1
[20] Corol⌊larium.
[21]
Apostolus nequaquam hic dicit, Quod ‘Iniustitia nostra
commendet [22] Iustitiam Dei’, Sed potius negat, quia non
est verum. Querit autem [23] in persona eorum, qui hoc putabant ex
verbis psalmi sequi, quod tamen [24] non sequitur. Non enim vult
psalmus et Apostolus, Quod peccatum [25] nostrum Iustificet Deum
aut commendet, Sed Agnitio et confessio peccati. [26] Vnde dicit:
‘Quoniam iniquitatem ego cognosco’ etc. tunc sequitur:
Et [27] sic ‘tibi soli peccaui’ (i. e. cognosco, quod
tibi soli peccator sum.
|
c
|
2
Ista [28] enim agnitio facit Iustitiam Dei
appetibilem et confessio commendabilem. [29] Dum enim agnosco,
quod non possum esse Iustus coram Deo, quia scriptum [30] est:
‘Non Iustificabitur in conspectu tuo omnis viuens’, et
alibi multa [31] similia, quibus nos Deus in peccatis esse dicit),
tunc incipio ab eo Iustitiam [32] petere. Et sic agnitio peccati
compulit me, vt Deus Iustificaretur in me [33] (i. e. vt ei
crederem et sic me Iustificaret). Et confessio eiusdem post [34]
commendat et glorificat eum, quia solus Iustus et Iustificator
noster. [35] Quomodo non commendatur, Vbi peccatum non confitetur
aut agnoscitur [36] neque ab eis Iustitia sua appetitur, Quibus
sua propria placet et sufficit. (W222)
|
c
|
3
[1] Est enim simile:
[2]
Sicut Bonus artifex tripliciter potest commendari. Primo, dum [3]
imperitos artis sue arguit et confundit. Sed hec exilis et superba
est [4] commendatio. Secundo, Quando comparatus cȩteris
(etiamsi non [5] arguat eos) peritior apparet. Tercio, quando
perfectionem artis suȩ [6] aliis petentibus tradit, quod eam
ex se habere non potuerant. Hȩc est [7] vera commendatio.
Reprehendere enim alios et apparere artificem, hoc [8] non est
esse optimum artificem; Sed efficere artifices sui similes, hoc
est [9] laudabilem esse artificem.
|
c
|
4
Primus enim modus Inuoluit sepe superbiam [10] | et
elationem |, Secundus autem inuidiam et arrogantiam. Tertius [11]
autem ipse Est Beniuolentia et humanitas. Sic Deus Iustus est
effectiue [12] in nobis laudabilis, quia nos sui similes facit.
|
c
|
5 [13]
Verum sicut artifex ille incredulis et qui sibi satis periti
videntur, [14] non potest suam peritiam tradere neque ex ipsis
gloriam et commendationem [15] potest consequi artis suȩ et
magisterii, nisi ipsi prius agnoscant [16] se imperitos, Et
credant ei imperitos eos affirmanti, Sed superbia eos [17] non
sinit ei credere, Ita Impii non credunt, quod sint Impii, ideoque
[18] neque agnoscunt. Inde denique non sinunt Deum in seipsis
Iustificari, [19] verificari etc. ac per hoc nec commendari aut
glorificari.
|
c
|
6
[20] Bl. 51. *Summa breuiter.
[21]
Quid ergo amplius Iudȩo est? [3, 1] (scil. qui in manifesto
est et [22] litera. Si enim non Iudȩus reputatur, Ergo
ȩqualis per omnia Gentibus [23] et nihil amplius). Aut quȩ
Vtilitas Circuncisionis? [3, 1] (sc. que in carne [24] est et
litera. Si enim non reputatur circuncisio, Vt dictum est ca⌊pitulo
[25] pre⌊cedenti, ergo inutilis fuit?) Multum [3, 2]
(amplius habet et multum [26] vtilis).
|
c
|
7
Per omnem modum [3, 2]. Hoc Vel est asserentis ac
velut iurantis [27] Vel modos exprimit, quibus vtilis fuit
circuncisio, quos infra 9. c. enumerat [28] dicens: ‘Quorum
est adoptio, legislatio, gloria, testimonium, obsequium, [29]
promissa, quorum patres’ etc. Primum (i. e. vnum ex illis,
quod ego nunc [30] pro primo assumo). Quia credita sunt illis
eloquia Dei [3, 2]. Hoc enim [31] Gentes sicut nec cȩtera
habuerunt, sicut psalmo 147. dicit: ‘Non fecit (W223) [1]
taliter omni nationi.’
|
c
|
8
Hoc enim cum cȩteris soli Iudȩi pre
Gentibus [2] habuerunt amplius, etiam qui in manifesto et litera.
‘Credita’ i. e. per [3] fidem suscepta. Omnes enim
Iudȩi promissa receperunt, licet non omnes [4] impletionem.
‘Eloquia’ i. e. promissa, vt infra 9. appellat.
Apostolus [5] non habet ‘illis’, tamen potest stare et
referre ‘Iudeo’ et ‘circuncisionis’ [6] in
versu 1. Sic infra 15. c. dicit ‘Christum ministrum fuisse
circuncisionis, [7] non autem Gentium, propter veritatem Dei’,
sc. quia Deus ita [8] promiserat eis et non Gentibus.
|
c
|
9
[9] Quid enim, Si quidam illorum non crediderunt?
[3, 3] Hoc ‘crediderunt’ [10] hic absolute accipitur
et aliter quam supra ‘Credita sunt’, quia non [11] est
subintelligendum ‘eloquiis’. omnes enim eloquia et
promissa Dei [12] receperunt et adhuc expectant hodie promissa
huiusmodi de Christo [13] mittendo. Crediderunt ergo i. e. modo
non sunt facti credentes et fideles [14] in Christo. || Est
sensus: Was leit daran? Quid ad hoc nos possumus? Cui [15] hoc
nocebit? Nonne nisi ipsis? Nam non Deo neque nobis. Quod patet,
[16] Quia neque Dei Veritas neque nostra fides per horum
incredulitatem [17] euacuabitur. ||
|
c
|
10
[18] Nunquid incredulitas illorum fidem Dei
euacuabit? [3, 3] (i. e. veritatem [19] et fidelitatem Dei). Hȩc
autem omnia dicit, Quia cum dixisset, [20] Quod Circuncisioni, que
est in carne et Iudȩo, qui est in manifesto, credita [21]
sunt promissa, obiici potuit: Quomodo ergo Nullus, qui est in
litera et [22] manifesto, promissionem percepit? Si enim Iudȩo
carnali et literali [23] promissa sunt (in quo | ipsi | Gentes
excellunt) et nullus eiusmodi eam [24] percepit, Sed vsque in
hodiernum ea carent, Ergo Videtur, quod non (W224) [1] habuerint
promissionem Vel Deus non impleuerit; | debuit enim carnalis [2]
obtinere promissionem, quia carnali facta est. |
|
c
|
11
Huic obiectioni Apostolus [3] occurrit et velut
clauum clauo retundens dicit: Ergo Dei veritas euacuata, [4]
abolita promissio et irrita eloquia? Quod est impossibile, ergo et
illud, ex [5] quo sequitur. Et quidem Apostolus hic non soluit
hanc contrauersiam, Sed [6] differt vsque ad 9. c. Ibi enim
ostendit, Quomodo Carnali Israel, qui [7] simul est promissionis
et electionis Israel | et Israel carnalis |, impletio [8]
contigit, Carnali vero Israel, secundum semen tantum, nequaquam.
Ideoque [9] et eorum incredulitas non irritam facit veritatem Dei.
Et ideo [10] obiectionem illam pro nunc solummodo interimit | et
obruit | et prosequitur [11] veritatem Dei, quam eidem opposuerat,
Et Vtique impleuisse eum [12] sua promissa asserit.
|
c
|
12
[13] Absit [3, 4]. Fidem autem Dei appellat ipsam
tunc exhibitam promis*sionem [14] Bl. 51b. per Christum | secundum
illud psalmo 84.: ‘Veritas de terra [15] orta est’ (i.
e. Christus promissus exhibitus est ex Virgine). | Ideo sensus
[16] est: Deus nunc impleuit promissa | et factus est verax |, Et
illi non credunt [17] nec percipiunt ea. Nunquid ergo falsum erit
Deum implesse, et sic tolletur [18] ista nunc exhibita veritas et
dicetur, quia non sit impletio promissi, solum [19] ideo, quia
illi non credunt? Absit. Quia tunc Apostoli, immo Deus in illis
[20] mentiretur, quia testatur se implesse promissa in Christo.
|
c
|
13
Meo autem [21] sensu puto, Quod ‘fides’
hic non fidelitas Dei, Sed credulitas in Deum sit, [22] quȩ
est ipsa impletio promissionis, vt patet in multis locis. Quia
Iustitia ex [23] fide promissa est Ro. 1.: ‘Iustus ex fide
viuet.’ || Verum hec differentia non [24] est sibi
contraria. Quia quicquid de veritate obiectiua fidei dicitur
literaliter, [25] idem et de fide in hanc veritatem intelligitur
moraliter. || Et sic [26] est valde apertus sensus, Scil.: Quid,
quod illi non credentes facti sunt? [27] Nunquid ideo dimittemus
fidem Dei et ipsos sequemur potius negantes [28] impletionem
factam, quam Deo credamus affirmanti se implesse?
|
c
|
14
Tunc (W225) [1] aptissime sequitur: Absit. Non
sequemur eos, Sed fidem Dei tenebimus. [2] Est enim Deus Verax 3,
4], ergo ei credendum. Omnis autem homo [3] mendax [3, 4]; ergo ei
non credendum nec sequendum. || Vel Vt Grec⌊us: [4] Esto
autem Deus Verax (i. e. credatur potius Deo et non homini, quia
[5] mendax). ||
|
c
|
15
Et sic obiectionem illam sustulit, quando dicebatur:
Carnalis [6] Israel non percepit promissa et tamen ei sunt facta;
ergo nondum est [7] facta impletio. Ergo illi verum dicunt et Deus
falsum? Absit. Illi dicunt: [8] non, Deus: sic. Respondetur: Deo
potius credendum, quia Verax. Sicut [9] Scriptum est, | scil. Quod
credendum sit ei, grec⌊um tex⌊tum sequendo, [10]
Quia Iustificari hoc est credere, Vt infra dicetur. |
|
c
|
16 Vt
Iustificeris in sermonibus [11] tuis et vincas, cum Iudicaris [3,
4]. Hanc authoritatem adducit [12] Apostolus secundum sensum, non
secundum causam sensus, i. e. non vt [13] causaliter, Sed vt
indicatiue intelligatur, ac si dicas: Iustificaberis in sermonibus
[14] tuis et vinces, cum Iudicaris, licet infra digressionem
faciens [15] istam causalem sententiam tractet. Igitur Deus
Iustificatur in sermonibus, [16] i. e. dum creditur ei in
euangelio de impletione | promissi |, vt verax et [17] Iustus
habeatur.
|
c
|
17
Sermones enim isti sunt verbum euangelii, in quibus
[18] Iustificatur, dum ei creditur, quod vera in illis dicat, quod
futurum sic [19] isto verbo prophetatur. Et non solum
Iustificabitur ab iis, qui credunt, [20] Sed etiam vincit, cum
Iudicatur, i. e. dum reprobatur ab aliis negantibus [21] Christum
esse missum et impleta promissa. Ii enim hos sermones iudicant et
[22] condemnant et nequaquam iustificant i. e. Iustos et veros
credunt, immo [23] Deum in iis Iudicant et condemnant, quem alii
Iustificant. Sed non [24] preualent.
|
c
|
18
Vincit enim et obtinet, Quia quantumlibet resistunt,
perseuerat [25] hȩc fides | Dei |, ista ‘Iustificatio
Dei in sermonibus suis’ (i. e. credulitas (W226) [1] in
verbum eius). || Iustificatio Dei et credulitas in Deum idem est.
|| [2] Preualet enim et permanet, immo semper proficit et crescit,
Vbi ii, qui [3] non credunt, deficiunt et pereunt. [4]
‘Iustificari Deum in sermonibus’ Est ipsum Iustum et
verum fieri in [5] sermonibus suis siue sermones eius Iustos et
veros fieri. Hoc autem fit [6] credendo et eos suscipiendo et pro
veris ac Iustis tenendo.
|
c
|
19
Huic autem [7] Iustificationi sola resistit superbia
cordis humani per incredulitatem. Hȩc [8] enim non
Iustificat, Sed condemnat atque Iudicat. | ideo non credit, quia
[9] non reputat veros. Ideo autem non reputat veros, quia suum
sensum, cui [10] illi contrarii sunt, reputat Verum. | Vnde
iudicari Deum in ser⌊monibus [11] s⌊uis est ipsum
siue sermo⌊nes s⌊uos damnatos, mendaces et iniustos
fieri. [12] Quod fit per superbam incredulitatem et rebellionem.
|
c
|
20
Ex quo patet, [13] quod ista Iustificatio ac
Iudicatio Dei est extrinseca | Deo et Verbo [14] eius | scil. in
hominibus. Nam Intrinsece tam Deus quam ser⌊mones sui [15]
Iusti sunt et veri. Sed nondum in nobis tales facti sunt, donec
nostra [16] sapientia cedat eis et credendo eis locum det et
acceptet. Ideo dicit [17] psalmo 50.: ‘tibi peccaui’
i. e. cedo Iustitiam meam et sensum meum, qui [18] resistit et
damnat tuos ser⌊mones, et fateor me peccatorem et iniustum
et [19] mendacem, Vt tui sermones in me locum habeant et
Iustificentur ac veri [20] sint et fiant, || Vt tales fiant in
nobis, quales sunt in seipsis; quia sunt [21] Iustificata in
semetipsa eloquia. ||
|
c
|
21
S[22] Bl. 52. *Coroll⌊arium.
[23]
Per hoc autem ‘Iustificari Deum’ Nos Iustificamur. Et
Iustificatio [24] | illa | Dei passiua, qua a nobis Iustificatur,
Est ipsa Iustificatio nostri [25] actiue a Deo. Quia illam fidem,
que suos ser⌊mones Iustificat, reputat [26] Iustitiam, Vt
c. 4. dicit Et 1.: ‘Iustus ex fide viuit.’ Et econtra:
Iudicatio [27] Dei passiua, qua Iudicatur ab incredulis, est ipsa
damnatio suiipsorum. [28] Quia illam incredulitatem, qua suos
ser⌊mones iudicant ac damnant, [29] reputat iniustitiam et
damnationem. Sic consonat Heb⌊reo, qui sic (W227) [1]
habet: ‘Tibi pec⌊caui, propterea Iustificabis’
| i. e. iustificationem facies | [2] ‘in verbo tuo et
mundabis in Iudicando te’.
|
c
|
22
Iustificat || Vincit || enim in [3] verbo suo, dum
nos tales facit, quale est verbum suum, hoc est Iustum, [4] verum,
Sapiens etc. Et ita nos in verbum suum, non autem verbum suum [5]
in nos mutat. facit autem tales tunc, quando nos verbum suum tale
[6] credimus esse, sc. Iustum, verum. Tunc enim Iam similis forma
est in verbo [7] et in credente i. e. veritas et Iustitia. Ergo
dum Iustificatur, Iustificat, [8] et dum Iustificat, Iustificatur.
|
c
|
23
Quare idem per verbum actiuum Heb⌊reo [9] et
per passiuum in nostra trans⌊latione exprimitur. Vincit
autem [10] Deus i. e. preualet et tandem mendaces ostendit ac
falsos omnes, qui non [11] credunt, i. e. qui eum maculauerunt
Iudicando, Vt patet in Iudȩis et magis [12] in Iudicio
patebit. Vnde Heb⌊reus: ‘Et mundabis’ | i. e.
mundationem [13] facies | ‘in Iudicando te’ i. e.
verbum tuum et credentes in illud ac simul [14] teipsum in illis
mundos facies et probabis a mendacio, quod illi increduli [15]
imponunt, ac eos potius fedabis i. e. fedos et mendaces ostendes,
| hoc [16] est, quod incredulitas illorum non euacuat fidem Dei. |
|
c
|
24
[17] Corol⌊larium.
[18]
Iustificatio Dei passiua et actiua et fides seu credulitas in
ipsum sunt [19] idem. Quia Quod nos eius sermones Iustificamus,
donum ipsius eius, ac (W228) [1] propter idem donum ipse nos
Iustos habet i. e. Iustificat. Et sermones eius [2] non
Iustificamus, nisi dum credimus eos Iustos etc.
|
c
|
25
[3] Si autem iniustitia nostra Iustitiam Dei
commendat [3, 5]. Ista questio [4] mouetur ex duabus Causis, scil.
occasione authoritatis adducte ex psalmo [5] 50. et ex ipsa
materiȩ tractatȩ substantia ac velut vtero. Psalmus
enim, [6] quia Causaliter loquitur (saltem nostra et LXX
translatione) dicendo: [7] ‘Vt Iustificeris’, potest
homini Videri, Quod Ideo peccauerimus, Vt Deus [8] Iustificetur,
ac per hoc, quod peccandum sit, Vt Deus glorificetur. Materia [9]
vero disputata id intendit, Quod Deus siue sermones | eius | non
[10] possint Iustificari ac veraces fieri, nisi nos mendaces
efficiamur et iniusti, [11] cum sint nobis contrarii, | ac sic per
peccatum nostrum Iustus efficitur. |
|
c
|
26
[12] Solutio autem Est: Quia Apostolus in spiritu
loquitur, ideo non [13] intelligitur nisi ab iis, qui in spiritu
sunt. Vnde Non valet solutio Lyrensis, [14] Quod peccatum per
accidens valet ad commendationem Dei, quia neque [15] per se neque
per accidens valet ad gloriam veritatis Dei, | maxime | Si [16] de
veritate Dei intrinseca intelligatur siue verborum eius. Valet
autem [17] per se et proprie ad commendationem veritatis Dei
moraliter siue tropologice; [18] i. e. credulitas, qua Deo
credimus nos esse in peccatis, licet noster [19] sensus id Vel
nesciat vel non putet, ipsa est, que nos peccatores constituit
[20] et Deo gloriam dat acceptando sermones gratiȩ et
veritatis tanquam sibi [21] necessarios. Quis enim gratiam
excipiat et Iustitiam, nisi qui se peccatum [22] habere fateatur?
(W229)
|
c
|
27
[1] Corol⌊larium.
[2]
‘Iustificeris in ser⌊monibus t⌊uis’ idem
significat, quod illud ‘Est [3] autem Deus Verax et omnis
homo mendax’, Et ‘Vincas, cum Iudicaris’ [4]
idem significat, quod illud ‘Nunquid incred⌊ulitas
ill⌊orum euacuabit [5] fid⌊em Dei?’, Vt patet
ex dictis. Quare recte in medio vtrorunque posuit: [6] Sicut
Scriptum est, [3, 5] Vtrunque probans per Scripturam.
|
c
|
28
[7] Bl. 52b. *Item Sicut dictum est, Quod Deus siue
ser⌊mones eius Iustificantur, [8] quando in nobis per fidem
Iusti et veri creduntur, quales sunt in seipsis [9] etiam sine
nostra credulitate, Ita Similiter intelligendum est Nos oportere
[10] peccatores fieri ac mendaces, Stultos ac omnem Iustitiam,
veritatem, [11] sapientiam, virtutem nostram perire. Hoc autem
fit, quando nos [12] credimus esse peccatores, mendaces etc. et
nostram virtutem atque [13] Iustitiam coram Deo penitus nihil
esse. Ac sic tales efficimur in nobis [14] | intra nos |, quales
sumus extra nos (i. e. coram Deo), etiamsi intra nos [15] non
simus tales i. e. etiamsi non credamus nos esse tales.
|
c
|
29
Quia Sicut solus [16] Deus verax et Iustus et potens
in seipso, vult etiam extra se i. e. in nobis [17] esse talis, vt
sic glorificetur (Est enim gloria alicuius boni, quod intus in
[18] aliquo est, ad extra et alios diffusio), Ita vult, Quod sicut
solus | omnis | homo [19] est mendax, in Iustus, Infirmus extra se
(i. e. coram Deo), vt etiam talis [20] fiat et intra se, i. e. Vt
confiteatur et agnoscat se talem, qualis est. Et ita [21] Deus per
suum exire nos facit ad nos ipsos introire Et per sui cognitionem
[22] infert nobis et nostri cognitionem. Quia Nisi Deus ita prius
exiret et [23] verax fieri quereret in nobis, Nos non possemus
introire ad nos et mendaces [24] ac Iniusti fieri.
|
c
|
30
Non enim potuit homo ex seipso scire, Quod talis
esset [25] coram Deo, nisi ipse Deus hoc ipsum reuelaret. ‘Quis
enim cognouit [26] sensum Domini? Aut quis consiliarius eius
fuit?’ Alioquin homo semper [27] se reputasset veracem,
Iustum, sapientem, maxime quia coram se et [28] hominibus talis
esset. Nunc autem Deus reuelauit, quid de nobis sentiret [29] ac
Iudicaret, scil. quod omnes sint in peccato. Huic ergo reuelationi
sue [30] siue ser⌊monibus suis debemus cedere et credere ac
sic Iustificare et verificare [31] eos ac per hoc nos ipsos (quod
non cognoueramus) secundum eos [32] peccatores confiteri. Sic
Apostolus: ‘Si quis inter vos vult esse sapiens, [33]
stultus fiat, vt sit sapiens.’ Quod autem de stultitia
dicit, de omnibus aliis (W230) [1] imperfectionibus intelligi
oportet, Vt Qui vult esse Iustus, Verax, potens, [2] fiat
peccator, mendax et infirmus. ||
|
c
|
31
Ista itio spiritualis est, Non [3] physica seu
naturalis, Scil. totum propter sensum proprium, vt destruatur, [4]
qui de nobis male Iudicat nobisipsis. Ideo ‘dispersit
superbos mente’. Hec [5] est tota potentia, quam fecit. ||
Vnde sequitur, Quod ista locutio est [6] omnino spiritualis, que
docet nos fieri peccatores, quam cum Apostolus [7] predicaret,
multi literaliter et carnaliter accipiebant. Quomodo fit peccator,
[8] qui prius Iustus erat, Vt hic sequenter dicit.
|
c
|
32
[9] In hac Intelligentia psalmus 50. currit, quando
dicit: ‘Quoniam [10] iniquitatem meam agnosco.’ Et
ideo sequitur: ‘Tibi peccaui’ i. e. coram [11] te
peccatorem me confiteor, quantumlibet coram hominibus Iustus. Non
[12] tamen per hoc euado, quin sim peccator tibi, ‘Vt
Iustificeris’ i. e. vt fiat, [13] Vt credam Verbis tuis, per
quod et ego Iustificor. Et infra: ‘Incerta [14] et occulta
sapientiȩ tuȩ’ etc., i. e. reuelasti mihi ista
occulta, Quod coram [15] te peccatores sumus, et ex nobis non
habuimus.
|
c
|
33
Corol⌊larium. Non [16] satis exponitur a
quibusdam illud ‘Tibi soli peccaui’ etc., quasi Dauid
ideo [17] dixerit, quia principes non habent super se nisi Deum,
cui confiteri possint [18] et a quo puniri possint. Immo loquitur
pro persona sua vt spiritualis homo, [19] qualiter et omnes
oportet loqui, Vt psalmo 31.: ‘pro hac’ (scil.
impietate [20] peccati sui) ‘orabit ad te omnis sanctus’
i. e. Quicunque Voluerit esse [21] Bl. 53. sanctus, ipse
confite*bitur se peccatorem et impium, Et sic dicentibus: [22]
‘Confitebor tibi’, ‘tu remittis impietatem
peccati eorum’. Vnde 1. Iohann. [23] 1.: ‘Si
dixerimus, quia peccatum non habemus, Mendacem facimus [24] Deum’
(quod est duplex peccatum). ‘Si autem confessi fuerimus,
fidelis [25] est, qui remittat nobis.’ Et iterum: ‘Si
dixerimus, quia peccatum non [26] habemus, nos ipsos seducimus et
veritas in nobis non est.’ Ergo cum [27] propheta dicamus:
‘Et os meum annunciabit laudem tuam’, non nostram.
[28] Et iterum: ‘Exultabit Lingua mea Iustitiam tuam’,
non nostram. (W231)
|
c
|
34
[1] Igitur Satis superque probatum est, Quod solus
Deus sit verax et [2] omnis homo mendax. Quare ‘incredulitas
illorum’ non debet ‘euacuare [3] fidem Dei’.
Quid ad fidem nostram, quod illi non credunt? Non ideo [4]
dimittenda nec ideo Dei veritas ablata, Sed ipsi potius mendaces.
|
c
|
35
[5] Corol⌊larium.
[6]
Etsi nos nullum peccatum in nobis agnoscamus, Credere tamen [7]
oportet, quod sumus peccatores. Vnde Apostolus: ‘Nihil mihi
conscius [8] sum, Sed non in hoc Iustificatus sum.’ Quia
sicut per fidem Iustitia Dei [9] viuit in nobis, Ita per eandem et
peccatum viuit in nobis, i. e. sola fide [10] credendum est nos
esse peccatores, Quia non est nobis manifestum, immo [11] sepius
non videmur nobis conscii. Ideo Iudicio Dei standum et sermonibus
[12] eius credendum, quibus nos iniustos dicit, quia ipse mentiri
non potest.
|
c
|
36
[13] Ac ita esse necesse est, licet non appareat;
‘fides enim est argumentum non [14] apparentium’ et
solis verbis Dei contenta est. Et in hac humilitate et [15]
Iudicio regnum Christi prophetatum est futurum esse. Sic enim
‘Iudicat [16] in nationibus’. Et ‘illuc sederunt
sedes in Iudicio’, quia assidue nos ipsos [17] accusare,
Iudicare, damnare et malos confiteri necesse est, Vt Iustificetur
[18] Deus in nobis. Sic currunt in eadem fide talia Verba: ‘Ab
occultis meis [19] munda me. Delicta quis intelligit?’ Item:
‘Ignorantias meas ne memineris.’
|
c
|
37
c[20] Sed hoc summopere pensandum est, Quod non
satis est ore fateri se [21] peccatorem, iniustum, mendacem,
insipientem. Quoniam quid facilius, [22] presertim, vbi quietus
fueris et extra tentationem? Sed Vbi te talem ore [23] fassus
fueris, Ita etiam de te firmiter in corde sentias ac in omni opere
et [24] vita geras te huiusmodi. Quocirca rarus Valde est, Qui se
peccatorem [25] agnoscat et credat. Quomodo enim ille se
peccatorem fateatur, Qui ne [26] verbum quidem aduersum se, sua
facta, sua consilia sustinere velit, Sed [27] mox in contentionem
surgit ac nec ore saltem tunc se mendacem fatetur, [28] immo
veracem et benefacientem sese contendit esse et inique sibi
resisti et [29] false reprobari? Quod si pati aliqua cogatur,
totus furit et iniuriam [30] sibi fieri omnium questu fatigat
omnes. Ecce hypocritam, Qui se peccatorem [31] fassus erat,
quomodo Nihil, que peccatorem decet, agere et pati [32] velit, Sed
quȩ Iustum et sanctum. (W232)
|
c
|
38
[1] Bl. 53b. *Omnes itaque prompti sumus dicere: Ego
miserrimus sum peccator. [2] Sed peccatorem agere nullus Vel rarus
cupit. Quid enim est peccatorem [3] esse nisi dignum omni pena et
confusione? Et ore se talem fateri, [4] opere autem nolle facere,
hoc hypocrisis, ho[c] mendacium est. Quia Iustum [5] decet habere
pacem, gloriam, honorem et omnia bona. Si ergo Iustum [6] te
negas, ista quoque neges oportet. Et si peccatorem te fateris,
penas, [7] iniurias, ignominias amplectaris tanquam rem propriam
et possessiones [8] tuas. Illa autem velut aliena fugias, quȩ
Iustorum solummodo sunt.
|
c
|
39
Igitur [9] si contumelia siue verbum ignominiȩ,
si flagellum, si iniuria, si damnum, [10] si morbus tibi
obuenerint Et dixeris: Non merui, Cur feram? Iniuria [11] fit,
innocens sum: Nonne iam peccatorem te negas, Deo resistis et
proprio [12] ore mendax conuinceris, Cum istis omnibus (velut
verbis suis, quia [13] ‘dicit et facta sunt’) Deus te
peccatorem arguat et affirmet, quia peccatoribus [14] propria tibi
infert? Et tamen non potest errare nec mentiri. Tunc [15] tu in
contentionem exurgens resistis ac velut Deus male, stulte et
mendaciter [16] agat, contradicis et repugnas. Et sic similis
illorum, de quibus Supra: [17] ‘iis, qui sunt ex
contentione, qui non credunt veritati, credunt autem [18]
iniquitati.’ Nam et tu veritati (i. e. operibus illis Dei
contra te vere [19] illatis) non credis.
|
c
|
40
[20] Si autem dixeris, cum hȩc venerint: Eia,
vere hec mea sunt, Iuste [21] mihi agitur, libenter concedo, Quia
vere peccator sum, vt Iusta et vera [22] sint illa omnia; Vtique
peccaui tibi, Vt hec Iustificentur tua opera, tua [23] verba, Deus
Verax et Iustus; Non erras in me, Non mendacium est in te, [24]
Quia sicut iis me peccatorem ostendis, ita verum est, Sum etenim:
Ecce [25] hoc est dicere: ‘Tibi peccaui et male cor⌊am
te feci, vt Iustifi⌊ceris in [26] ser⌊monibus
t⌊uis.’ Sicut illi Danielis 3.: ‘Omnia
quecunque fecisti nobis, [27] Domine, in vero Iudicio fecisti
nobis, quia peccauimus tibi’ etc. Vnde [28] simile, Vt si
duo homines de aliqua re contenderent Et alter eorum [29]
humiliter cedens diceret: Libenter cedo, vt tu Iustus et verax
sis, Volo [30] errasse, Volo male egisse, vt tu recte egeris et
senseris: Nonne ille dicet: [31] Tibi erraui, vt tu recte sentias?
Sic enim vnum tunc sapiunt, qui alias per [32] contentionem
discordes mansissent. Sic, Sic ‘Nolite prudentes esse apud
[33] vosmetipsos’.
|
c
|
41
[34] Vnde dixi, quam rarum et arduum sit peccatorem
fieri et hunc [35] versum recte dicere et ex corde. Nemo enim
facile vult redargui in suo [36] sensu, reprobari in opere suo aut
vilipendi in consilio suo. Quod tamen qui (W233) [1] faceret
dicens: doce me, queso, aliter, libenter aliter faciam, ac sic
semper [2] neuter esset, quam beatus hic esset! Sed nimis profunda
est superbia [3] sensus et voluntatis nostrȩ. Nemo ex omni
parte liber ab hac peste, [4] maxime in subitis aduerse
venientibus.
|
c
|
42
[5] Sed dicendum, Quis modus iste sit, quo hominem
spiritualiter fieri [6] oportet peccatorem. Est enim non
naturalis. Quia sic non fit, Sed est [7] omnis homo peccator. Sed
tota Vis huius mutationis latet in sensu seu [8] ȩstimatione
ac reputatione nostra. Hunc enim mutare intendit omnis [9] Bl. 54.
sermo Scripturȩ et omnis operatio Dei. Hic *est enim oculus
nequam [10] et incorrigibilis superbia (humanitus). Vnde b. Virgo:
‘fecit potentiam [11] in brachio suo. Dispersit superbos
mente cordis sui’ i. e. sensu et ȩstimatione [12] sibi
placitis contra Deum.
|
c
|
43
Vnde idem Sensus vocatur ‘Consilium Impiorum’,
[13] psalmo 1., Et ‘vitulus aureus’ mystice in
deserto, Item Idolum Baal et [14] Moloch etc., A quo ‘non
resurgunt impii in Iudicio’. Ergo fieri peccatorem [15] est
hunc sensum destrui, quo nos bene, sancte, Iuste viuere, [16]
dicere, agere pertinaciter putamus et alium sensum (qui ex Deo
est) [17] induere, quo ex corde credimus nos esse peccatores, male
agere, dicere, [18] viuere, Errare, Ac sic nos accusare, iudicare,
damnare et detestari. ‘Qui [19] facit hec, non mouebitur
inȩternum.’
|
c
|
44
[20] Sane tamen omnia hȩc dicta intelligenda
sunt, Scil. quod non sic [21] reprobari intelligantur opera Iusta,
bona, sancta, Vt omittenda sint, [22] Sed solummodo quoad sensum,
estimationem, reputationem ipsorum, hoc [23] est, Vt non in ea sic
confidamus nec talia estimemus aut tam digna [24] reputemus, quasi
ex ipsis coram | Deo | sufficienter Iusti esse valeamus. [25] Iste
enim Vanitatis sensus et stulta estimatio sola queritur, vt istis
verbis [26] explodatur.
|
c
|
45
Alioquin studiosissime fieri eiusmodi debent et
omni [27] feruore exerceri, eo scil. fine, vt per ipsa tanquam
preparatoria tandem [28] apti et capaces fieri possimus Iustitiȩ
Dei, Non vt sint Iustitia, Sed vt [29] querant Iustitiam. Ac per
hoc iam non sunt Iustitia nostra, dum nos [30] ipsa non pro
Iustitia nobis imputamus. Parare enim illis omnibus [31] oportet
viam Domini venturi in nobis. Non autem sunt via Domini. [32] Hȩc
est enim Iustitia Dei, quam presens Dominus post illa in nobis
[33] efficit solus. (W234)
|
c
|
46
[1] Corol⌊larium.
[2]
Deus Est mutabilis quam maxime. Patet, Quia Iustificatur et
Iudicatur, [3] psalmo 17.: ‘Cum electo electus eris et cum
peruerso peruerteris.’ [4] Qualis est enim vnusquisque in
seipso, talis est ei Deus in obiecto. Si [5] Iustus, Iustus; Si
mundus, mundus; Si iniquus, iniquus etc. Vnde et damnatis [6]
inȩternum iniquus videbitur, Iustis Vero Iustus et sicut in
seipso [7] est. Verum hȩc mutatio extrinseca est. Quod satis
patet ex ipso verbo [8] ‘Iudicaris’. Quia sicut Deus
non nisi ab extra et ab homine Iudicatur, ita [9] et Iustificatur.
Quare ‘Vt Iustificeris’ extrinsecus de Deo dici
necesse est.
|
c
|
47
[10] Bl. 54b. *Causati sumus [3, 9].
[11]
Quia etsi Iudȩi precellunt illis, que dicta sunt et infra c.
9. numerantur, [12] non tamen coram Deo sunt propter hȩc
meliores, sed ȩque vt [13] Gentes sub peccatis. Vnde patet,
quod illud, quod supra dixit: ‘Gentes, que [14] naturaliter
faciunt, que legis sunt’, non voluerit per hoc Iustos
asserere, [15] nisi particulari et legali Iustitia, Sed non
vniuersali, que est infinita, ȩterna [16] et prorsus diuina,
quȩ non nisi in Christo nobis datur. Quia non satis est [17]
opera legis facere ad extra, Sed neque facere satis est ad intra,
nisi accedat [18] primum Iustificatio ex Christo. Si tamen ab
intra quis facere dicendus est [19] opera legis, cum ex corde et
sensu (vt ait Scrip⌊tura) proni semper simus [20] ad malum
ac per hoc Inuiti ad legem et ad bonum; quare nec facimus [21]
bonum, Vt supra satis dictum est.
|
c
|
48
[22] Omnes Sub peccato Esse [3, 9].
[23]
Iste totus textus intelligendus est in spiritu dici, hoc est, quod
non [24] loquatur de hominibus, quales sunt in oculis suis et
coram hominibus, [25] Sed quales sunt coram Deo, Vbi omnes sunt
sub peccato, sc. tam ii, qui (W235) [1] manifeste etiam hominibus
mali sunt, quam ii, qui sibiipsis et hominibus [2] boni apparent.
|
c
|
49
[3] Et ratio est, Quia ii quidem, qui manifeste mali
sunt, vtroque homine [4] peccant et sine specie sunt Iustitiȩ
etiam apud seipsos. Qui vero sibi et [5] hominibus boni foris
apparent, interiore homine peccant. Quia etsi foris [6] bona opera
faciunt, hoc timore penȩ Vel amore lucri, glorie Vel
alterius [7] creature faciunt, non voluntate et hilaritate, ac sic
exterior homo quidem [8] in bonis operibus vrgetur, Sed interior
scatet plenus concupiscentiis et [9] desyderiis contrariis.
|
c
|
50
Quia si liceret impune, Vel si gloriam aut quietem
[10] sciret non venturam, omitteret potius bonum et ȩque
faceret vt illi [11] malum. Qualis ergo ista est differentia coram
Deo inter eum, qui facit, et [12] qui vult facere malum, licet non
faciat timore coercitus Vel amore [13] temporalis rei allectus?
Sed tunc pessimus omnium ille est, quando [14] talem exteriorem
Iustitiam ponit satis esse et resistit interiorem docentibus, [15]
Et qui, cum arguitur, sese defendit aut tangi non putat, cum ideo
arguatur, [16] non quod non faciat, Sed quod non ex simplici corde
faciat et non etiam [17] voluntatem corrigat, qua operi suo
contraria cupit.
|
c
|
51
Tunc iam opera eius [18] bona sunt dupliciter mala:
primum, Quod non ex bona voluntate facta [19] sunt ideoque mala
sunt. Secundum, Quod noua superbia pro bonis [20] statuuntur atque
defenduntur. Sic Hiere. 2.: ‘Duplex peccatum peccauit [21]
populus meus’ etc. Quare nisi per gratiam Dei (quam
credentibus in [22] Christum promisit et largitur) sanetur ista
voluntas, vt liberi simus et [23] hilares ad opera legis,
querentes non nisi Deo placere et eius voluntatem [24] facere, non
timore pene aut amore nostri operantes, semper sub peccato [25]
Bl. 55. sumus.
|
c
|
52
*Ideo dicit: Non est Iustus quisquam [3, 10]. Verum
hic quilibet [26] sibi Videat atque oculos aperiat, diligentissime
intendat. Rarus enim est [27] Iustus, quem hic Apostolus quȩrit.
Quod ideo fit, Quia raro nos ita [28] discutimus profunde, vt hanc
voluntatis infirmitatem, immo pestem [29] agnoscamus. Ideoque raro
humiliamur, raro gratiam Dei recte querimus, [30] quia non
intelligimus, vt hic dicit.
|
c
|
53
Adeo enim subtilis est ista pestis, vt [31] etiam a
spiritualissimis viris non possit plene attingi. ideo qui Iusti
sunt [32] vere, non solum gemunt et implorant gratiam Dei, quia se
vident habere [33] voluntatem malam ac per hoc peccatum coram Deo,
Sed etiam, Quia [34] vident se nunquam posse plene videre, quam
profunde et quousque mala [35] sit eorum voluntas. ideo credunt
semper se esse peccatores, Velut voluntatis [36] male infinita sit
profunditas. Sic humiliantur, sic plorant, sic gemunt, [37] donec
perfecti sanentur, quod fit in morte.
|
c
|
54
Hinc denique fit, Quod [38] semper peccamus. ‘In
multis offendimus’. Et ‘si dixerimus, quod peccatum
(W236) [1] non habemus, nos ipsos seducimus’. Nam (Vt
exempli gratia dicam) Quis [2] facit bonum et omittit malum ea
voluntate, qua, si etiam preceptum non [3] esset nec prohibitum,
adhuc ita faceret et omitteret? Credo, quod si [4] recte cor
nostrum discutiamus, nullus inueniet seipsum talem, nisi sit [5]
perfectissimus, Sed potius, si liceret, multa bona omitteret et
mala faceret.
|
c
|
55
[6] At hoc est coram Deo in peccatis esse, cui
tenemur ea voluntate, qua dixi, [7] libere seruire. ideo ‘Non
est Iustus in terra, qui faciat bene et non peccet’. [8]
Ideo Iusti semper confitentur. Et psalmo 31.: ‘Pro hac
orabit omnis [9] sanctus in tempore oportuno.’ Immo Quis
scit aut scire potest, etiamsi [10] bona facere et mala omittere
ea voluntate sibi videatur, an vere ita sit, [11] cum solus Deus
hoc Iudicaturus sit Neque nos ipsos in hac parte Iudicare [12]
possimus secundum Apostolum 2. Cor. 4.: ‘Quis te discernit’?
Item: [13] ‘Nolite ante tempus Iudicare’ etc. Quod
enim quibusdam videtur se [14] talem habere voluntatem, periculosa
est presumptio, In qua plurimi [15] astutissime falluntur, dum
confisi se iam habere gratiam Dei omittunt [16] sua secreta
rimari, tepescunt quottidie et in litera tandem moriuntur.
|
c
|
56
[17] Si enim quererent, Vtrumne timore penȩ
aut amore glorie, pudore, fauore [18] aut alia cupiditate ad bonum
faciendum Vel omittendum malum mouerentur, [19] Inuenirent sine
dubio, quod illis iam dictis mouerentur et non sola [20] voluntate
Dei, Vel saltem, Quod nescirent, an amore Dei pure facerent, [21]
Et, Vbi hoc Inuenirent, sicut necesse est Inuenire et cum non sit
in nobis, [22] id, quod melius est, presumendum, Sed quod malum,
vtpote qui naturaliter [23] sumus ex nobis mali, certe timerent,
humiliarentur et gratiam Dei semper [24] querulis gemitibus
quererent ac sic semper proficerent.
|
|
57 Nam
Quod sperare [25] Iubemur, certe non ideo Iubemur, vt speremus nos
ita fecisse, sicut debemus, [26] Bl. 55b. Sed* quod Dominus
misericors, qui solus hanc abyssum nostram [27] (super cuius
faciem coram nobis tenebrȩ sunt) intuetur, non imputet nobis
[28] eam ad peccatum, dum ei confiteamur ipsam. Sic Iob: ‘Si
autem et simplex [29] fuero, hoc ipsum ignorauit anima mea.’
Et iterum: ‘Verebar omnia [30] opera mea’ etc., Scil.
Quia Scire non potuit, an duplici corde operatus [31] sit, anne,
que sua sunt, occultissima cupiditate quesierit. Vnde [32]
Superbiȩ et omni peccato plenum verbum est illud Senece: ‘Si
scirem (W237) [1] homines non cognituros et deos ignoturos, adhuc
peccare nollem.’
|
|
58[2]
Primo, quod non sit possibile hominem ex seipso hanc voluntatem
habere, [3] cum sit semper ad malum inclinatus, adeo vt non nisi
per gratiam Dei [4] possit erigi ad bonum. Igitur nondum seipsum
cognouit, qui tantum de [5] se prȩsumpsit. Verum quidem esse
fateor, Quod Aliqua bona eo animo [6] possit facere et velle, Sed
non omnia, Quia non sic inclinati sumus ad [7] malum omnino, quin
reliqua sit nobis portio, quȩ ad bonum sit affecta, [8] Vt
patet in Syntheresi. Secundo, etiamsi nolle se dicit peccare, Vbi
[9] deos ignoscere et homines ignorare sciret, Vtrum etiam audet
dicere se [10] velle bonum facere, etiamsi sciret deos id non
curare neque homines?
|
|
59 [11]
Si audet, superbus est eodem modo, Quia omnino non effugeret
gloriam et [12] iactantiam, saltem apud seipsum, in qua sibi
placeret. Quia homo non [13] potest, nisi que sua sunt, querere et
se super omnia diligere. Que est summa [14] omnium vitiorum. Vnde
et in bonis et virtutibus tales querunt seipsos, [15] sc. Vt sibi
placeant et plaudant.
|
|
60
[16]
Non est itaque Iustus quisquam [3, 10], Quia nullus ex seipso
voluntarius [17] est ad legem Dei, Sed omnes contrarii (saltem
corde) voluntati Dei, [18] Cum Iustus sit, ‘Cuius est
voluntas in lege Domini’. Sic etiam
|
|
61
[19]
Non est Intelligens [3, 11].
[20]
Quia Sapientia Dei in abscondito est, incognita mundo. ‘Verbum
enim [21] caro factum est’ et Sapientia incarnata ac per hoc
abscondita nec nisi [22] intellectu attingibilis, Sicut Christus
non nisi reuelatione cognoscibilis. [23] Quare qui de visibilibus
et in visibilibus sapientes sunt (quales sunt omnes [24] homines
extra fidem et qui Deum ignorant ac futuram vitam), non
intelligunt, [25] non sapiunt, i. e. non sunt intelligentes, non
sapientes, Sed insipientes [26] et cȩci, Et licet videantur
sibi sapientes, tamen stulti facti sunt. [27] Quia non sapientia,
que in occultis est, Sed quȩ humanitus reperiri potuit, [28]
sapientes sunt.
|
|
62
[29]
Non est requirens Deum [3, 11].
[30]
Scil. tam de iis, qui manifeste Deum videntur non querere, quam
[31] de iis, qui requirunt seu potius sibi videntur querere, quia
non querunt, (W238) [1] quomodo Deus vult queri et Inueniri, Scil.
per fidem | in humilitate | et [2] non per propriam sapientiam in
presumptione.
|
|
63
[3] Bl. 56. *Corol⌊larium.
[4]
Sicut illud ‘Non est Iustus quisquam’ de istis duobus
hominum [5] generibus intelligitur, scil. qui ad sinistram et qui
ad dexteram declinauerunt, [6] Ita et illud ‘Non est
intelligens’ Et ‘non est requirens’. illi enim
[7] quia non sunt Iusti, non Intelligunt, non requirunt deficiendo
et omittendo, [8] isti vero excedendo et nimis committendo. Sunt
enim nimis Iusti, [9] nimis intelligentes, nimis querentes, adeo
vt sint incorrigibiles in suo sensu. [10] Quomodo et Comicus ait:
‘faciunt ne intelligendo, vt nihil intelligant.’ [11]
Et idem iterum: ‘Summa Iustitia sepe summa stultitia’,
immo Iniustitia [12] est, Scil. dum pertinaciter statuitur et non
ceditur in partem contrariam. [13] Vnde et prouerbium Vulgo
habetur: Weiß Leut narrn groblich. Sapientiores [14]
crassius delirant.
|
|
64
[15]
Prius dicit ‘non intelligens’ quam ‘non
requirens’. Quia prius est [16] nosse quam velle et operari;
‘requirere’ affectum et opus exigit. Sed [17] hoc
ipsum posterius est quam intelligere. Igitur Sinistrales Impii non
[18] intelligunt, quia visibilibus in vanitate concupiscentiȩ
obcȩcantur. Dextrales [19] vero non intelligunt, quia in
sensu proprio de sapientia et Iustitia [20] sua impediuntur. Et
sic sibiipsis sunt obex Lucis diuinȩ.
|
|
65
[21]
Igitur Ex istis duobus homo rite Iustus dicitur, si intelligens
sit Et [22] requirens Deum secundum eiusmodi intellectum. Alioquin
intellectus [23] sine requisitu mortuus, sicut fides sine operibus
mortua est et non viuificat [24] nec Iustificat. Et econtra
Iniustus, si neque intelligat neque requirat. [25] Vnde et
premisit: ‘Non est Iustus.’ Quod Velut exponens, quid
sit esse non [26] Iustum, dicit, Quia non intelligat neque
requirat Deum.
|
|
66
[27] Corol⌊larium.
[28]
Intellectus iste, de quo hic loquitur, Est Ipsa fides seu notitia
Inuisibilium (W239) [1] et credibilium. Ideo est intellectus in
abscondito, quia eorum, [2] que homo ex seipso nosse non potest,
Vt Iohann. 6.: ‘Nemo venit ad patrem [3] nisi per me.’
Et iterum: ‘Nemo venit ad me, nisi pater meus traxerit eum.’
[4] Et ad Petrum: ‘Beatus es, Simon Bariona, quia Caro et
Sanguis non [5] reuelauit tibi, Sed pater meus, qui est in
cȩlis.’ Quomodo ergo Sinistrales [6] Impii et
Sensuales id agnoscant, Qui visibilia tantummodo estimant? [7]
Quomodo et dextrales, qui suum sensum tantummodo consyderant et
[8] ponderant? Vtrique obicem sibi et peregrinum obstaculum sibi
contra [9] Lucem intellectus huius statuunt.
|
|
67
[10]
Affectus autem siue Requisitus Dei Est ipsa Charitas Dei, que
facit [11] nos velle et amare, quod intellectus fecit intelligere.
Quia etiamsi intelligatur [12] et credatur, Non tamen sine gratia
Dei potest amari et volenter [13] fieri, quod creditum et
intellectum est. Pulchre autem dicit: ‘Non est [14]
requirens.’ Quia huius vitȩ status non habendo, sed
quȩrendo Deo [15] peragitur. Semper querendum et requirendum
i. e. iterum ac iterum [16] querendum. Sicut ait psalmo 103.:
‘Querite faciem eius semper.’
|
|
68
Et
‘illuc [17] Bl. 56b. enim ascenderunt tribus’ etc.*
Sic enim itur de virtute in virtutem, a claritate [18] in
claritatem in eandem formam. Non enim qui incipit et querit, sed
[19] ‘qui perseuerat’ et requirit ‘vsque in
finem, hic saluus erit’, semper incipiens, [20] querens et
quesitum semper requirens. Qui enim non proficit in via Dei, [21]
deficit. Et qui non requirit, quesitum amittit, cum non sit
standum in via [22] Dei. ‘Et Vbi incipimus nolle fieri
meliores, desinimus esse boni’, | Vt ait [23] S. Bern⌊ardus.
|
|
|
69[24]
Corol⌊larium.
[25]
Licet iste psalmus intelligatur etiam de sinistraneis Impiis,
tamen [26] principaliter de dextraneis loquitur. Illi enim raro
tam profunde errant, (W240) [1] vt ‘dicant in corde suo,
quod non sit Deus’. Sciunt enim Deum et quȩ [2] Deus
precipit, Sed opere ipso vitȩ suȩ dicunt: ‘Non
est Deus.’ Non est [3] verum, quod dicitur, ergo nec
veritas, ergo nec Deus. Hii vero et [4] opere et ore, maxime vero
et corde hoc dicunt, Quia ignorant Deum vere, [5] Sed fingunt eum
sibi, qualem volunt Ideoque neque audiunt, que Deus [6] loquitur,
neque sciunt, Sed putant et dicunt sese habere verbum Dei et [7]
sese audiri oportere.
|
|
70
n
Hii
ergo errant corde, et, si vocem Dei audiunt, [8] quasi sit non Dei
nec Deus, qui loquitur, obdurant corda sua. Et hoc, [9] quia Vox
Dei ipsorum sensui (qui Iustus et sapiens ac totus Deo plenus [10]
videtur) contraria loquitur, ac sic etiam zelo Dei et amore
veritatis et [11] propter nimiam notitiam Dei dicunt: ‘Non
est Deus’, et veritatem negant [12] fiuntque insipientes,
quod dicunt sese sapientes.
|
|
71
[13]
Hoc totum moraliter fit in omnibus superbis et sui sensus
hominibus, [14] precipue, si in iis rebus contingat, que ad Deum
pertinent et ad salutem [15] anime. Hic enim Deus loquitur, Sed
ita loquitur, Vt neque persona neque [16] locus neque tempus neque
verbum talis appareat superbis, quod Deus per [17] illam et in
talibus loquatur. Ideoque recedunt Vel resistunt increduli [18]
pariter et insipientes, et saltem corde dicunt: ‘Non est
Deus ibi’ etc., Quia [19] non nisi humilis suscipit verbum
Dei.
|
|
72
[20]
Omnes declinauerunt, Simul inutiles facti sunt [3, 12].
[21]
‘Omnes’ scil. filii hominum, qui nondum sunt filii Dei
per fidem geniti [22] ‘ex aqua et spiritu sancto’. Et
horum aliqui declinant ad sinistram, qui [23] diuitiis, honoribus,
voluptatibus, potestatibus huius sȩculi seruiunt. [24] Alii
Vero ad dextram, qui Iustitiis et virtutibus ac sapientiis
propriis [25] student deserta Iustitia et obedientia Dei in
spirituali superbia humilitatem [26] impugnantes veritatis.
|
|
73
Vnde
Scrip⌊tura Prouer. 4.: ‘Ne declines ad dextram [27]
neque ad sinistram’, Scil. a Via, que in dextris est, quia
sequitur: [28] ‘Vias enim, que a dextris sunt, nouit
Dominus, peruersȩ autem, quȩ a [29] sinistris sunt.’
Quia scil. a dextris ad dextram declinare Est nimium sapere [30]
et Iuste agere etc.
|
|
74
[31]
Istud ‘Simul’ collectiue capitur, ac si diceret: Omnes
inutiles facti (W241) [1] sunt i. e. Vani et inutilia sectantes.
Merito enim, qui inutilia querunt, [2] et ipsi ‘inutiles’
fiunt, Vani a vanis, sicut diuites a diuitiis, sic illi inutiles
[3] ab inutilibus possessiue dicuntur. Quia qualia diligimus,
tales efficimur. [4] Bl. 57. ‘Deum diligis, Deus es; terram
*diligis, terra es’, Ait b. Aug⌊ustinus. [5] Amor
enim vis est vnitiua ex amante et amato vnum quid constituens.
|
|
75
[6]
Alio modo etiam ‘inutiles’ dicuntur, Quia Deo inutiles
sunt et [7] sibi. Sed prior sententia melior, quia Vult probare,
quod vani facti sunt [8] eo, quod declinauerunt a veritate et
Iustitia Dei ad sua propria.
|
|
76
[9]
Possunt autem ista tria per modum iterationis et ad maiorem
expressionem [10] dicta intelligi, Vt, quod dictum est: ‘Non
est Iustus quisquam’ [11] Sit id, quod dicitur: ‘Omnes
declinauerunt’; Et quod dictum [12] est: ‘Non est
Intelligens’, Sit illud: ‘Simul inutiles facti sunt’;
Et quod [13] dictum est: ‘Non est requirens Deum’, Sit
illud: Non est qui faciat bonum [14] [3, 12].
|
|
77
[15]
Siquidem ‘declinare’ hoc est Iniustum fieri. Et Vanum
fieri hoc est [16] veritatem amittere in intellectu et vanitatem
meditari. Vnde in multis [17] locis Vanitas ascribitur eorum
intelligentiȩ. Insuper ‘Non facere bonum’ [18]
hoc est Deum non requirere. Quoniam etsi foris operentur bonum,
non [19] tamen ex corde faciunt nec Deum per hoc requirunt, Sed
potius gloriam [20] et lucrum aut saltem libertatem a pena. Ac per
hoc nec faciunt, Sed potius [21] (si liceret dicere) faciuntur
bonum i. e. a timore Vel amore compelluntur [22] facere bonum,
quod liberi non facerent. Sed ii, qui Deum requirunt, [23] faciunt
gratuito et hilariter propter solum Deum, non propter aliquam [24]
cuiuscunque creature possessionem, siue spiritualis siue
corporalis. Sed hoc [25] non est opus Naturȩ, sed gratiȩ
Dei. (W242)
|
|
78
[1]
Sepulchrum patens est Guttur eorum [3, 13].
[2]
Istis tribus Versibus ostenditur, quomodo et contra alios malum
agant, [3] quia in predictis descripsit, quomodo in seipsis mali
et impii sint, hoc per [4] auersionem sui, illud autem per
conuersionem etiam aliorum ad se, [5] auertendo a Deo, sicut sunt
et ipsi auersi.
[6]
Et hoc primo quoad eos, qui eos audiunt et imitantur. In quibus
[7] tria faciunt.
|
|
79
[8]
Primo Deuorant eos mortuos. Vnde dicit: ‘Sepulc⌊hrum
pat⌊ens e⌊st [9] Guttur.’ Sicut sepulchrum est
mortuorum receptaculum et ita mortuorum, [10] Vt non sit spes
resurgendi, sicut est spes in somno, Vnde psalmo: [11] ‘Qui
dormiunt in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de
[12] manu tua repulsi sunt’: Ita doctrina eorum et os siue
guttur (i. e. [13] Sermo oris et gutturis) mortuos a fide in
perfidia solummodo absorbet et [14] ita absorbet, Vt non sit spes
redeundi a morte eius perfidiȩ, nisi singularissima [15]
virtute Dei tamen possunt reuocari, antequam ad infernum
descendant, [16] Sicut figurauit Dominus in Lazaro quadriduano.
|
|
80
‘Patens’
[17] autem dicit, Quia multos deuorant et seducunt. ‘Serpit
enim sicut Cancer [18] sermo eorum’, Vt infra: ‘Nonne
cognoscent, qui deuorant plebem meam [19] sicut Escam panis?’
i. e. sicut non est fastidium panem deuorandi, Sed pre [20]
omnibus cibis plurior et frequentior deuoratur, ita illi non
cessant deuorare [21] suos mortuos et discipulos neque aliquando
saturantur, Quia ‘Os vulue’ [22] (i. e. infernalis
doctrine) ‘est insaturabile’. Quin etiam sicut panis
in [23] deuorantem transit, ita et illi in perfidiam suorum
Magistrorum. Ponitur [24] etiam ista similitudo ad differentiam,
Quod iidem impii deuorant etiam [25] Iustos, Sed non sicut Escam
panis, quia non sibi eos incorporant vt [26] panem, Sed viuos
deglutiunt et crudos ideoque neque transmutant eos, [27] Sed
potius Vel pereunt Vel emendantur ab illis.
|
|
81
[28] Bl. 57b. *Vnde Heresis Vel perfida
doctrina non est aliud quam quedam [29] pestis et lues, quȩ
plurimos inficit et occidit, Sicut fit in peste corporali.
[30]
Dicit autem ‘Guttur’ potius quam ‘os’ ad
exprimendam efficatiam [31] et persuasionem suȩ doctrine,
quia preualent scil. et deuorant eos, sicut [32] quod in Gutture
iam deuoratur, non autem quod in ore, quia potest (W243) [1] euomi
et expui. Est autem efficax eorum doctrina, quia blanda et
placentia [2] loquitur, Vt Apostolus ait: ‘prurientes
auribus Magistros’. Sicut [3] Guttur non habet dentes, sicut
habet os, Quia os mordet dentibus, [4] Guttur autem sine morsu
leniter deuorat.
|
|
82
[5]
Item Alia Causa, Quia tales doctores non mordent, non ruminant [6]
et conterunt i. e. non arguunt, non humiliant, non ad penitentiam
inducunt, [7] non destruunt et frangunt eos. Sed sicut sunt,
integros in sua [8] perfidia deglutiunt, Vt Trenorum 1.:
‘Prophetȩ tui non aperuerunt tibi [9] peccata tua, Vt
te ad penitentiam prouocarent.’ Arguere enim peccatorem [10]
verbis et castigare, hoc est dentibus eum molere, Vsque dum
minutulus et [11] mollis fiat (i. e. humilis et mitis). Blandiri
autem et peccata extenuare [12] aut cito indulgere, hoc est eos
gutture deuorare i. e. integros ac magnos [13] durosque relinquere
i. e. superbos et induratos ad penitentiam et impatientes [14] ad
tractandum.
|
|
83
Vnde in Canticis Sponsa dicitur ‘habere [15] dentes sicut
gregem tonsarum, quȩ’ etc. i. e. correptiones de
Scripturis [16] sumptas sine cupidine Vindicte etc. Vnde et hic
prosequitur reliquis [17] duobus Velut exponens, quid Voluerit
significare, quod dixit: ‘Sepul⌊chrum [18] pa⌊tens
est Guttur eorum’, Vel quomodo fiat, quod eos deuorant.
|
|
84
Secundo,
[19] Quod dolose docent. Ideo enim sepulchrum est patens, ideo
[20] multos deuorant, quia dolose docent. Ideo autem deuorant,
ideo est [21] Guttur eorum sepulchrum, Quia venenum subtus
infundens. Ac sic per [22] hoc occidunt et mortuos faciunt, per
illud autem multos mortuos faciunt. [23] Blanditiȩ enim et
subdola persuasio allicit et multos adducit, Venenum [24] autem
adductos occidit. Ideo aptissime dictum, Quod ‘Sepulchrum’
[25] (propter mortuos) ‘patens’ (quia multos) ‘Guttur’
(quia blande et dolose [26] occidunt) ‘eorum’. Igitur
de priore prius. ‘Linguis agere’ est docere, [27]
monere, exhortari et omnino ad alium vti eo instrumento. ‘Dolose’
autem [28] Est doctrinam placentem et prurientem tanquam sanctam,
salutarem et [29] ex Deo docere, Vt sic homines decepti velut Deum
audiant et audire se [30] credant, dum bonus sermo eis videtur et
verax et a Deo.
|
|
85
n
Vnde
ista placentia [31] et blanditia, qua huiusmodi sermo placet
auditori, non leuiter [32] tangitur sub nomine ‘linguis |
suis’ |, sicut supra ‘in gutture’. Lingua [33]
enim mol iuscula est sine ossibus et molliter lambit. Ita eorum
omnis [34] sermo solummodo palpat cor hominum sibi placentium in
sua sapientia [35] Vel Iustitia, Vel opere Vel Verbo. Sicut Isaie
3.: ‘Loquimini nobis placentia, (W244) [1] Nolite aspicere
nobis, que recta sunt’, i. e. non loquamini, que [2] sunt
contraria nostro sensui. Sic Sic verbum crucis (quo sensus
proprius [3] mortificandus fuit et velut dentibus lacerandus)
solum horrent et ea, [4] que ipsum foueant, audire volunt.
|
|
86
O
horribile verbum! Igitur dolositas [5] ista parat multitudinem,
Sed venenum paratam occidit. ideo est patens [6] et amplum
sepulchrum etc. Vnde: Tercio, Quod taliter [7] doctos occidunt;
Venenum enim sub labiis eorum. Est eadem blandiloqua [8] et
placens doctrina, que non solum non viuificat credentes illam, [9]
Bl. 58. Sed etiam occidit. Ac sic occidit, vt sint irreparabiles.*
Quia venenum [10] aspidum insanabile est. Aspis enim species est
serpentis in Aphrica, [11] Cuius ictus, Vt ait Arist⌊oteles,
est insanabilis.
|
|
87
Ita
perfidus et hȩreticus [12] est incorrigibilis populus. Verum
hoc venenum, hanc mortem animarum [13] non vident miserrimi. Ideo
dicit: ‘sub labiis eorum’, Q. d. Subtus [14] latet
mors, Vbi foris in specie vita et veritas apparet eis in eisdem
[15] verbis doctrinarum suarum. Igitur cum sit venenum aspidum
insanabile [16] et mors irreparabilis vitȩ, bene
‘sepulchrum’ dixit. Blanda enim exterius [17] species
veritatis et Iustitiȩ causa est, quare sit | sepulchrum [18]
patens |, venenum insanabile et desperatum. Omnes enim veritatem
[19] et Iustitiam diligimus. Ideo pertinaciter adhȩrent, Vbi
speciosa apparet, [20] et contemnitur, Vbi feda apparet, Sicut
semper apparet. Vt patet in [21] Christo, cuius ‘non est
species neque decor’; ita et omni veritati contra [22]
sensum nostrum obuiȩ.
|
|
88
[23]
Quorum os Maled⌊ictione [3, 14].
[24]
Ecce hic habent ‘os’, Vbi peruentum est ad eos, qui
non imitantur [25] eos. Hic non ‘guttur’, non
‘linguam’, sed ‘os’ plenum dentibus, vt
sequitur. [26] Igitur:
[27]
Secundo, quales sunt ad eos, qui non sequuntur ipsos, Sed potius
[28] resistunt et bona et recta eos docent, vt conuertant eos a
morte predicta? [29] Vide, quid hiis retribuant. Similiter tria
faciunt.
|
|
89
[30]
Primum, Quod os plenum habent maledictione. Pulchra expressio,
[31] Quod maledictio eorum non transit in maledictos ab eis, Sed
manet [32] apud eos. Non nocent nisi sibi, secundum quod dictum
est Christo: (W245) [1] ‘Qui maledicet tibi, maledictus
erit.’ Sic alio psalmo: ‘Deus conteret [2] dentes
eorum in ore ipsorum.’ Non in vulnere Vel corpore aliorum.
[3] Quia sic sinit eos mordere, Vt tamen nulli noceant, ergo in
ore eorum [4] conterit. Sic et hiis non desunt dentes et
maledicta, Sed in ore tantum, [5] quia ‘plenum’. Hoc
‘maledicere’ est aperte contumeliis, imprecationibus,
[6] blasphemiis pulsare et malum optare.
|
|
90
Hoc
autem faciunt omnes, [7] qui suo sensui statuto (quia Iustus et
verax videtur) contradici sentiunt, [8] tanquam veritati
patrocinari et Deo obsequium prestare parati miro [9] zelo, qui
tamen non ‘secundum scientiam’ est. Nec hoc faciunt
segniter, [10] Sed, vt dixi, zelo magno. Quia dicit ‘plenum
os’, abunde videlicet [11] maledicentes. Secundo Amaritudine
[3, 14] i. e. Inuidissimis detractionibus.
|
|
91
[12]
Inuidia enim est Amaritudo cordis, sicut Charitas econtra [13]
dulcedo est cordis. Igitur Superbi et Impii Non solum iustis
maledicunt, [14] Sed etiam apud suos vel aliis detrahunt
amarissimis verbis. Sed et hȩc [15] Inuidia in ore eorum
manens nihil nocet iis, quibus Inuident. ideo [16] dicit: plenum
est quidem, Sed non facit amaros et malos exterius [17] alios.
Tercio Veloces pedes eorum etc. [3, 15]. Iterum pulchra expressio.
[18] Manibus enim non semper possunt implere, quod volunt, agunt
[19] tamen, vt impleant semper.
|
|
92
Vbi
igitur Veritatis nuncios neque maledictis [20] neque
detractionibus superare possunt, tandem abolere parant [21] et
occidere, ne eorum sensus deiiciatur. Hoc enim Iudȩi (de
quibus [22] ad literam loquitur) pertinacissime fecerunt, vt in
Act⌊ibus Apostolorum [23] patet. Sed et nunc quoque omnis
veritatis | inimicus | similiter pro [24] suo sensu facit, vt eum
statuat, quia bonam habet intentionem et amore [25] Dei facit.
|
|
93
[26]
Bl. 58b. *Contritio [3, 16].
[27]
Hic fortunam eorum depingit. Primum est Contritio, i. e. [28] quod
conteruntur, minorantur et humiliantur tam secundum corpus [29]
quam animam, quod in Iudȩis patet. Qui ‘sunt sicut
puluis ante faciem [30] venti’ vt psalmo 1., quia contriti
sunt, qui erant magni et potentes [31] et assidue adhuc
conteruntur et sunt ‘in conculcationem, vt lutum [32]
platearum’. Quales autem sunt in contritione ista corporali
coram [33] hominibus, tales sunt et multo miseriores in
contritione spirituali a (W246) [1] demonibus super eis
calcantibus, qui ‘non relinquunt in eis lapidem [2] super
lapidem’.
|
|
94
Simul
etiam, quod in viis istis suis semper minorantur, [3] semper
peiores fiunt et duriores, quamdiu in eis perseuerant. Sicut [4]
econtra, qui in viis Christi semper crescunt et maiores fiunt.
ideo in [5] ipsis est potius concretio et augmentatio, in illis
autem contritio et [6] diminutio. Secundum Infȩlicitas i. e.
improsperitas, Quod sicut [7] Christus in omnibus, quȩcunque
facit, prosperatur, Ita econtra illi [8] nihil prosperum habent,
quodcunque attentant. Quod in Iudȩis valde [9] manifestum
est. Quia licet proficiant in sua perfidia, tamen in aliis [10]
valde multis opprimuntur contrariis.
|
|
95
[11]
Viam pacis | Non cognouerunt | [3, 17].
[12]
Quare non cognouerunt? Quia est abscondita, cum sit pax in spiritu
[13] | et velata multis tribulationibus |. Quis enim hanc putet
Viam [14] pacis, si Videat Christianos vexari in rebus, fama,
honore et corpore, [15] ac tota vita non pacem, Sed crucem et
passiones possidere? || Illi autem [16] suis Iustitiis pacem in
carne querunt. Ideo vtranque amittunt. ||
|
|
96
Sed
[17] sub istis latet pax, quam nemo cognoscit, nisi credat et
experiatur, illi [18] autem credere noluerunt et potius
abhorruerunt experiri. ‘Pax enim [19] multa’, sed
‘diligentibus legem tuam, et eisdem’ sc. diligentibus
‘non [20] est scandalum.’ Quid? nisi odientibus vtique
scandalum. Sed omnium [21] predictorum Causa est Superbia, que
reddit incapacissimos. Timor enim [22] Dei humiliat omnia,
humilitas autem capacem facit omnium. Ideo illi [23] nihil
capiunt, quia sunt superbi, ideo autem superbiunt, quia non timent
[24] Deum.
|
|
97
Ideo autem non timent Deum, quia presumunt, quod eorum [25] sensum
et opera approbabit, quia ipsis Iustus et rectus apparet, Non [26]
attendentes, Quod si Deus Iudicet, nihil Iustum, nihil mundum
Inueniet. [27] Iudicium enim Dei Infinitȩ est subtilitatis.
Et nihil ita subtiliter factum, [28] quod coram eo non grossum
Inueniatur, Nihil tam Iustum, quod [29] non Iniustum, Nihil tam
verax, quod non mendacium, Nihil tam purum [30] et sanctum, quod
non pollutum et prophanum coram eo sit. Aut [31] si hoc attendunt,
certe ‘personarum acceptionem apud Deum’ affectant,
[32] Vt eorum Iusta et vera non Iudicet et damnet sc. fauore
singulari permittendo [33] eos Impuros puros haberi.
|
|
98
Ideoque
si timerent, Scirent, (W247) [7] Bl. 59. * Veruntamen et ipsi sibi
‘Dei timorem’ [3, 18] habere videntur [8] quam maxime.
Quam enim virtutem sibi non arrogant superbi? Ideo [9] sicut se
Iustos intelligentes, Deum requirentes, ita timorem Dei quoque
[10] et omnia, que hic ab eis negat Apostolus, habere credunt et
omnia, [11] que eis ascribit, abesse sibi quam longissime
presumunt. Idcirco Nisi [12] credatur fide in hȩc verba
spiritus in hoc psalmo, quod vera sint et [13] nullus Iustus coram
Deo sit, Nemo ex seipso id putabit, qui sibi Iustus [14] Videtur.
Vnde necessarium est semper estimare hȩc de nobis vera esse
[15] Et de vnoquoque dici, quod sit iniustus et sine timore Dei,
Vt sic humiliati [16] et impios ac Deo Inphrynitos nos confessi
mereamur Iustificari [17] ex ipso.
|
|
99
[18]
Subditus [3, 19] hoc loco pro obnoxio, debitore, obligato Vel reo
[19] accipitur, Vt sit sensus in glosa dictus, quod lex ideo omnes
affirmat [20] iniustos, Vt omnes ex eius affirmatione agnoscant se
iniustos et desinant [21] se Iustos reputare et iactare, taceant
suam Iustitiam et rei fiant Iustitiȩ [22] Dei. Sic psalmo
36.: ‘Subditus esto Domino et ora eum’, quod Heb⌊reus
[23] sic habet: ‘Tace Domino’ etc. Isaie 41.: ‘Taceant
ad me insulȩ et gentes [24] mutent fortitudinem’ i. e.
sileant et obstruant os, desinant iactare se [25] coram me Iustos
esse.
|
|
100
Psalmo
64.: ‘Te decet hymnus, Deus in Zion’; [26] Heb⌊reus
sic: ‘Tibi Silentium laus, Deus, in Zion’ i. e. tibi
debetur Silentium [27] de nostra Iustitia, quod ipsum est tibi
laus de Iustitia tua. Subintelligitur (W248) [1] enim coniunctio
‘et’: ‘Tibi Silentium et laus, Deus’ etc.
[2] Sed Significantius ponitur sine coniunctione expressa, Vt sit
hoc ipsum [3] Deum glorificare et laudare, si taceamus nos ipsos
laudare et reputare [4] aliquid esse.
|
|
101
[5]
Queritur, Quomodo sine operibus legis fiat Iustificatio et ex
operibus [6] legis [3, 20] nulla fiat Iustificatio, cum Iacobus 2.
clare dicat: [7] ‘Fides sine operibus mortua est’, et
‘hominem ex operibus Iustificari’, [8] adducens
exemplum de Abraham et Raab? Item Ipse Paulus Gal. 6.: [9] ‘fides,
que per dilectionem operatur’, et Supra 2.: ‘factores
legis Iusti [10] sunt apud Deum.’ Responsio: Apostolus
distinguit inter legem et fidem, [11] siue inter literam et
gratiam, ita et inter opera earum.
|
|
102
Opera
legis [12] dicit, quȩ fiunt extra fidem et gratiam et ex
lege per timorem cogente [13] Vel promissionem temporalium
alliciente facta. Opera autem fidei dicit, [14] quȩ ex
spiritu libertatis amore solo Dei fiunt. Et hȩc fieri non
possunt [15] nisi a Iustificatis per fidem, ad quam
Iustificationem opera legis nihil [16] cooperantur, immo
vehementer impediunt, dum non sinunt hominem [17] sibi iniustum
videri et Iustificatione indigentem.
|
|
103
[18]
Et sit simile: Si Laicus homo omnia opera sacerdotis exterius agat
[19] celebrando, confirmando, absoluendo, sacramenta ministrando,
dedicando [20] altaria, Ecclesias, Vestes, Vasa etc., Certum est
hec opera per omnia [21] simillima esse veri sacerdotis operibus,
immo forte aptiora et perfectiora [22] veris. Sed quia non est
ipse consecratus et ordinatus ac sanctificatus, [23] nihil penitus
agit, Sed tantummodo ludit et fallit se et suos. [24] Ita est cum
operibus Iustis, bonis, sanctis extra Vel ante Iustificationem
[25] factis.
|
|
104
Sicut
enim ille Laicus per talia opera non fit Sacerdos, potest [26]
autem fieri, immo sine ipsis omnino fiet Sacerdos, scil. per
ordinationem, [27] Bl. 59b. Ita et Iustus ex lege per opera ipsa
legis* non fit Iustus, immo sine [28] ipsis per aliquod aliud sc.
per fidem Christi, qua Iustificatur et velut [29] ordinatur, vt
sit Iustus ad facienda opera Iustitiȩ, Sicut laicus
ordinatur [30] sacerdos ad facienda opera sacerdotis. Et potest
fieri, Vt Iustus [31] ex lege et litera pulchriora et speciosiora
opera faciat quam Iustus ex [32] gratia. Sed tamen non ideo Iustus
est, Sed eo magis per hec impeditur [33] ad Iustitiam et ad opera
gratiȩ peruenire. (W249)
|
|
105
[1]
Et alia Similitudo. Simia pulchre potest imitari opera hominum,
[2] Sed non ideo est homo. Quod si fieret homo, sine dubio non
Virtute [3] operum istorum fieret, quibus hominem fuit emulata,
Sed Virtute alia [4] sc. Dei; facta autem homo tunc recte vtique
hominum opera faceret.
|
|
106
[5]
Igitur quando b. Iacob⌊us et Apost⌊olus dicunt ex
operibus hominem [6] Iustificari, contra falsam intelligentiam
disputant eorum, qui fidem sine [7] operibus suis sufficere
putabant, Cum Apostolus Non dicat, quod fides [8] sine suis
propriis operibus (quia tunc nec fides esset, cum ‘operatio
[9] arguat formam adesse’ secundum philosophos), Sed sine
operibus legis [10] Iustificat. Igitur Iustificatio requirit non
opera legis, Sed viuam [11] fidem, quȩ sua operetur opera.
|
|
107
[12]
Sed si fides cum suis operibus, sine tamen legis operibus |
Iustificat [13] |, Quur sunt ergo hȩretici extra
Iustificationem reputati, cum et [14] credant et ex eadem fide
operentur magna et fere maiora cȩteris fidelibus? [15] Immo
et omnes superbi in Ecclesia spirituales, qui sunt magnorum [16]
et multorum operum, vtique ex fide procedentium, et tamen iniusti?
[17] Videtur ergo aliud requiri ad Iustificationem quam fides in
[18] Christum cum operibus?
|
|
108
[19]
Respondetur breuiter illud Iacob⌊i: ‘Qui offendit in
vno, factus [20] est omnium reus.’ Fides enim consistit in
indiuisibili; aut ergo tota est [21] et omnia credenda credit aut
nulla, si vnum non credit. Ideo Dominus [22] eam comparat vni
margaritȩ, vni grano synapis etc. || Quia ‘Christus
[23] diuisus non est’, ergo in vno totus negatur aut totus
affirmatur. Nec [24] simul potest negari et confiteri in alio et
alio Verbo. || Hȩretici [25] autem ex credibilibus semper
vnum vel plura eligunt, contra quod [26] suum sensum statuunt in
superbia sua Velut melius vniuersis aliis sapientes.
|
|
109
[27]
Ac sic nihil credibilium credunt et sine fide, sine obedientia
[28] Dei in magnis suis operibus veri simillimis pereunt, non
aliter quam (W250) [1] Iudȩi, qui et ipsi multa credunt, que
vere et Ecclesia credit. Sed vni [2] soli opponunt superbi mentem
cordis sui, sc. Christo; ideo pereunt in [3] perfidia sua. Ita et
superbus quisque in suo sensu semper opponit [4] se Vel precepto
Vel consilio recte monentis ad salutem.
|
|
110
Cui
cum non [5] credit, similiter nihil credit et periit tota fides
propter vnius sensus [6] pertinaciam. Semper ergo cedendum sensui
nostro humiliter, ne offendamus [7] in hanc petram offensionis i.
e. veritatem humiliter nobis obuiam [8] et aduersariam sensui
nostro. Cum enim nos simus mendaces, [9] nunquam potest veritas
venire ad nos nisi aduersaria specie, quam [10] cogitamus, quia
veritatem nos cogitare presumimus Et veritatem [11] nobis
consentientem et applaudentem Volumus audire et apparere. [12] Sed
hoc non potest fieri.
|
|
111
[13]
Igitur Opera illorum omnium sunt opera legis, non fidei neque [14]
gratiȩ, immo aduersantia et contra fidem pugnantia. Quare
non solum [15] sine illis potest, immo debet Iustificatio sine
illis fieri et cum Apostolo [16] ‘Velut stercora putari
propter Christum’.
|
|
112[17]
Bl. 60. * Corol⌊larium.
[18]
Semper tutius est audire, que sunt contraria nostrȩ [19]
sententiȩ,
[20]
Quam audire, quȩ nostra probant et applaudunt | nobis [21] |
consonantia.
[22]
Immo nisi homo discat libenter audire, que sunt contra eum, et
[23] amet suum sensum redargui et reprehendi gaudeat, Rursum
timeat et [24] doleat aut saltem suspectum habeat, si verbum,
sententia, opus suum [25] probetur, laudetur et suscipiatur, Certe
non poterit saluus fieri. Quia [26] non est fidelius testimonium
ex Deo esse suum sensum, verbum Vel [27] opus, quam si
reprehendatur et reprobetur.
|
c
|
113
Omne enim, quod ex Deo [28] (Sicut in Christo
patet), ab hominibus reprobatur, sicut lapis ab edificantibus.
[29] Si autem non ex Deo est, tunc multo magis tutum, immo [30]
necessarium est, Vt reprobetur, ne in ipso perseueret perdendus.
Vnde [31] et rex Achab impius non alia causa odisse se Micheam
prophetam testatur, [32] quam quod ei prophetaret semper malum.
Item Rex Ioakim ob [33] eandem causam scidit et combussit sermones
Ieremiȩ. Et omnes Iudȩi [34] persecuti sunt prophetas,
quia eis mala et contraria, quam placeret (W251) [1] eorum sensui,
nunciabant, cum hec humiliter potius suscipere deberent [2] et se
reos agnoscere coram Deo.
|
c
|
114
Ipsi contra dixerunt: ‘pax, pax’, Et nos
[3] populus Dei, non faciet male, non puniet, non videbimus malum,
quia [4] Iusti sumus. Et sic nunquam audierunt vocem Domini, immo
semper [5] restiterunt. Vnde Dominus Luce 6.: ‘Ve, cum
benedixerint vobis homines; [6] secundum hȩc enim faciebant
pseudoprophetis patres eorum.’ [7] Igitur maledici,
vituperari, argui Via est securitatis; benedici, laudari, [8]
probari via periculi et perditionis. Quia a Domino benedici et
laudari [9] expectandum est; ‘ipsius enim est benedictio
super populum suum’, Vt [10] ait psalmo 3., non autem
hominum.
|
c
|
115
[11] | Iustitia autem Dei per fidem | [3, 22].
[12]
Doct⌊rina: Cum fides Christi, qua Iustificamur, sit non
[13] solum in Christum | siue in personam Christi |, Sed in omnia,
[14] que Christi sunt, credere,
[15]
frustra sibi superbi et hȩretici blandiuntur et placent,
[16] quod in Christum credant et ea, que ipsius sunt, nolunt [17]
credere.
[18]
Ipsi sane sic diuidunt Christum, Vt aliud sit in Christum, aliud
in [19] ea, que Christi sunt, credere, reuera autem ‘Christus
non est diuisus’, [20] vt ait Apostolus, et supra fides
Christi similiter in indiuisibili esse dicta [21] est, ita vt sit
idem Christus et ea, que Christi sunt.
|
c
|
116
[22] Igitur hȩretici confitentur et
gloriantur, quod in Christum credant, [23] secundum quod euangelia
de ipso loquuntur, nato, passo, mortuo etc. [24] Sed non credunt
in ea, que sunt ipsius. Quȩ sunt illa? Ecclesia scil. [25]
et omne verbum, quod ex ore prelati Ecclesie procedit Vel boni et
sancti [26] viri, Christi verbum est, qui dicit: ‘Qui vos
audit, me audit.’ Qui [27] ergo a prelatis se subtrahunt,
verbum eorum nolunt audire, suum autem [28] sensum sequuntur,
quero, quomodo in Christum credant? An quod [29] natum esse et
passum credunt, docentem vero non credunt?
|
c
|
117
‘Diuisus (W252) [1] ergo est Christus’,
Quia ibi in eum credunt, hic negant? Absit. Sed [2] totum Christum
etiam hic negant, qui non potest simul negari et confiteri. [3] ||
Hoc est, Quod Magister Sententiarum dicit: ‘Aliud est
credere [4] Deum, aliud credere Deo, aliud credere in Deum.’
Sic etiam in Christum. [5] Credere enim in Christum Est in ipsum
toto corde intendere et [6] omnia in ipsum ordinare. || Vnde
Dominus Matt. 4.: ‘Non in solo [7] Bl. 60b. pane viuit homo,
*Sed in omni Verbo, quod procedit de ore Dei.’
|
c
|
118
Quid [8] est os Dei? Sacerdotis et prelati. Malach.
2.: ‘Legem requirent ex ore [9] eius, quia angelus Domini
exercituum est.’ Et ad Hieremiam: ‘Os meum [10] eris.’
Sed cur dicit: ‘omni Verbo’? quia scil. si vnum verbum
non [11] credideris, iam non viuis in verbo Dei. Quia in omni
Verbo totus est [12] Christus et in singulis totus. Ergo in vno
negatus totus negatus est, [13] qui in omnibus. || Sic enim in
duas partes clauditur. || Sicut si vnum [14] Christianum occideris
omnes alios saluando, totum Christum occideris. [15, 16] Sic in
aliis omnibus. Si in vna hostia neges Christum, in omnibus
negasti.
|
c
|
119
[17] Quȩ cum ita sint, in immensum nos oportet
humiliari. Quia cum [18] non possimus scire, an in omni verbo Dei
viuamus aut nullum negemus [19] (cum multa a prelato, multa a
fratribus, | multa in euangelio et [20] Apostolis, | multa interne
nobis a Deo dicantur) nunquam scire possumus, [21] an Iustificati
simus, an credamus. Idcirco, tanquam opera nostra [22] sint opera
legis ȩstimemus, et humiliter peccatores simus in sola
misericordia [23] eius Iustificari cupientes. Quamquam enim certi
simus nos [24] in Christum credere, non tamen certi sumus nos in
omnia, que ipsius [25] sunt, Verba credere. ac per hoc etiam ‘in
ipsum Credere’ incertum est.
|
c
|
120c
|
c
|