘per vnum [22] peccantem’, ‘Ex vno in
condemnationem’. Item ‘vnius delicto mors’ [23]
etc. Item ‘per vnius delictum’, ‘per vnius
inobedientiam’.
|
Men
frem til at forvirre og ødelægge de kommende kætteres
stædighed, dem, som han forudser vil komme, udvikler han,
hvordan Adam kan være Kristi billede, og videre taler han
ikke blot i ental, at ikke den frække forhåner skal
gøre nar og sige: han forstår den enkelte synd
kollektivt i stedet for efter, som skriften oftest gør det,
i flertalsform. Derfor siger han udtrykkeligt: “ved at én
syndede”, “ud af én til fordømmelse”.
Ligeledes “den enes overtrædelse førte til
død”, osv. Ligeledes “gennem den enes
overtrædelse”, “i kraft af den enes ulydighed”.
|
106 Et
maxime [24] Vrget comparatio ista: ‘Ex vno in
condemnationem, Gratia autem ex [25] multis delictis in
Iustificationem’ (Rom 5,16).
Nam ‘et Iudicium’ (Vt b. Aug⌊ustinus [26] vt
supra 12.) ‘ex multis delictis in condemnationem ducit’.
Cum [27] ergo hoc non dicat, Sed ‘ex vno’ dicat,
facile patet, quod de originali [28] peccato dicit. Item Abnegat,
quod peccauerunt, nisi vnus, quando [29] dicit: ‘Vnius
delicto’, ‘per vnius delictum’, ‘per vnum
peccantem’ etc. [30] Ecce quomodo simul verum est, Quod vnus
solus peccauit, vnum solum [31] peccatum factum est, Vnus tantum
inobediens, Et tamen multi propter [32] ipsum peccatores et
inobedientes facti sunt. (W312)
|
Og
især har denne sammenligning vægt: “[dommen kom]
af den ene til fordømmelse, men nåden kom ud af mange
overtrædelser til retfærdiggørelse”. (Som
den salige Augustin siger i de peccat. merit. et remiss. I, 12,
15,), at han “ud af mange overtrædelser fører
til fordømmelse”. Men fordi han ikke siger sådan,
men siger “ud af den ene”, ses det let, at han taler
om arvesynden. Ligeledes nægter han, at de syndede, undtagen
én, når han siger: “ved den enes overtrædelse”,
“gennem den enes overtrædelse”, osv. Se derfor,
hvordan begge dele er sandt: at der kun blev begået én
synd, at kun én var ulydig, og at dog mange på grund
af ham blev gjort til syndere og ulydige.
|
107 [1]
Quid ergo nunc est peccatum originale?
[2]
Primo secundum subtilitates Scolasticorum theologorum Est priuatio
[3] seu carentia Iustitiȩ originalis. Iustitia autem
secundum eos Est in [4] voluntate tantum subiectiue, ergo et
priuatio eius opposita. Quia scil. [5] est in predicamento
qualitatis secundum Logicam et metaphysicam.
|
Hvad
er da arvesynden?
For
det første: Den er ifølge de skolastiske teologers
subtiliteter en fratagelse af eller mangel på oprindelig
retfærdighed. For retfærdighed ligger ifølge
dem kun i den subjektive vilje, altså er den også
fratagelse af det modsatte. Derfor ligger den jo også i
påberåbelsen af en egenskab, ifølge logikken og
metafysikken.
|
108 [6]
Secundo autem secundum Apostolum et simplicitatem sensus in [7]
Christo Ihesu Est non tantum priuatio qualitatis in voluntate,
immo [8] nec tantum priuatio lucis in intellectu, virtutis in
memoria, Sed prorsus [9] priuatio vniuersȩ rectitudinis et
potentiȩ omnium virium tam corporis [10] quam animȩ ac
totius hominis interioris et exterioris.
|
For
det andet: Ifølge apostelen og ifølge den enkle
betydning i Kristus Jesus er den ikke blot en fratagelse af en
kvalitet i viljen, ja, ikke blot en fratagelse af lyset i
forstanden, af dyden i hukommelsen, men helt og holdent en
fratagelse af den generelle retskaffenhed og magt over alle
kræfter, både i legemet og i sjælen, både
i det indre menneske og i det ydre.
|
109 Insuper
et pronitas [11] ipsa ad malum, Nausea ad bonum, fastidium lucis
et sapientiȩ, [12] dilectio autem erroris ac tenebrarum,
fuga et abominatio bonorum [13] operum, Cursus autem ad malum.
Sicut psalmo 13. Scriptum est: ‘Omnes [14] declinauerunt,
simul inutiles facti sunt.’ Et Genes. 8.: ‘Sensus enim
[15] et cogitatio cordis humani ad malum proni sunt.’ Non
enim Istam [16] priuationem tantum Deus odit et Imputat (sicut
multi peccatum suum [17] obliti et non agnoscentes), Sed vniuersam
ipsam concupiscentiam, Qua [18] fit, vt inobedientes simus huic
mandato: ‘Non concupisces.’
|
Dertil
er den i sig selv en tilbøjelighed til det onde, en
væmmelse ved det gode, en ulyst til lys og viden, men
omvendt en kærlighed til fejl og mørke, en flugt fra
og en afsky ved gode gerninger, men en følgagtighed til det
onde. Sådan som det står skrevet i Sl 14,3: “Alle
er kommet på afveje, alle er fordærvede”. Og i 1
Mos 8,21: “Menneskehjertets higen og tanker er tilbøjelige
til det onde”. Gud hader og tilregner os ikke blot denne
fratagelse (sådan som vi glemmer og ikke husker på
megen synd), men han hader selve dette almindelige begær, og
sådan går det til, at vi er ulydige imod det bud, der
hedder “du må ikke begære”.
|
110 Sicut
Apostolus (W313) [1] 7. c. infra clarissime disputat. Hoc enim
preceptum ostendit nobis [2] peccatum, sicut Apostolus ait:
‘Concupiscentiam nesciebam esse peccatum, [3] nisi lex
diceret: Non concupisces.’
|
Hvilket
apostelen senere i kapitel 7 forklarer soleklart. For dette bud
påviser synden for os, sådan som apostelen siger: “Jeg
ville ikke kende til synd, hvis ikke loven havde sagt: du må
ikke begære” (Rom
7,7).
|
111 [4]
Igitur Sicut Antiqui patres Sancti recte dixerunt: Peccatum illud
[5] originis Est ipse fomes, lex carnis, lex membrorum, languor
naturȩ, [6] Tyrannus, Morbus originis etc. Est enim simile
cum ȩgroto, Cuius ȩgritudo [7] mortalis non tantum est
vnius membri priuata sanitas, Sed Vltra [8] sanitatem omnium
membrorum priuatam debilitatio omnium sensuum [9] et virium,
Insuper Nausea eorum, que salubria sunt, et cupiditas eorum, [10]
que noxia sunt. Ista ergo Est hidra illa multiceps, monstrum |
nimis | [11] pertinax, cum quo pugnamus in Lerna huius vitȩ
vsque ad mortem. [12] Hic Cerberus, latrator incompescibilis, Et
Anthȩus in terra dimissus insuperabilis. [13] Hanc
originalis peccati apud nullum Inueni tam claram [14] resolutionem
quam apud Gerardum Groot in tractatulo suo ‘Beatus [15]
Vir’, Vbi loquitur non vt temerarius philosophus, Sed vt
sanus [16] theologus.
|
Derfor
var det med rette, at de gamle hellige fædre sagde: Denne
arvesynd er selve tændsatsen, kødets lov, lemmernes
lov, naturens dvaskhed, er en tyran, er den oprindelige sygdom,
osv. Den kan nemlig sammenlignes med en syg, hvis dødelige
sygdom ikke blot består af berøvelsen af sundheden i
ét lem, men udover en berøvelse af sundheden i alle
lemmer består den også i en svækkelse af al
følelse og kraft, især i en væmmelse ved det,
som er frelsebringende, og en stræben efter de, som er
skadeligt. Dette er altså dette mangehovedede uhyre, dette
monster, der ikke er mindre vedholdende, end det, vi kæmper
imod i dette livs Lerna, indtil døden. Her har vi Cerberus,
denne højlydt snerrende hund, og Anthæus sendt til
jord som uovervindelig. Jeg har ikke fundet nogen forklaring på
denne arvesynd klarere end hos Gerard Groot (n111)
i hans traktat “Beatus Vir”, hvor han taler ikke som
en frygtsom filosof, men som en sund teolog.
|
112[17]
Bl. 78b. * Corol⌊larium.
[18]
Putare ergo peccatum Originis Esse solam priuationem Iustitiȩ
in [19] Voluntate, hoc est occasionem dare tepiditatis et
resoluere totum conatum [20] penitentiȩ, immo superbiam et
presumptionem plantare Et timorem [21] Dei eradicare, humilitatem
proscribere, Mandatum Dei irritum [22] facere ac sic penitus
damnare. Si saltem, sicut sonant, intelligantur! [23] Inde enim
alter aduersus alterum facile superbit, qui se absolutum a [24]
peccato cognoscit, in quo illum adhuc agere videt.
|
Ekskurs:
Altså,
det at mene, at arvesynden kun er berøvelsen af
retfærdigheden i viljen, det er at give lejlighed til
svaghed og opløse ethvert forsøg på bod, ja at
plante overmod og fordomme og udviske gudsfrygten, at billiggøre
ydmyghed, gøre Guds bud ugyldigt og helt fordømme
det. Hvis de altså forstås sådan som de lyder!
For derigennem hæver den ene sig let over den anden, nemlig
den, der mener sig løst fra synden, og hvilken han ser, at
den anden stadig handler.
|
113[25]
Inde enim multi, Vt humilitatis rationem darent, satagunt
preterita [26] peccata exaggerare et possibilia, Sed et
prȩsentia, occulta tamen, (W314) [1] Vt iis attentis humiles
sint. Bona eruditio. Sed Ecce sunt etiam manifeste [2] presentia,
quȩ nec surreptionem superbie, Iudicii alterius
complacentiȩ [3] (quod illa sepissime solent), sinunt in
nobis dominari. Quia Aperta [4] Causa humilitatis est, Quod
peccatum in nobis manet, Sed ‘non dominatur [5] nobis’,
Quia subiectum est spiritui, vt ipse destruat ipsum, Quod [6]
prius regnauit super ipsum.
|
På
den måde er der nemlig mange, som, for at give grund til
ydmyghed, har travlt med at overdrive tidligere og fremtidige
synder, men også de nuværende, skønt de er
skjulte, overdriver de, for at kunne se ydmyge ud. Hvilken smuk
undervisning! Men se, der er også noget udtrykkeligt
nærværende, som hverken er skjult overmod eller
bedømmelse af den andens selvtilfredshed (hvilket det tit
plejer at være), som får lov til at herske i os. For
den åbenlyse grund til ydmyghed er, at synden i os
forbliver, men “den skal ikke herske over os” (Rom
6,14), for den er underlagt ånden, så at den
ødelægger sig selv, fordi ånden i første
omgang herskede over den.
|
114
Ideo Si quis alium despicit peccatorem, [7] iam dominatur ei
peccatum etiam dupliciter. Quia Cum et ipse sit [8] peccator, se
Iustum comparat alteri ac sic mendax efficitur Et se peccatorem
[9] non peccatorem sentit. Quȩ est proprie iniquitas. Nam Et
[10] Iudicare prohibitus est, Et tamen Iudicat. Iudicare autem
nisi superior [11] et melior non potest.
|
Derfor,
hvis én ser ned på en anden, fordi han er en synder,
så hersker synden over ham i dobbelt forstand. For skønt
han selv er en synder, sammenligner han som retfærdig og
bedriver derved løgn, og skønt synder føler
han sig ikke som synder. Hvilket er en særegen
uretfærdighed. For det at dømme er forbudt, og dog
dømmer han. Men det kan hverken være overordnet eller
bedre at dømme.
|
115 Ergo
eo ipso se superbe alteri prefert et peccat, [12] licet nullum
peccatum aliud fecerit, Nisi Quod se peccatorem oblitus [13]
Iustum asserit sibiipsi. Qui ergo Cognoscit peccatum in se esse,
cui [14] dominetur, certe timet, ne seruiat ei, immo ne Iudicet.
Quoniam si [15] Iudicet, Scit, quod Dominus ei dicet: Cur tu Velut
Iustus Iudicas, cum [16] sis iniustus? Et si fuisti Iustus, tamen
quia in tua Iustitia confidis, iam [17] polluisti eam et duplicem
fecisti iniustitiam, dum et peccatum tuum [18] Iustitiam statuis
et Iustitiam tuam iactas.
|
Altså,
han foretrækker sig selv fremfor en anden og synder derved,
selv om han ikke begår nogen anden synd, udover at han
glemmer, at han selv er en synder og forsikrer, at han er
retfærdig. Men den, der erkender, at synden er i ham, og han
domineres af den, han er bestemt bange for, at komme til at tjene
den, og så dømmer han ikke. For hvis han dømmer,
så véd han, hvad Herren vil sige til ham: Hvorfor
dømmer du, som var du retfærdig, når du er
uretfærdig? Og hvis du var retfærdig, så har du
dog forurenet din retfærdighed, fordi du stoler på din
egen retfærdighed, og på dobbelt måde øvet
uretfærdighed, for du stadfæster både din synd
som retfærdighed og praler af din retfærdighed.
|
116 [19]
Intrauit [5,
12].
[20]
Signato Verbo vtitur Apostolus, Vt peccatum originale non ab [21]
hominibus, Sed ad eos potius venire significet. Quia actualis
peccati natura [22] est, Vt exeat ex nobis, sicut ait D⌊ominus:
‘De corde enim exeunt [23] cogitationes male.’ Sed hoc
peccatum Intrat ad eos et non agunt, Sed [24] patiuntur ipsum.
Sicut et Moses Exo. 33.: ‘Et egressus est hic vitulus.’
|
”Synden
kom ind og ved synden døden”(Rom 5,12).
Det
ord “kom ind” bruger apostelen for at betegne, at
arvesynden ikke kom fra
menneskene, men snarere til
menneskene. For den aktuelle synds natur består i, at den
udføres af os, sådan som Herren siger: “Fra
hjertet udgår onde tanker”. (Matt 15,19). Men denne
synd kommer ind til dem, og de handler ikke, men de lider under
den. Sådan som også Moses siger i 2 Mos 32,34: “Ud
kom denne tyrekalv”.
|
117 [25]
In quo Omnes peccauerunt [5,
12].
[26]
Hoc ambiguum est in Greco, An Masc⌊ulinum Vel Neut⌊rum.
Ideo [27] in vtroque accipi voluisse Apostolus videtur. Vnde et b.
Aug⌊ustinus vt [28] supra c. X. pro vtroque exponit dicens:
‘In quo omnes peccauerunt. [29] Certum manifestumque est
alia esse propria, in quibus ii tantum peccant, [30] quorum
peccata sunt, Aliud hoc vnum, in quo omnes peccauerunt, [31]
Quando omnes vnus ille homo fuerunt.’ Ex quo Verbo
Aug⌊ustini sequi (W315) [1] videtur, Quod peccatum
originale sit ipsum peccatum primum, preuaricatio [2] scil. Adȩ.
Quia istud ‘peccauerunt’ de actuali exponit opere [3]
et non tantum de reatus transfusione.
|
”I
hvem alle syndede” (Rom 5,12).
I
det græske er det tvivlsomt, om det er maskulinum eller
neutrum. Derfor ser det ud, som om apostelen vil have det til at
kunne forstås på to måder.
|
118 Sequitur:
‘Si autem vnus ille homo [4] et non peccatum intelligitur,
In quo vno homine omnes peccauerunt, [5] Quid etiam ista
manifestatione manifestius?’ Sed primum melius ad [6]
sequentia. Quia infra dicit: ‘Si vnius delicto peccatores
constituti sunt [7] multi’, quod idem est, quod: omnes
peccauerunt in peccato vnius.
|
cm
|
119 [8]
Potest et sic tamen Secundum interponi, i. e. dum vnus peccauit,
omnes [9] peccauerunt. Sic Isa. 43.: ‘Narra, si quid habes,
vt Iustificeris. Pater [10] tuus primus peccauit’, q. d. Non
poteris Iustificari, Quia filius Adȩ es, [11] qui peccauit
primus. Ergo et tu peccator, quia filius peccatoris; peccator [12]
autem non nisi peccatorem sibi similem generare potest.
|
cm
|
120c
|
c
|