Indhold: WA 56, 188-221.
1
[16] Bl. 39. *
C.
2.
[17]
Propter
quod inexcusabilis es, o homo omnis etc. [2, 1].
[18]
Iste textus tripliciter exponitur. Primo de iis, qui publicum
officium [19] tenent Iudicandi et authoritate officii eos Iudicant
atque damnant et [20] puniunt, quorum tamen ipsi similes sunt in
scelere. Atque ita volunt [21] aliqui hoc verbum Apostoli in
Romanos torquere, vtpote qui omnes [22] malefactores Iudicabant
per totum orbem, cum tamen et ipsi in scelere [23] idolatriȩ
et aliis vitiis laborarent, tanquam ab Apostolo reprehensi, Quod
[24] superbirent de potestate Iudicii et non timerent neque
dolerent de quantitate [25] suorum peccatorum. (W189)
|
c
|
2
[1] Sed satis supra dictum est Apostolum non solos
Romanos intendere. [2] Idcirco id commentum parum habet fidei,
maxime cum sit violentum. [3] Vnde admittendo, quod textus
Apostoli contra eos, qui in potestatibus [4] sunt constituti,
possit intelligi aptarique secundum modum declamationis [5] in
Ecclesiis solitȩ, Vehementius potest allegari contra nostrȩ
etatis potentes, [6] qui miro furore in alios seuere Iudicant
subditos et tamen ipsi non [7] minora, Sed multo maiora impune
agunt. Hos a sua profunda cȩcitate [8] reuocat et suscitat
Apostolus. Vide enim, an non tam seculares quam [9] spirituales
prelati sint superbi, luxuriosi, adulteri et peiores fures,
inobedientes [10] Deo et hominibus et iniustorum bellorum authores
i. e. multipliciter [11] homicidȩ. Et tamen seuerissime hȩc
in suis vindicant. Sed quoniam [12] apud homines Iudicem non
habent, ideo sese negligunt. verum non [13] ‘effugient
Iudicium Dei’, Vt hic dicit Apostolus.
|
c
|
3
Et Vt clarius dicam [14] occasionemque ponam
predicandi hanc materiam et Apostolum allegandi:
[15]
Qua authoritate principes et potentes sȩculi sibi seruant
omnes [16] feras et volucres, ne vllus eas capiat preterquam ipsi?
Quo iure? Si hȩc [17] faceret vulgaris aliquis, Iuste fur et
raptor et peculator diceretur, vt qui [18] communitati aufferret,
quod suum non esset. Sed quia potentes id faciunt, [19] fures esse
non possunt. An verum est, quod emulatione Demodoci [20] dicere
possumus, principes et potentes fures quidem et raptores non esse,
[21] facere tamen ea, que fures et latrones faciunt?
|
c
|
4
Adeo profunde est eis [22] ingenitum vicium Nemroth,
‘primi potentis et robusti Venatoris coram [23] Domino’,
vt principari non possint, nisi et opprimant et robuste i. e. [24]
Bl. 39b. violenter venentur, i. e. rapiant non sua. *Sic b.
Aug⌊ustinus li⌊bro de [25] ciuitate Dei ait: ‘Quid
sunt magna regna nisi magna Latrocinia?’ Et allegat [26]
ibidem historiam, Quod ‘cum Alexander Magnus captum piratam
interrogaret, [27] Quid sibi videretur, quod mare infestum
haberet, Ille liberrima contumatia: (W190)
|
c
|
5 [1]
Et quid tibi, inquit, quod orbem terrarum infestum habes? [2]
Verum ego parua naue hoc facio, Latro vocor, tu vero magna classe,
ideo [3] imperator.’ iis ergo furibus qui opponere velit hoc
verbum Apostoli, [4] ita applicet, Scil. quod strangulant fures,
capite puniunt latrones et ita [5] Iudicant ipsi maiores fures
minores. Existimas ergo, o homo, qui Iudicas [6] eos, qui talia
faciunt, et facis ea, quia tu effugies Iudicium Dei? [2, 3].
|
c
|
6
[7] Simile huic est, quando exactionant populum sine
necessitate aut [8] per mutationem et degradationem monetȩ,
subditos damnificant propter [9] lucrum et auaritiam. Hoc enim
quid est aliud quam furari et rapere [10] aliena? Immo quis eos a
furto tandem excusabit, qui etiam legittima [11] tributa et Iustas
pensiones accipiunt, et tamen populo non reddunt [12] debitum
officium protegendo, promouendo, Iudicando, Quibus solus [13]
oculus est ad dominandum et diuitias querendum ac de quesitis et
habitis [14] gloriandum in vanissima ostentatione?
|
c
|
7
[15] Et Spirituales quoque principes quam intensa
cȩcitate similia, immo [16] maiora faciant, pene sciunt
pueri in plateis. Luxuria, Ambitio, pompa, [17] Inuidia, Auaritia,
Gula et vniuersa in Deum impietas nullo Iudicio digna [18]
videntur. quibus ipsi plenissimi sunt. Priuilegiorum autem et
rescularum [19] minoratio aut pensionum subtractio, quȩ in
subditis quandoque contingunt, [20] plus quam omnibus Iudiciis et
pȩnis digna sunt. Quid putas, [21] obsecro, non iam Deum,
Sed ipsum Orestem vel etiam Insaniorem aliquem [22] posse
cogitare, si Viderit Ambitiosum, Auarum, luxuriosum Episcopum [23]
Laicum suum pro dimidio floreni omnibus fulminibus
excommunicationum [24] fatigare?
|
c
|
8
Nonne bis, immo septies eum Orestem esse [25]
Iudicabit et ei dicet: ‘Existimas, o homo, qui Iudicas eos,
qui ea faciunt, [26] et facis ea, quod tu euades Iudicium Dei?’
At hȩc nunc sunt ita vulgaria, [27] vt pre multitudine
venialia putentur. Miserrima plaga et ira Dei super [28] nos
hodie, Qui in tantis nos plagis viuere voluit, vt videamus tam
infelicem [29] Ecclesie sancte desolationem et plus quam hostilem
vastitatem et [30] peiorem ruinam. (W191)
|
c
|
9
[1] Bl. 40. *Secundo de iis, qui priuato et
interiori Iudicio alios Iudicant et [2] ore etiam, quando
vituperant eos; quibus tamen in omnibus | eisdem [3] omnino |
similes sunt. Hos impudentes dicimus, Vt dum superbus superbo [4]
detrahit, luxuriosus luxuriosum vituperat, Auarus Auarum mordet.
Quamquam [5] enim hȩc impudentia sit adeo manifesta, vt
etiam ridicula et [6] stulta stultis sit, mira tamen cȩcitate
fit, vt plurimi ea peste laborent, [7] Vt Minus superbus magis
superbum Vel magis superbus minus superbum, [8] minus Auarus
auariorem et sic consequenter. iis certe vehementer aptari [9]
potest hoc verbum: ‘Existimas, o homo, qui Iudicas eos’
etc. Seipsos [10] enim necesse est vt Iudicent, dum suos similes
Iudicant. Ergo ex ore proprio [11] conuincuntur. ‘Nolite
itaque Iudicare, ne Iudicemini’ (i. e. ne idem [12] Iudicium
super vos ipsos feratis, dum super alios ipsum fertis). Sed cȩci
[13] sumus in nostra, Argi autem in aliena vitia.
|
c
|
10
[14] Tercio de iis, qui sibi sancti videntur et, Vt
dixi, in alio peccato sunt [15] quam illo, quod Iudicant, quasi
ideo Iusti sint, quia non faciunt omnia, [16] que alii faciunt, et
non potius Iniusti sint, quia aliqua faciunt eorum, que [17] alii
faciunt. Adeo sua bona, que faciunt, eleuant, Vt sua vitia pre
illis [18] videre nequeant. De iis propriissime loquitur
Apostolus, quos et difficillimum [19] est docere et emendare, cum
impudentes non sint dicendi, quod [20] Iudicant, quibus | quorum
aliquibus | ipsi carent et tamen Iniustos sese [21] ignorant siue
non aduertunt, quia faciunt ea, que Iudicant. |
|
c
|
11
Sed melius [22] secundum Aug⌊ustinum c. 8. de
spi. et lit.: ‘Qui faciunt opera legis ad [23] literam sine
spiritu, i. e. timore pene, non amore Iustitiȩ. Voluntate
enim [24] aliud vellent, si liceret impune, Sed Voluntate rea.
Quid prosunt opera [25] foris, cum Deo sit peccatrix Voluntas,
licet manus Iusta hominibus?’ [26] Eadem ergo faciunt, que
Iudicant, sc. Voluntate faciunt, que alii opere [27] faciunt, ac
ipsi quoque opere facerent, si liceret. Et hec est fȩditas
synagoge [28] et causa repudii. In ista ergo infirmitate omnes
sumus equales, ergo [29] nemo debet alium Iudicare, ne seipsum
Iudicet. || Hos igitur Apostolus [30] ad cognitionem sui ipsius
reuocat et docere parat, quod nullus sine Christo [31] extra
illorum numero sit ponendus, quantumlibet bonus sit et Iudicet
[32] illos. Semper enim manet cum illis, etsi non videat,
Semperque facit, [33] que Iudicat, licet non existimet ita esse.
(W192)
|
c
|
12
[1] Tria Commendat in Deo beneficia super
peccatores, sc. [2] Benignitatem, patientiam, longanimitatem, immo
diuitias i. e. multitudinem [3] et magnitudinem benignitatis,
patientiȩ et longanimitatis [2, 4].
|
c
|
13 [4]
Diuitiȩ benignitatis sunt abundantia beneficiorum tam
corporalium [5] quam spiritualium, Vt sunt bona corporis et anime,
vsus et ministeria [6] totius creaturȩ, Custodia angelorum
et cȩtera. Diuitiȩ patientiȩ eius [7] || i. e.
sufferentie et tolerantiȩ; sic enim in Greco est Et infra 3.
‘in sustentatione [8] Dei’ || sunt abundans tolerantia
ingratitudinis pro istis omnibus, [9] insuper redditionis malorum
in multitudine et magnitudine peccatorum, [10] quibus Deo benigne
eis facienti (quantum in eis est) malefaciunt et malum [11]
retribuunt, Quia gloriam eius minuunt et nomen eius polluunt (i.
e. Non [12] sanctificant) et omnia, que ad Deum pertinent,
prophanant et blasphemiis [13] exponunt, vt infra.
|
c
|
14
[14] Bl. 40b. *Diuitiȩ longanimitatis sunt
superabundans dilatio punitionis pro [15] tanta ingratitudine et
malorum Et expectatio emendationis illorum, [16] quasi videatur
sperare eos meliores. Sed quanto abundantius ista [17] Deus
impenderit, tanto seuerius Iudicabit, si frustra impenderit. Vnde
[18] sequitur: Thezaurisas tibi iram [2, 5]. Non ait: demereberis
iram, Sed [19] ‘thezaurisas’ i. e. copiosam et
cumulatam iram demereberis. Sicut et [20] Vale⌊rius
Max⌊imus, licet gentilis, dixit tamen: ‘tarditatem
vindictȩ [21] supplicii grauitate compensat diuina ira.’
|
c
|
15
[22] Ex isto textu Colligitur, Quid sit Cor durum,
Scil. Quod contemnit [23] Dei benignitatem, patientiam et
longanimitatem, i. e. qui recipit multa [24] bona et facit multa
mala et tamen non proponit se emendare. Et hii [25] sunt duplices.
Primi, qui faciunt hȩc propter suam concupiscentiam [26] et
exterioris hominis voluptatem. Alii, qui propter suum sensum et
[27] propriam sapientiam ac voluntatis pertinaciam in sua
sanctitate, Vt Iudȩi, [28] heretici, Scismatici et
Singularitatis amatores. Vnde b. Bern⌊ardus 1. [29] [de]
Consy⌊deratione: ‘Cor durum dicitur, Quod nec
mollitur beneficiis [30] nec terretur minis nec corrigitur
flagellis nec corrigitur flagellis nec mouetur promissis’
etc.
|
c
|
16 [31]
Secundi tamen sunt duriores et magis impȩnitentes propter
sapientiam (W193) [1] et sanctitatem suam,
quam non intelligunt esse duplicem insipientiam et [2]
iniquitatem. Prouer. 26.: ‘Vidisti hominem sapientem sibi
videri? Magis [3] illo spem habebit insipiens.’
|
c
|
17
[4] An Ignoras, quoniam Benignitas Dei te ad
penitentiam? [2, 4].
[5]
Tanta est in peccatore cȩcitas, vt quod ei pro bono suo
datur, ipse [6] ad suum malum abutatur. Rursum tanta est lux in
Iusto et pio homine, [7] Vt, quod ei ad malum suum datur, ipse ad
bonum suum vtatur. Sic [8] impius ignorat, quod benignitas Dei eum
ad penitentiam adducit, Iustus [9] autem intelligit, quod etiam
Seueritas Dei operetur ei salutem. Quia ipse [10] percutit et
sanat, ‘mortificat et viuificat’.
|
c
|
18
[11]
In
die ire et reuelationis et Iusti Iudicii Dei [2, 5].
[12]
Dies nouissimus vocatur dies irȩ et dies misericordie, dies
tribulationis [13] et pacis, dies confusionis et gloriȩ.
Quia in illo Impii punientur et confundentur, [14] pii autem
premiabuntur et glorificabuntur. Sicut et iste modo [15] dies
spiritualis, qui ex luce fidei in cordibus fidelium est, vocatur
dies ire [16] et gratiȩ, dies salutis et perditionis, Vt
psalmo 109.: ‘Dominus a dextris [17] tuis confregit in die
irȩ sue reges’ i. e. in die et tempore gratiȩ,
quod nunc [18] est. Et Sopho. 1.: ‘Vox diei Domini amara,
tribulabitur ibi fortis’ (i. e. [19] potens siue superbus).
‘Dies irȩ dies illa, dies tribulationis et angustie,
[20] dies calamitatis et miseriȩ, dies tenebrarum et
caliginis, dies nebule et [21] turbinis, dies tubȩ et
clangoris super’ etc.
|
c
|
19
[22] Bl. 41. *Secundum patientiam boni operis [2,
7].
[23]
Tam necessaria est patientia, Vt nullum opus bonum esse possit, si
[24] desit patientia. Adeo enim peruersus est mundus et iniquus
diabolus, vt (W194) [1] nullum opus bonum dimittere possit sine
persecutione, per quam tamen [2] Deus miro beneplacito probat opus
bonum et sibi placitum. Igitur [3] Canonice et regulariter hoc
teneamus. | Reg⌊ula |: Quamdiu bonum [4] facimus et non
propter ipsum patimur oblocutiones, odia et mala aut [5] damna,
tam diu timeamus nondum placuisse opus nostrum Deo. Quia [6]
nondum accessit probatio et patientia necdum Deus ipsum
approbauit, [7] quod nondum probauit. Non enim approbat, nisi quod
prius probauerit.
|
c
|
20
[8] Si autem mox sequitur persecutio opus nostrum,
gaudeamus et Deo [9] placere confidamus, immo ex Deo ipsum esse
credamus. Quicquid enim [10] ex Deo est, in mundo necesse est
crucifigi, | et donec perducatur ad crucem [11] (i. e.
ignominiosam patientiam), non cognoscitur ex Deo esse, | Quippe
[12] cum vnigenitus filius non fuerit ab hoc supportatus, immo in
Exemplum [13] huiusmodi positus. ‘Beati ergo, qui
persecutionem patiuntur propter [14] Iustitiam.’ ‘Gaudete
et exultate, quoniam merces vestra’ etc.
|
c
|
21
[15] Corol⌊larium.
[16]
Qui querulantur et impatientes sunt, dum benefacientes patiuntur,
[17] ostendunt | Vel | hoc eorum benefacere non ex Deo esse, Sed
ex humana [18] Iustitia assumptum, qua homo propter se facit
bonum, quia querit [19] reputari et honorari per illud, Quia fugit
et odit calumniari et diffamari [20] et odiri propter ipsum. Et
sic patet euidenter, quod non ex Charitate et [21] humilitate
propter solum Deum benefecerit, Sed propter se et suam [22]
opinionem | ex occulta superbia et amore sui |.
|
c
|
22
Qui enim ex charitate et [23] humilitate propter
Deum operatur, si ex hoc laudatur, dicit: Propter te, [24] o laus,
non incepi, ideo propter te nec perficiam. Si vituperatur, dicit:
[25] Propter te, o Vituperator, non incepi, propter te non
omittam. Et sic [26] amore Dei inceptum prosequitur feliciter
munitus a dextris et sinistris. [27] Vnde Iac. 1.: ‘Patientia
perfectum opus habet’ q. d. Alia virtus quidem [28] bonum
opus habet, Sola autem patientia perfectum bonum, sc. quod [29]
nullo vicio infectum est nec amore laudis vel suiipsius inceptum
nec [30] timore vituperii dimissum, Sed amore Dei vsque in finem
perfectum. (W195) [1] ‘Patientia enim vobis necessaria est,
vt voluntatem Dei facientes reportetis [2] repromissiones’,
Heb. X.
|
c
|
23
[3] Corol⌊larium.
[4]
Verbum gentile Ciceronis sc. ‘Virtus laudata crescit’
Iustissime [5] calumniatur et redarguitur in Ecclesia Dei. Quia
Contraria dicit Apostolus: [6] ‘Virtus in infirmitate
perficitur’ i. e. Bona opera in patientia perfecta [7]
fiunt. ‘Cum enim infirmor’ (patior), ‘fortior
sum’. Igitur hominum [8] Virtus laudata crescit, quia querit
Laudem, Christianorum vero virtus [9] vituperata et passa crescit
Et laudata (si laus placeat) nihil fit, psalmo 52.: [10] ‘Deus
dissipauit ossa’ (virtutes) ‘eorum, qui hominibus
placent; confusi [11] sunt, quoniam Deus spreuit eos.’
|
c
|
24
Si autem Virtus hominum laudata [12] crescit, quid
facit Vituperata? An decrescit? ita certe, quia vertitur in [13]
Bl. 41b. furiam Vel desperationem. * Denique et ii, quos propter
defectum patientie [14] hic vocat ‘ex contentione esse’,
vtique et ipsi bona fecerunt. Sed quia [15] patientiam
ignorauerunt et estimari in illis voluerunt, facti sunt increduli
[16] veritati et in propriam abierunt sapientiam statuentes bona,
que sunt [17] mala, i. e. Iustitiam, in qua placentiam et gloriam
apud se et apud [18] homines querunt. Ideo minatur eis ‘iram
et indignationem’.
|
c
|
25
[19] Gloriam et honorem [2, 7] | i. e. gloriosum
honorem. |
[20]
‘Gloria’ (ait b. Aug⌊ustinus super Ioh. c.
16.), ‘Sicut diffinierunt [21] antiqui latinȩ linguȩ
clarissimi authores, Est frequens de aliquo fama cum [22] laude.’
Et li. 5. [de] ciui⌊tate 12.: ‘Est Iudicium hominum
de hominibus [23] bene opinantium.’ Vnde et in Scripturis
Sanctis fere claritas et clarificatio [24] dicitur et pro eodem
glorificari et clarificari. ‘Honor’ vero secundum
(W196) [1] Aristot⌊elem Est Reuerentia alicui
exhibita in signum virtutis Vel Est [2] Reuerentia verbo, opere,
signo exhibita alicui propter virtutes eius. [3] Ex quibus patet
differentia honoris et gloriȩ, quod gloria est de persona
[4] ad alios, Honor vero ab aliis ad vel in personam. Gloria
effluit et foris [5] exit, Honor affluit et intrat. Ergo illa per
modum exitus fit, iste per [6] modum introitus.
|
c
|
26
[7] Ira et Indignatio [2, 8].
[8]
Quod sic intelligo, Quod sit ira indignationis siue ira furoris,
Qua [9] Deus irascitur in corpus et animam, Estque ira
seueritatis. Alioquin et [10] Iustis irascitur, sicut dicunt:
‘Iratus est et misertus est nobis.’ Et iterum: [11]
‘Cum iratus fueris, misericordiȩ recordaberis.’
Quȩ est ira benignitatis [12] Et flagellum patris. Sic orat
psalmo 6.: ‘Domine, ne in furore tuo arguas [13] me’,
q. d. Argues me, que est ira quidem tua, Sed hanc ne in furore
inferas, [14] Sed in misericordia, Vt scil. veterem tantummodo
hominem perdas, Sed [15] salues nouum.
|
c
|
27
[16] Tribulatio et angustia [2, 9].
[17]
Vt sit expositio illius ‘Ira et indignatio’. Sed et
ista duo simul pro [18] eodem accipio, Vt sit tribulatio non
quecunque, sed cum angustia, i. e. [19] de qua non est exitus
neque spes exitus, vbi deest consolatio in tribulatione. [20] Sane
et Sancti tribulantur, Sed in ipsa consolantur. Vt psalmo 4.: ‘In
[21] tribulatione dilatasti mihi.’ Et 2. Corinth. 1.: ‘Qui
consolatur nos in [22] omni tribulatione nostra.’ Hanc enim
tribuit spes et fiducia in Deum. [23] Impii autem in tribulatione
angustiantur per desperationem non habentes [24] spem aut fiduciam
in aliquo, quia non in Deo, vt possint aliquando [25] liberari.
Vnde Sicut Gaudium est quedam latitudo cordis etiam in
tribulatione, [26] Ita angustia est quedam artitudo et constrictio
in tribulatione. (W197)
|
c
|
28
[1] Permittit autem et suos quoque Deus quandoque in
vtroque temporaliter [2] versari, Vt psalmo 114.: ‘Tribulationem
et dolorem Inueni’ i. e. [3] angustiam, sicut habet Hebreus,
Sed impios ȩternaliter. | Quod indicat, [4] cum dicit in
omnem animam [2, 9]. Non ait ‘in corpus’ tantum, quod
est [5] electorum. |
|
c
|
29
[6] Bl. 42. *Sine Lege peribunt [2, 12].
[7]
‘Lex’ hoc Loco | i. e. toto cap⌊itulo | tota
lex Mosi intelligitur, vbi et [8] decem precepta et Charitas Dei
et proximi precipitur. Quomodo ergo [9] sine lege ista peribunt
aut peccauerunt, Cum sine ista non sit peccatum [10] nec meritum,
ergo nec pena nec premium?
|
c
|
30
[11] Respondetur: Apostolus vult, quod ‘sine
lege’ scil. tradita vel scripta [12] [peribunt], licet
eandem aliter cognouerint, vt infra: ‘Qui ostendunt opus
[13] legis scriptum in cordibus suis.’ || Vel ‘sine
lege’ i. e. sine cooperatione legis [14] siue non dante
occasionem peccato. Quia lex, que non est, non est etiam [15]
occasio peccati. Sed lex data non erat apud Gentes, ergo.
|
c
|
31
Quamquam [16] enim ritus et ceremonias legis Mosi
Gentes non acceperint nec eis sint [17] traditȩ, vnde nec ad
eas obligabantur nec eas omittentes peccauerunt [18] sicut Iudȩi,
qui eam susceperunt et per eam pactum cum Deo fȩcerunt ac
[19] promissionem Christi in ea acceperunt, Acceperunt tamen legem
spiritualem, [20] quam ritus et ceremoniȩ (vltra quod
Christum figurabant) [21] moraliter significabant, que est
impressa omnibus, sc. Iudȩis et Gentibus, [22] ad quam
quoque omnes obligantur. Vnde Dominus Matt. 7.: ‘Omnia, [23]
quȩcunque vultis, vt faciant vobis homines, et vos facite
illis.
|
c
|
32
Hȩc est enim [24] lex et prophetȩ.’
Ecce quomodo tota lex tradita nihil aliud est quam hȩc [25]
lex naturalis, quȩ nulli potest esse ignota, ac per hoc
nullus excusabilis [26] est. Sensus ergo Apostoli est, vt
apertissime dicatur: ‘Sine lege peribunt’ [27] i. e.
sine acceptione legis peribunt i. e. non ideo peccauerunt, quia
[28] legem acceperint, quam non seruauerint sicut Iudȩi, Nec
ideo peribunt, (W198) [1] quia legem non seruauerint, Sed alia
causa est, quia eandem legem, quam [2] non acceperunt, alias
cognouerunt et tamen non custodierunt. Iudȩos [3] sane etiam
acceptio legis Iudicabit, Vt Act. 7. S. Stephanus eis expressit
[4] dicens: ‘Qui accepistis legem et non custodistis.’
‘Sine lege peribunt’ [5] i. e. traditio et acceptio
legis non damnabit eos, ideo sine eiusmodi lege [6] peribunt,
licet non sine lege, que eadem est cum illa, nisi quod non est [7]
Scriptaliter eis tradita, et in ea contenta et significata.
|
c
|
33
[8] Hic Quȩritur de Gentibus, an extra
Christum viuentes, legem [9] tamen secundum conscientiam
naturaliter implentes, saluȩ sint, Cum sine [10] Christo
peccatum originale non tollatur et sine gratia (etiamsi
substantiam [11] facti habeant) nullum preceptum impleatur, que
per solum Christum [12] donatur. Et quidem Apostolus hic asserere
videtur, Quod naturaliter ea, [13] que legis | sunt |, quidam
fȩcerint ac faciant. Sed potest suspicio oboriri, [14] Quod
Apostolus non ait eos legem implere, Sed aliqua et quedam de lege
[15] facere.
|
c
|
34
Dicit enim: ‘ea, que legis sunt’ i. e.
de lege, licet non omnia, que [16] legis sunt, et ita omnes adhuc
sub peccato esse propter alia, vt infra c. 3., [17] quȩ non
fȩcerunt. Quod si placet Apostolum intelligere, Quod omnia,
[18] que legis sunt, faciunt, Videtur dicendum ad questionem, quod
sic. Et cum [19] opponitur de Christo et originali peccato et
gratia, Respondetur, Quod [20] Quicunque legem implet, est in
Christo et datur ei gratia per sui preparationem [21] ad eandem,
quantum in se est. Peccatum enim originis [22] Bl. 42b. potuit
Deus dimittere (licet ipsi hoc non *cognouerint et confessi sint)
[23] per humilem aliquam operationem erga Deum et summum ens, quod
[24] cognouerunt.
|
c
|
35
Nec enim obligabantur ad Euangelium et Christum
expresse [25] cognitum sicut nec Iudei quidem. Vel potest dici,
quod omnes [26] eiusmodi per singularem preuentionem misericordiȩ
Dei donati sunt [27] lumine et gratia, quantum pro isto statu eis
sat erat ad salutem, Vt Iob, [28] Naaman, Ietro etc. Et mihi
primum non placet, quod scil. non omnia, que [29] legis sunt,
fȩcerint, quia infra dicit: ‘Et Iudicabit id, quod ex
natura [30] preputium est, legem consummans te’ etc. Ecce
hic dicit, Quod legem [31] consummet preputium i. e. gentilis. Et
ibidem: ‘Si preputium Iustitias [32] legis custodiat’
etc., ‘nonne preputium illius in circuncisionem
reputabitur?’ [33] Igitur legem impleuerunt. Quicquid autem
defuit eis (in quo per (W199) [1] ignorantiam inuincibilem
excusantur), sine dubio Deus in sustentatione [2] suppleuit, vt
per Christum futurum perficeretur, Non secus quam fecit [3] in
paruulis circuncisis et pro se occisis ac nunc etiam facit in
nostris [4] paruulis.
|
c
|
36
[5] Non enim est Acceptio personarum apud Deum [2,
11].
[6]
Hoc in superbiam Iudȩorum dicit primo, Qui se extollebant de
receptione [7] legis et auditores ac discipulos eius sese
iactabant. Vnde et indigne [8] ferebant Gentes ȩquari sibi
in bonis et eos Gentibus in malis, cum [9] dixisset: ‘Iudȩo
primum et Grȩco.’ Item ‘hominis’, ‘Iudȩi
primo et Grȩci’. [10] Sed ita vellent Deum agere, Vt
que bona sunt, solum Iudȩis conferret, [11] Et quȩ
mala, solum Gentibus, quasi quod ex Abrahe semine sunt, statim
[12] etiam Abrahe meritis similes sint. Ita enim Iudȩi
semper nituntur Deum [13] facere acceptorem personarum.
|
c
|
37
Quorum stultitiam hȩretici imitantur et [14]
omnes spiritualiter superbi, Qui presumunt, quod sicut ipsi sese
pre aliis [15] elegerunt propter sanctitatem vel sapientiam
sibique pre ceteris placent, [16] ita Deum quoque electurum esse
eos et placentiam in illis habiturum, Non [17] intelligentes, quod
contra Deus non nisi animam contemptibilem et [18] eligentem
abiici in domo Dei ac se spreta alios eligentem in eisque
placentem [19] eligat atque complaceat. Deinde Gentium quoque
superbiam [20] pariter confodit, Qui tumerent excusatione, quia
ignorassent legem, ideo [21] non meruissent iram. Respondet: quod
non, quia ‘sine lege peribunt’, sicut [22] sine lege
quoque saluabuntur, Si suam legem seruassent, que est nata et [23]
concreata, non data, Inuenta, non tradita, viua, non scripta.
|
c
|
38
[24] Si enim hoc alteri facimus, quod volumus nobis
fieri, Et nobis [25] volumus non nisi bona, gloriosa et magna,
primum hoc Deo optemus, [26] scil. propriam voluntatem, Iudicium,
gloriam et alia, que Dei sunt, a [27] nobis arrogata cum Lucifero;
secundo et proximis, quibus superesse [28] querimus. Sint ergo et
ipsi nobis superiores, Et ecce totam humilitatem [29] Bl. 43.
*impleuimus tam erga Deum quam homines i. e. totam perfectamque
[30] Iustitiam. Quid enim aliud tota Scriptura docet quam
humilitatem? qua [31] non solum Deo, Sed omni creature simus
subiecti, quia et nos vellemus [32] nobis omnia subiici, licet
peruersa voluntate, tamen Vtcunque peruersa [33] est, faciamus hoc
aliis, quod secundum eam volumus nobis; iam rectissima [34] et
summȩ perfectionis erit.
|
c
|
39
Quid enim breuius et vtilius hac parua doctrina?
[35] Sed quam raro intelligitur secundum tantam latitudinem! Sed
(W200) [1] et Dominus eam strictius posuit dicens de hominibus
tantum: ‘Quecunque [2] volueritis, vt faciant vobis homines,
et vos facite illis’. Sed nunc tu super [3] peccatorem,
super indoctum, super ignobilem te extollis et vis illos a te [4]
hoc pati, patere ergo et tu ab illis eadem, nisi forte peccatorem
et indoctum [5] et ignobiles neges esse homines.
|
c
|
40
[6] Quicunque sine lege peccauerunt [2, 12].
[7]
Cauendum, ne illud ‘sine lege’ construatur cum verbo
‘peccauerunt’ [8] vel ‘peribunt’. Sed sic
intelligatur: Quicunque peccauerunt sine lege i. e. [9] lege | non
cooperante ad peccatum, | non dante eis occasionem ad peccatum.
[10] || Sic ‘sine lege peribunt’ i. e. lege non
ferente contra eos testimonium [11] et sententiam, quia non est
eis talis lex data, Sed alia. || Omnis enim lex [12] dat
occasionem peccandi, nisi assit gratia et | fauor, affectus,
Voluntas ad [13] legem. | Voluntas enim semper manet contraria
malletque facere aliud, [14] si liceret, licet faciat ad extra,
quod lex Iubet. Irritatur enim magis ad [15] peccatum per imperium
legis, quam adiuuetur. ||
|
c
|
41
Et b. Aug⌊ustinus c. 5. [16] de spi. et lit.:
‘Nescio quo enim modo ipsum, quod concupiscitur, Iucundius
[17] fit, dum vetatur.’ || Sicut ait poeta: ‘Nitimur
in vetitum semper [18] cupimusque negata. Sic interdictis imminet
agger aquis. [19] ‘Quod licet, ingratum est, quod non licet,
acrius vrit.’ ‘Quod [20] sequitur, fugio, quod fugit,
ipse sequor.’ Vnde b. Aug⌊ustinus [21] pulch[re] li.
de spi. et lit. c. 8.: ‘Quicunque faciebant, quod lex
Iubebat, [22] non adiuuante spiritu gratiȩ, timore penȩ
faciebant, non amore Iustitiȩ. [23] Ac per hoc coram Deo non
erat in voluntate, quod coram hominibus [24] apparebat in opere’,
| i. e. econtra, quod non apparebat in opere, erat [25] tamen
coram Deo in voluntate, | ‘potiusque ex illo rei tenebantur,
quod [26] eos nouerat Deus malle (si fieri posset impune)
committere.’
|
c
|
42
Tales autem [27] fuisse Iudȩos ex euangelio
manifeste patet, Matt. 7., Vbi dicit: ‘Nisi (W201) [1]
Iustitia vestra abundauerit plus quam Scribarum et Phariseorum’
etc. [2] Hii enim dicebant, Quod irasci animo non erat peccatum,
Sed occidere [3] etc. Quare psalmo 1.: ‘Sed in lege Domini
Voluntas eius’, Sed hanc [4] non dat nisi gratia per
spiritum sanctum. Alioquin semper peccatum [5] per legem
occasionem accipit et per eam occidit, || quantumlibet [6] fiant
opera, tamen Voluntas iacet mortua. || Sicut 1. Cor. 15.: ‘Virtus
[7] peccati lex, Stimulus autem mortis peccatum est. Deo autem
gratias, [8] qui dedit nobis victoriam per Ihesum Christum.’
|
c
|
43
[9] Sed factores legis Iustificabuntur [2, 13].
[10]
Hoc B. Aug⌊ustinus c. 26. de spi. et lit. dupliciter. Primo
sic: [11] ‘Factores legis Iustificabuntur’ i. e. per
Iustificationem fient siue creabuntur, [12] vt sint factores,
quales ante Iustificationem non fuerunt. Secundo [13] et melius
‘Iustificabuntur’ i. e. Iusti habebuntur et
deputabuntur, vt in [14] glosa dictum est. Et satis patet ex
precedenti. ‘Non enim auditores legis [15] Bl. 43b. Iusti
sunt apud Deum’, Vt, si quereres: Qui ergo alii* sunt apud
Deum, [16] si non auditores?
|
'Men
de, der gør loven, vil blive retfærdiggjort (Rom
2,13). Dette udlægger Augustin i de spir et lit på to
måder. For det første således: 'De, der gør
loven, vil blive retfærdiggjort', dvs., gennem
retfærdiggørelsen bliver de til eller tror, at de er
gørere, hvilket de ikke var før retfærdiggørelsen.
For det andet og bedre 'de bliver retfærdiggjort', dvs., de
regnes og agtes for retfærdige, som det siges i
forklaringen. Og det fremgår tilstrækkeligt af det
følgende. 'For det er ikke dem, der hører loven, der
er retfærdige for Gud', så at, hvis du spørger:
Hvem andre er da [retfærdige] for Gud, om ikke dem, der
hører?
|
44
Respondeatur: factores ipsi Iusti erunt i. e.
Iustificabuntur [17] i. e. iusti reputabuntur. Sic psalmo 142.:
‘Non Iustificabitur [18] in conspectu tuo omnis viuens’
i. e. non reputabitur Iustus. Et infra 3.: [19] ‘Ex operibus
legis non Iustificabitur coram illo omnis caro.’ Et Luc.
10.: [20] ‘Ille autem volens se Iustificare’ (i. e.
declarare, decernere, quod esset [21] Iustus, et excusare a
peccato, vt qui nesciret, quis esset proximus suus, quem [22]
diligere preciperetur) multisque aliis locis similiter.
|
Så kan
der svares: selve gørerne vil blive retfærdige, dvs.
de vil retfærdiggøres, dvs. de vil blive regnet for
retfærdige. Således siger Sl 143,2: 'Ingen, der lever,
vil retfærdiggøres for dit ansigt', dvs. han vil ikke
blive regnet for retfærdig. Og senere i Rom 3,20: 'Ved
lovgerninger bliver intet kød retfærdiggjort for
ham'. Og Luk 10,29: 'Men han ville retfærdiggøre sig'
(dvs. erklære, bestemme, at han var retfærdig, og
undskylde sin synd, at han ikke vidste, hvem der var hans næste,
som han havde fået befaling til at elske) og mange andre
lignende steder.
|
45
[23] Naturaliter ea, quȩ Legis sunt, faciunt
[2, 14].
[24]
Hoc ȩque dupliciter b. Aug⌊ustinus intelligit, vbi
supra c. 26. Primo [25] enim per istos Gentes intelligit fideles
ex Gentibus per gratiam Christi [26] Iustificatos, quos putat
Apostolum opponere incredulis et superbientibus [27] de lege et
Iustitia Iudȩis. Vnde ‘Naturaliter’ exponit (i.
e. ex natura per [28] spiritum gratiȩ Christi instaurata,
que fuerat per peccatum vitiata), ‘Non (W202) [1] quod per
naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata [2]
natura.’ Et ad hanc intelligentiam ipse declinat. Secundo
dicit [3] posse etiam intelligi de iis, quorum etsi sit impia vita
nec veraciter Iusteque [4] Deum colant, tamen aliqua bona faciunt,
vnde merito dici possunt [5] facere aliqua legis vel sapere.
|
c
|
46
[6] Et tunc ‘cogitationes’ eorum
‘defendentes’ oportet intelligi eas, quibus [7]
excusantur, vt mitius puniantur. Sicut enim non impediunt a vita
[8] ȩterna Iustum quȩdam peccata venialia, sine quibus
hȩc vita non ducitur, [9] Sic ad salutem ȩternam nihil
prosunt aliqua bona opera impio, sine quibus [10] difficillime
vita cuiuslibet pessimi hominis inuenitur. Sed huic repugnat [11]
sententiȩ, quod dixerat eos naturaliter facere, quȩ
legis sunt, [12] factores autem legis Iusti sunt; ergo non videtur
de talibus impiis loqui.
|
c
|
47
[13] Sed nec de primis i. e. fidelibus in Christo.
Quia ista expositio ‘naturaliter’ [14] violenta est,
nec video, qua ratione Apostolus eo verbo vti voluerit, nisi [15]
ad occultandum lectori sensum suum, cum alias non ita loquatur.
Quare [16] (vt supra) medios accipio inter impios gentiles et
fideles gentiles, Qui per [17] aliquam bonam operationem erga
Deum, quantum ex natura potuerunt, [18] meruerunt gratiam vlterius
dirigentem eos. Non quod gratia pro tali [19] merito data eis sit,
cum tunc non fuisset gratia, Sed quia ad eam sese gratis [20]
recipiendam sic preparauerunt.
|
c
|
48
Nisi hoc concedatur, quod illud [21] particulariter
sit intelligendum, quod dicit: ‘Naturaliter ea, que legis
[22] sunt’ (i. e. aliqua), ‘faciunt’. Tunc enim
planus est textus et Sententia [23] b. Aug⌊ustini verissima
de secundis disputans. Tunc enim Apostolus eos [24] ideo adducit,
Quod et ipsi legem non seruauerint sicut Iudei. Licet enim [25]
aliqua opera legis bona fecerint, propter que in die Iudicii
excusabuntur [26] a maiore pȩna, adhuc tamen probantur egere
gratia et misericordia [27] Christi, Cum nec Iudȩis
proderit, quod exteriora legis obseruauerint.
|
c
|
49
[28] Vtrique ergo sub peccato, quantumlibet bona
fecerint, Iudȩi secundum [29] interiorem hominem | propter
literam |, Gentes secundum vtrunque, [30] propter partem et non
totum spiritum. Et hȩc mihi placent, Cum hȩc [31] tota
disputatio huius capituli (vt ipsemet infra 3. c. dicit: ‘Causati
sumus [32] Iudȩos et Gentes omnes sub peccato esse’)
sit nihil aliud quam ostensio, [33] quod omnes et vtrique sint
peccatores et egeant gratia Dei. (W204)
|
c
|
50
[1] Bl. 44. *Vnde Vt Concordet et saluetur
intelligentia de hoc, quod Apostolus [2] dicit opus legis esse
scriptum in cordibus eorum [2, 15], Cum tamen [3] propheta dicat
hoc fideli solummodo populo futuro tempore prestandum, [4] vt non
in tabulis lapideis, Sed in cordibus eorum scriberet legem suam
[5] Deus. Videtur itaque mihi (saluo Iudicio meliori), Quod aliud
sit [6] ‘opus legis scribi in cordibus’ et aliud
‘legem scribi in cordibus’. Non enim [7] Apostolus
Voluit, licet sciret et posset, hoc loco dicere eos habere legem
[8] in cordibus suis scriptam, Sed ‘opus legis’.
|
c
|
51
Vnde puto, Quod ‘legem [9] scribi in cordibus’
sit ipsam ‘charitatem diffundi in cordibus per spiritum [10]
sanctum’, quȩ proprie est lex Christi et plenitudo
legis Mosi, immo est [11] lex sine lege, sine modo, sine fine,
nesciens limitem, Sed superextenta super [12] omnia, que lex
precipit aut precipere potest, Sed ‘opus legis scribi’
[13] sit notitiam operis scribi i. e. legem literalem de opere
faciendo, non [14] autem gratiam ad faciendum. Quare adhuc eos in
litera occidente fuisse [15] necesse est, qui non plus quam opus
legis scriptum habuerunt in cordibus [16] suis.
|
c
|
52
[17] Ostendunt opus legis Scriptum in cordibus suis
[2, 15].
[18]
Per quid ostendunt? Primo aliis per hoc, quod faciunt ea, que
legis [19] sunt. Secundo etiam sibi nunc et Iudicio cunctis per
hoc, quod conscientia [20] eorum testificatur eis de seipsis.
Quomodo autem testificatur? [21] Scil. bonum reddens testimonium
de benefactis, et hoc faciunt cogitationes [22] excusantes
defendentesque.
|
c
|
53
Malum autem reddens testimonium [23] de malefactis,
quod faciunt cogitationes accusantes et conscientiam [24]
remordentes; q. d. ex hoc arguitur, quod ignorantiam legis non
[25] habuerunt, Sed scientiam boni et mali, quia dum mordentur,
vident se [26] male fecisse. Non autem morderentur, si malum non
agnoscerent, quod [27] fȩcerunt. Sicut autem ipsi apud
seipsos a seipsis testificante conscientia [28] et ‘cogitationibus
accusantibus aut defendentibus’ Iudicantur, [29] ita eisdem
testibus etiam a Deo Iudicabuntur.
|
c
|
54
Non enim sese Iudicant [30] secundum aliorum de se
Iudicia et verba laudantium vel vituperantium, [31] Sed secundum
intimas suas cogitationes, quȩ tam sunt intra, vt anima [32]
ab ipsis fugere et declinare non possit, Sed neque eas compescere,
Sicut [33] potest Iudicia et verba hominum. Ideo et Deus secundum
easdem [34] omnes Iudicabit et reuelabit intima nostra, ita vt
introrsum et intimius [35] fugiendi non sit locus. Sed necessario
nuda erunt omnibus et aperta, Vt [36] si diceret Deus: Ecce ego te
non Iudico, Sed tuo de te Iudicio assentior (W204) [1] et
confirmo, cum aliter tuipse de te non possis Iudicare, ideo neque
[2] ego. Ergo tuis testibus cogitationibus et conscientia dignus
es Vel cȩlo [3] vel inferno. Sic dicit: ‘Ex verbis
tuis iustificaberis et ex verbis tuis [4] condemnaberis.’
Quod si ex verbis, multo magis ex cogitationibus, Quȩ [5]
sunt intimiores et certiores testes.
|
c
|
55
[6] Bl. 44b. *Et inter se Inuicem Cogitationibus
accusantibus aut etiam defendentibus
[7]
[2, 15].
[8]
Certe ex nostra conscientia non nisi accusantes habemus
cogitationes, [9] Cum coram Deo (nisi ipse in nobis per gratiam
suam operetur) nostra [10] opera nihil sint. Quamquam enim coram
nobis facile sit excusari nos, quia [11] et facile nobis placemus.
Sed quid hoc prodest, nisi quod ex hoc ipso [12] conuincimur legem
nosse? testes enim sunt eiusmodi cogitationes placentiȩ,
[13] quod bonum fecimus et malum omisimus.
|
c
|
56
Sed nondum Deo satisfecimus [14] aut legem omnino
impleuimus. Vnde ergo Accipiemus defendentes? [15] Non Nisi a
Christo et in Christo. Cor enim credentis in Christum, si
reprehenderit [16] eum et accusauerit eum contra eum testificans
de malo opere, [17] Mox auertit se et ad Christum conuertit
dicitque: Hic autem satisfecit, hic [18] Iustus est, hic mea
defensio, hic pro me mortuus est, hic suam iustitiam [19] meam
fȩcit et meum peccatum suum fȩcit. Quod si peccatum
meum suum [20] fecit, iam ego illud non habeo et sum liber. Si
autem Iustitiam suam meam [21] fecit, iam Iustus ego sum eadem
Iustitia, qua ille. Peccatum autem meum [22] illum non potest
absorbere, Sed absorbetur in abysso iustitiȩ eius infinita,
[23] Cum sit ipse Deus benedictus in sȩcula.
|
|
57 Ac
sic ‘Deus maior est corde nostro’. [24] Maior est
defensor quam accusator, etiam in infinitum. Deus defensor, [25]
cor accusator. Quȩ proportio? Sic, Sic, etiam Sic! ‘Quis
accusabit aduersus [26] electos Dei?’ q. d. Nullus. Quare?
Quia ‘Deus est, qui iustificat. [27] Quis est, qui
condemnet?’ Nullus. Quare? Quia ‘Christus Ihesus est’
(qui [28] etiam Deus est), ‘qui mortuus est, immo qui et
resurrexit’ etc. ‘Si ergo [29] Deus pro nobis, quis
contra nos?’
|
|
58 [30]
Qui alium doces, teipsum non doces [2, 21].
[31]
Quomodo potest hoc fieri, Vt doceat et non ipse prius sciat, nedum
[32] doceatur? Oportet enim docentem scire et doctum esse prius |
ea |, quȩ (W205) [1] alios docet. Sed Apostolus ex hoc
aperte indicat se de spirituali doctrina [2] et eruditione legis
loqui, qua seipsos non erudiunt, qui alios literaliter [3] docent.
Non docent, inquam, seipsos, nedum alios, quod voluntate et [4]
puritate cordis sint opera legis facienda, ac per hoc, cum iam
nobilior, [5] maior et Deo gratior portio hominis (i. e. cor et
voluntas) non assit [6] operi, certe coram Deo nequaquam legem
implent, quantumlibet viliorem [7] portionem i. e. corpus inuita
et non spontanea voluntate in lege exerceant.
|
|
59 [8]
Et ita prosequitur in spiritu: Qui predicas non furandum, furaris.
Qui [9] dicis non mechandum, mecharis [2, 22]; ita etiam qui dicis
non occidendum, [10] occidis, vt patet in Christi occisione etc.
In eundem sensum Dominus [11] Matt. 23.: ‘Super cathedram
Mosi sederunt Scribȩ et Pharisei. (Mt23,2f) Quȩcunque
[12] ergo dixerint vobis, facite, secundum opera vero eorum nolite
facere.
|
|
60 [13]
Dicunt enim et non faciunt.’ Quomodo hoc verum esse
intelligemus, Cum [14] foris apparerent hominibus Iusti, (Mt 25,5.
23ff) Vt etiam Dominus ipse dixit in eodem [15] c⌊apitulo,
quod non sine operibus Iustitiȩ factum esse certum est?
Quomodo [16] ergo secundum opera eorum non debent facere, quȩ
bona apparent, [17] nisi quod non debent, sicut ipsi, tantum ad
speciem et literam seruare, [18] sine corde (i. e. contrario
corde), quasi hoc sufficiat?
|
|
61
Sic
dicunt enim [19] (i. e. docent quidem legem et eam recitant, sicut
est Scripta, in quo non [20] arguuntur, Sicut nec Apostolus hoc
loco arguit eos, quod alios docent [21] legem), Sed | quod | non
faciunt. Facere autem eam, quam docent, legem [22] Bl. 45. non
possunt,* nisi et hilari et pura voluntate eam faciant i. e.
circunciso [23] corde ab omnibus concupiscentiis, vt non solum
opere faciant aut non [24] faciant, Sed etiam voluntate et corde
faciant aut non faciant i. e. puri [25] sint ab operibus malis,
etiam cupiditate cordis, non tantum perfectione [26] operis, et
prompti sint ad opera bona, etiam facilitate animi, non tantum
[27] necessitate corporis.
|
|
62 Sic
ergo docent quidem rectam et sanam legem, Sed [28] non eam faciunt
neque perficiunt. Faciunt, inquam, corde, perficiunt [29] vero
manu. Quare ex eo sequitur, Quod ‘alligant onera
importabilia [30] super humeros hominum, ipsi autem digito suo
nolunt ea mouere’ (Mt 23,4). Ista [31] onera sunt legis
precepta, quȩ supra dixit, Vt facerent. Sed per eorum [32]
literalem expositionem fiunt importabilia, cum tunc occidant et
non [33] viuificent.
|
|
63 Quia
dum docent, quod lex opere tantum sit implenda, etiam [34] sine
impletione cordis, nec ostendunt, vbi aut vnde ista plenitudo
legis [35] querenda sit, relinquunt eos in impossibili. Quia
nunquam implere possunt [36] illa, dum corde non implent. Sed nec
ipsi digito eadem precepta mouent, [37] i. e. nec ipsi minimo
saltem cordis conatu eadem aggrediuntur, Sed [38] solummodo
externo opere. Et hinc fiunt Vanegloriosi, vt sequitur: (W206)
|
|
64 [1]
‘Omnia vero opera sua faciunt, vt videantur ab hominibus.’
(Mt 23,5) Ecce hic [2] dicit, quod operentur, Et tamen premisit,
quod nec digitum admoueant. [3] que differentia iam concordata
est, quia operantur exterius, ad quȩ [4] opera sequitur
cupido vanegloriȩ, Sed intus nec digito. Et hec opera [5]
eorum supra dixit non imitanda, cum tamen hic bona fateatur, Sed
non [6] bene bona sunt. Ex iis patet, Quod ‘facere’
hoc loco et in Apostolo [7] presente c⌊apitulo ‘mechari’,
‘furari’, ‘occidere’ accipiuntur pro
conatibus [8] interioris hominis, qui cum talia cupit, coram Deo
dicitur recte talia [9] facere, Vt infra 7.: ‘Que nolo,
facio, perficere autem non Inuenio’, vt [10] infra dicetur.
|
|
65 [11]
Vnde ipsi hec verba non intelligunt nec putant se tales esse,
sicut [12] Act. 5. dixerunt (se non occidisse Christum putantes,
quia non opere [13] occidissent): ‘Et vultis inducere super
nos sanguinem hominis istius.’ [14] Et 7., cum S. Stephanus
idem eis imposuisset dicens: ‘Homicide estis [15] huius
hominis Iusti’ etc., ‘stridebant dentibus in eum’.
Quin et Prouer. 30. [16] Vocantur mulier adultera (synagoga corde
iniquitati et corpore [17] Iustitiȩ tantum adherens), ‘Que
comedit’ (i. e. Christum deuorauit [18] occidendo) ‘et
tergens os suum’ (i. e. excusans se in peccatis) ‘dicit:
[19] Non sum operata malum.’
|
|
66 Cum
ergo hȩc (vt dixi) verba Apostoli [20] non intelligant nec
putent se tales esse, qui predicent non furandum et [21] furentur,
ideo Apostolus adhuc amplius se in spiritu et de facere spirituali
[22] loqui ostendens prosequitur dicens: Circuncisio quidem
prodest etc. [2, 25] [23] et clarissime inferius: ‘Non enim
qui in manifesto Iudȩus, neque que in [24] carne
circuncisio’ etc. (Rom 2,28) Et iterum: Per literam et
circuncisionem legis preuaricator [25] es [2, 27]. ‘Per
Literam’ inquit, ergo furaris in spiritu, licet non [26]
secundum Literam. Literam enim expressit, quia in spiritu locutum
se esse [27] voluit ostendere, vt intelligerent, que eos oportuit
scire etc.
|
|
67 [28]
Bl. 45b. *At dicet quispiam: Ista vero cordis circuncisio non fit
nisi per [29] gratiam. Natura enim, vt supra dixi, prona ad malum,
infirma ad bonum, [30] potius legem ad bonum cogentem et malum
prohibentem abominatur, [31] quam diligat, ideo ex seipsa non
habet voluntatem in lege, Sed displicentiam [32] tantum. Ac sic
semper manet in cupiditate mala contra legem, [33] plena
concupiscentiis, quantumlibet foris timore penȩ coacta Vel
amore [34] temporalium allecta operetur, Nisi desuper Iuuetur.
Non enim Est Vox (W207) [1] naturȩ aut veteris hominis:
‘Legem autem tuam dilexi, in quos autem [2] odio habui.’
(Sl 119,113) Vel illud: ‘Quam dulcia faucibus meis eloquia
tua, super mel [3] ori meo.’ (Sl 119,103).
|
|
68 Et
illud: ‘Desiderabilia super aurum et lapidem preciosum, [4]
multum dulciora super mel et fauum.’ (Sl 19,11) Sed noui et
spiritualis hominis, [5] vt sequitur: ‘Etenim seruus tuus
dilexit, | custodit | ea.’ (Sl 19,12) Si ergo per [6]
gratiam hȩc fiunt, Cur eos accusat et arguit Apostolus, immo
et Dominus [7] ipse? Respondeo: Hoc est totum negocium Apostoli et
Domini eius, vt [8] superbos humiliet et ad huius rei agnitionem
perducat et gratia eos [9] indigere doceat, Iustitiam propriam
destruat, Vt humiliati Christum [10] requirant, peccatores se
confiteantur ac sic gratiam percipiant et salui [11] fiant.
|
|
69 Vt
infra concludit 11. c⌊apitulo: ‘Conclusit Deus omnes
sub peccato, [12] vt omnium misereatur.’ (Rom 11,32) Ipsi
Vero noluerunt hȩc audire et suscipere, [13] et cum | hanc |
vocem audirent (iuxta ps⌊almum 94.) (sml Sl 95,8),
‘obturauerunt corda [14] sua’. Ideo ‘non
cognouerunt vias Domini nec introibunt in requiem eius’.
[15] Illud enim ‘non cognouerunt’ intelligitur: i. e.
noluerunt cognoscere, Sicut [16] dicitur: isti non fecerunt i. e.
quod debebant facere, non fecerunt. Ideo [17] non est excusatio,
Sed maior accusatio, quod non cognouerunt, Quia debuerunt [18]
cognoscere et non cognouerunt. Sicut Ro. 9.: ‘Non omnes [19]
obediunt euangelio’ (Rom 10,16) i. e. nolunt obedire, sicut
tamen debuerunt.
|
|
70 [20]
Qui abominaris Idola, Sacrilegium facis [2,
22].
[21]
Sacrilegium Est spolium et furtum de sacro. Quod Iudei dupliciter
[22] fecerunt, primo cor proprium et animam auferentes a veritate
et spiritu [23] et in suum sensum transferentes. Secundo magis
proprie ad propositum [24] i. e. Literam et verba non solum sacre,
sed sacratissime Scripture [25] auferentes et in falsum sensum
detorquentes et sic Idolum spirituale ex [26] ipsa conflantes et
sculpentes. Sicut dicit Ezech. 16.: ‘Et tulisti Vasa [27]
decoris tui de auro meo atque argento meo et fecisti tibi imagines
masculinas’ [28] etc.
|
|
71 Sacrilegium
ergo est, quod tulit aurum et argentum (i. e. quod (W208) [1]
temere assumit Verba Scripturȩ). Sed peior idolatria, Quod
ex iis sibi facit [2] idola et imagines i. e. mortuas et stantes
i. e. pertinaces intelligentias, [3] quas ponit in templo cordis
sui. Quare ad literam abominatur idola. In [4] spiritu vero non
solum amplexantur, Sed etiam formant sibi. Et Osee 8.: [5] ‘Aurum
suum et argentum suum fecerunt sibi idola, Vt interirent’;
eiusdem [6] 6.: ‘Galaad ciuitas operantium idolum’ (i.
e. falsam et mendacem doctrinam). [7] Sacrilegium autem maxime
taxat, quia non tantum peccatum [8] est errorem fingere, quam in
Scripturis sensum mendacem statuere i. e. [9] sacrum auferre.
Potest etiam simpliciter vt et precedentia intelligi, sic [10]
scil.: sacrilegium facis, si non opere, tamen voluntate et
concupiscentia.
|
|
72 [11]
Bl. 46 *Si ergo iustitias legis preputium custodiat etc. [2, 26].
[12]
De preputio hic loquitur in Christum credente. Quod opponit
Iudȩis [13] de sua Iustitia superbientibus. Alioquin
Iustitias legis non custodiret. [14] Patet etiam ex hoc, quod
infra Velut rationem reddens, Quare preputium [15] condemnabit
Iudȩum, facit distinctionem dicens: ‘Non enim qui in
[16] manifesto’ etc. Si ‘in manifesto Iudȩus’
est, qui Iudicabitur a preputio, [17] non ergo preputium est
‘Iudȩus in manifesto’ ac per hoc est in
abscondito, [18] scil. per fidem Christi, alioquin non Iudicaret
Iudȩum.
|
|
73 [19]
Non enim Qui in manifesto Iudȩus est [2, 28].
[20]
Construe sic: Non qui in manifesto (sc. Iudȩus | est), |
ipse Iudȩus est, [21] Neque que in manifesto circuncisio
est, ipsa circuncisio est, Sed qui in abscondito [22] Iudȩus
est, ipse Iudȩus est, et Circuncisio cordis ipsa est
circuncisio [23] in spiritu, non litera. Quia exponit, quod supra
dixit: ‘Circuncisio tua preputium [24] facta est’ i.
e. Circuncisio in manifesto non est circuncisio coram Deo.
|
|
74
[25]
Cuius Laus non ex hominibus, Sed ex Deo est [2, 29].
[26]
Hoc est, Quod Dominus Matt. 23. de Iustitiariis illis dicit:
‘Omnia opera [27] sua faciunt, Vt videantur ab hominibus.’
Quia Iustitiȩ exterioris Laus (W209) [1] est ab hominibus,
Sed vituperium a Deo. Iustitiȩ vero interioris laus [2] est
ex Deo, Sed vituperium et persecutio ab hominibus. Quia et hȩc
[3] apparet hominibus esse stulta, immo iniusta, et illa est apud
Deum stulta, [4] immo duplex iniustitia. Vnde | Doctrina: |
Quicunque nondum [5] euasit laudem hominium neque passus est in
suis operibus calumniam, [6] vituperium et persecutionem, nondum
attigit perfectam Iustitiam. De [7] quo Vide supra super verbum
‘Secundum patientiam boni operis’.
|
|
75 [8]
Bl. 46b. *Capitulum Tertium.
[9]
Qvid ergo amplius Iudȩo est? aut quȩ Vtilitas
circuncisionis? [3,
1].
[10]
Quia damnauerat Iudȩos secundum carnem et circuncisionem in
carne, [11] Videbatur eam inutilem reputare et frustra impositam
asserere. quod non [12] est. ideo in hoc c⌊apitulo
ostendit, ad quid vtilis fuerit ipsa et Iudaismus.
|
|
76 [13]
1. Maxime vero illa est vtilitas, quod credita sunt eloquia Dei
[3, 2], [14] i. e. ad hoc fuit vtilis circuncisio, quia
credebantur in ipsa Dei promissiones [15] ac per hoc
expectabantur, et hoc Iudȩus habet amplius pre Gentibus,
[16] quibus nihil Deus promisit, Sed pura misericordia in tempore
plenitudinis [17] eas Iudȩis ȩquare dignatus est.
Iudȩis autem non solum misericors, Sed [18] et verax fuit,
quia misericordiam promissam exhibuit. Vnde ista duo [19]
frequenter in Scrip⌊tura coniunguntur, misericordia et
veritas. Sic infra [20] 15.: ‘Dico Christum Ihesum ministrum
fuisse circuncisionis propter veritatem [21] Dei ad confirmandas
promissiones patrum, Gentes vero super [22] misericordia
honorificare Deum etc.’
|
|
77 [23]
Et nota, Quod non ait: Credita sunt ab illis eloquia Dei, Sed, vt
[24] Grec⌊us habet: ‘Credita sunt eloquia Dei’,
non exprimens, a quibus, quia [25] statim obiectio erat parata,
Cui Respondet sequenter: Quia non ab omnibus [26] credita sunt.
Est ergo sensus: hoc precipuum est, quod Circuncisio [27] profuit
non solum sibi, Sed toti mundo, Quod in ipsa sunt credita eloquia
(W210) [1] Dei i. e. reperti, qui crederent eloquiis Dei, et sic
susciperetur promissio [2] misericordie et gratiȩ Dei nunc
etiam Gentibus communicatȩ.
|
|
78 Quȩ
si [3] non fuissent ibi credita, nusquam fuissent credita ac per
hoc nec promissio [4] misericordie accepta. Ergo omni modo fuit
vtilis ad Iustitiam futuram, [5] licet ipsa non Iustificaret. Tunc
Respondet obiectioni, Quod non sint [6] credita ibi eloquia Dei,
quia non crediderunt omnes; Ergo Circuncisio et [7] Iudȩus
non habet amplius neque vtilis fuit. Respondet: ‘Quid [8]
enim, si quidam illorum non crediderunt? Nunquid incredulitas
illorum [9] fidem Dei euacuauit?’ i. e. Cum sint credita ibi
eloquia Dei, certe iam [10] stat promissio, iam Deus sese
obligauit, et quia verax est, exhibenda [11] expectatur.
|
|
79 Si
autem stat promissio propter illorum credulitatem, Nullo [12] modo
quorundam incredulitas euacuare poterit fidelitatem et veritatem
[13] Dei. Ergo Circuncisio mirabiliter profuit, quod per eam
promissio Dei [14] cepta est et firmata. vnde certissime propter
veritatem Dei expectaretur [15] impletio. Sic Dominus Iohann. 4.:
‘Salus ex Iudȩis est’, licet Iudȩi [16]
etiam non sint ipsi salui; plus enim Deus respicit veritatem suam
in promissione [17] propter paucorum credulitatem quam
multitudinem incredulorum, [18] Vt irritam faciat suam
promissionem. quia non mentitur Deus, [19] Sed est Verax.
|
|
80 [20]
2. Vel potest intelligi de eloquiis euangelii Scil. Quod primo
Iudȩis [21] oportuit verbum annunciari, Act. 13., propter
promissiones Dei. Et sic [22] a Iudȩis etiam ad Gentes
peruenit. Ideo Circuncisio mire fuit vtilis, Quod [23] ipsa
suscipere digna fuit legem euangelii, cuius et Gentes postmodum
[24] fierent participes. Hoc ergo fuit ‘amplius Iudȩi’,
Quod non ipsi a Gentibus, [25] Sed Gentes ab ipsis acceperunt
eloquia Dei. Verum melior est prior [26] sententia. Quia si de
eloquiis euangelii dicatur, tunc non solum amplius [27] est Iudeo,
quod habet eloquia, Sed etiam et dona et gratiȩ prius in eis
[28] fuerunt, immo Apostoli Vt principes et suprema et nobilior
pars Ecclesie [29] ex eis est.
|
|
81 [30]
Bl. 47. *Sensus est: Non ideo Iudȩo aut circuncisioni nihil
amplius est, quod [31] quidam non crediderunt. Sufficit, quod
aliqui crediderunt, per quorum [32] fidem promissio impleta est et
suscepta. Et sic in illis amplius est, quod [33] eloquia pre
gentilibus habuerunt. Sic infra c. 9.: ‘Non quod exciderit
[34] verbum Dei’ i. e. promissio, sed. quia multi non
crediderunt. Ex hoc enim [35] videtur repulisse plebem suam et non
implesse promissa. ergo non sunt (W211) [1] credita eloquia, ac
per hoc nihil amplius habet Iudȩus quam gentilis. [2] Verum
eorum ‘incredulitas non euacuabit fidem Dei’ i. e. non
erit causa, [3] propter quam dici debeat Deum non esse veracem,
quia ‘non repulit [4] plebem suam, quam presciuit’.
(Rom 11,2)
|
|
82 Quia
nec omnes sunt plebs eius, qui de [5] carne sunt, Sed qui de
promissione sunt; iis enim impleuit, quia et his solis [6]
promisit. Construamus itaque sic:
[7]
Primum quidem (i. e. precipue Vel maxime), Quia credita sunt illis
[8] eloquia Dei [3, 2] i. e. promissiones in lege recipere meruit,
quod vtique [9] Gentibus non est concessum. Vnde infra 15. c.
dicit, (Rom 15,8) quod Iudȩis, Quia [10] verax, Gentibus
autem, | quia | misericors, Christum exhibuit.
|
|
83 Quia
non [11] Gentibus, Sed Iudȩis eum promisit, apud quos
eloquia euis suscepta sunt [12] per fidem. Si autem obiicis: Si
Circuncisioni promisit siue credita sunt [13] eius eloquia apud
ipsam, debuit ergo etiam ei exhiberi | promissio |, ita [14] vt
quicunque de circuncisione sunt, eam consequerentur, alioquin non
[15] videretur seruare promissionem suam ac per hoc nec fidem nec
veritatem, [16] | immo nec promisisse illis, quia verax est et
seruat, ac per hoc [17] nihil amplius habet Iudeus nec credita
sunt eloquia; | Sed nunc contrarium [18] est, Quia Circuncisio non
solum non est consecuta, Sed etiam aliis [19] sc. Gentibus est
exhibita;
|
|
84 Nam
maior pars Circuncisionis non est consecuta: [20] | tunc |
Respondet: Quid enim, si quidam illorum non crediderunt? [21] [3,
3] (i. e. non receperunt fidem et promissionem), Quia non est
Culpa [22] nisi eorum, qui exhibitionem recipere noluerunt. Non
enim hoc impedit, [23] quin Deus verax sit. Nec Deus sic promisit
aut eloquia sua sic credita [24] sunt | a Circuncisione |, vt
necesse esset, siue nollent, siue vellent, promissionem [25]
assequerentur. Quia tunc Veritas siue fidelitas Dei non posset
[26] impleri, nisi eam et Inuitis et nolentibus conferret; quod
est absurdum.
|
|
85 [27]
|| Et penderet veritas siue fides Dei ex humano arbitrio, Vtpote
si illi [28] credidissent et voluissent recipere, Verax esset
Deus. || Ideo ‘Incredulitas [29] illorum non euacuabit fidem
Dei’, i. e. Quod illi de circuncisione [30] noluerunt eam
recipere, cum tamen illis, qui de circuncisione sunt, promiserit,
[31] non debet arguere, Quod Deus non sit verax. Sufficit, quod
(W212) [1] Circuncisioni i. e. aliquibus et non omnibus, Sed
electis impleuit. Deus [2] enim non potest mentiri. Vnde Sequitur:
Est autem Deus verax [3, 4].
|
|
86 [3]
Si autem adhuc instas: Quicquid sit, Tamen certum est, Quod
promisit [4] Iudȩis siue Circuncisioni, non autem Gentibus;
ergo si verax est, [5] debuit illis omnibus obuenire; Aut cur
promisit Circuncisioni, qui previdebat [6] se non daturum eis
propter eorum incredulitatem? Ad hoc [7] Respondet infra 9. et 11.
c. Hic enim breuiter transit, ne nimis a [8] proposito recedat,
Scil. Quod non omnibus, qui filii Abrahe sunt, | promissio [9]
facta est, | Sed electis et filiis Dei de circuncisione
assumendis.
|
|
87 [10]
Bl. 47b *Est.
[11]
Grȩcus habet: ‘Esto’ siue ‘Sit autem Deus
verax’. in quo non tam veritas [12] Dei quam confessio
veritatis Dei exprimitur, vt sit sensus: Iustum est, vt
confiteantur [13] omnes et concedatur ab omnibus, quod Deus sit
verax. Sit ergo, [14] verax teneatur habeaturque fidelis in suis
eloquiis, quantumlibet illi non [15] credant. Quod autem sic
imperatiue accipiendum sit, probatur ex authoritate, [16] quam
allegat: ‘Vt iustificeris’, i. e. Sit ita,
confiteantur omnes, palam [17] fiat cunctis, quod tu Iustus et
verax es in sermonibus tuis, quantumlibet contrapugnent [18]
increduli et Iudicent te i. e. condemnent te ‘in sermonibus
tuis’.
|
|
88 [19]
Aliud siquidem est dicere Deum simpliciter ‘Iustificari’
et Deum ‘in [20] sermonibus suis’ vel operibus
‘Iustificari’; Sic etiam Deum ‘Iudicari’
et [21] ‘in sermonibus Iudicari’; Item Deum ‘vincere’
et ‘in sermonibus suis [22] vincere’. Quia Iustificari
Deus in seipso a nullo potest, cum sit ipsa [23] Iustitia, Sic
neque Iudicari, cum sit ipse ȩterna lex et Iudicium ac
veritas, [24] Sed et vincit in seipso omnia nec opus est hoc ei
optare et fauere. Sicut [25] et Voluntas eius petitur fieri, cum
tamen non possit impediri.
|
|
89 [26]
Sed tunc Iustificatur Deus in sermonibus suis, quando sermo eius
[27] a nobis Iustus et verax reputatur et suscipitur, quod fit per
fidem in [28] eloquia eius. Tunc autem Iudicatur in sermonibus
suis, quando sermo [29] eius vt falsus et mendax reputatur, quod
fit per incredulitatem et ‘superbiam [30] mentis cordis
nostri’, Vt b. Virgo cecinit. Sapientia enim nostra [31] non
solum verbis Dei non credit neque subiicitur, Sed etiam Verba Dei
[32] non esse putat, sed sese verba Dei habere credit et veracem
esse presumit. [33] Sicut Iudȩorum et hȩreticorum et
omnium ceruicosorum hominum (W213) [1] est insipientia.
|
|
90 Sed
et vincit in sermonibus, Quando sermo eius [2] preualet omnibus
contrarium conantibus, sicut factum est cum Euangelio, [3] quod
semper triumphat et triumphauit. Veritas enim super omnia [4]
vincit. Iustificatur ergo in iis, qui humiliati sensu suo cedunt
et huic [5] credunt. Vincit autem in iis, qui discredunt et
Iudicant ipsum et contradicunt. [6] Illis est signum ‘positum
in resurrectionem, istis in ruinam’, et [7] ‘signum,
cui contradicunt’ i. e. Iudicant, Sed frustra. Eodem modo
[8] et voluntas Dei petitur fieri i. e. Vt verbum eius et
quodcunque opus eius [9] siue prosperum siue aduersum cum nostro
beneplacito et voluntarie [10] suscipiatur.
|
|
91 Coroll⌊arium.
Ergo impletio huius voluntatis est potius [11] impletio nostrȩ
voluntatis petita, sc. vt nos velimus, que Deus vult. [12]
Difficilia enim et ardua et que prorsus nostram voluntatem longe
excedunt, [13] Deus vult. Sic etiam Iustificatio Dei in sermonibus
suis potius nostri [14] est Iustificatio; Et Iudicatio siue
condemnatio eius nostri potius est secundum [15] illud: ‘Qui
autem non crediderit, condemnabitur.’
|
|
92 [16]
Bl. 48. *Est itaque sensus: Nunquid ideo Deus non est verax, quia
illi non [17] credunt, i. e. quia Iudicant eum in eloquiis et
sermonibus suis ac mendacem [18] nituntur facere, seipsos autem
veraces? Absit. immo eo magis est [19] verax et illi mendaces,
Quia Veritas tunc magis vincit, cum impugnatur, [20] excelsior
fit, cum deprimitur. Et natura eius est, vt proficiat, dum ei [21]
resistitur, vt figuratum est in exitu Israel et submersione
Pharaonis.
|
|
93 Ideo
[22] dicit: Deus vtique verax Et homo mendax, quia sic futurum
esse Scriptum [23] est: ‘Vt Iustificeris’ etc., i. e.
fiet, Vt Verax habearis, et omnes mendaces [24] ostendes, Vel
Iustificando Vel vincendo, Iustificando sc l. pios et credentes,
[25] Vincendo autem Iudicantes et incredulos. Et per hoc soluta
est obiectio, [26] Vbi potuit obiici et dici: Videtur, quod nihil
vtilis fuerit circuncisio neque [27] eloquia credita profuerint
illis, quia plurimi | —et quantum ad eos mendax [28] apparet
— | hanc vtilitatem non sunt consecuti.
|
|
94 Ex
quo occultum sequitur [29] corollarium, Quod Deus non impleuerit
promissa sua, quia Circuncisio pro [30] maiore parte non
apprehendit. Vel sequitur, quod falsum sapiant, qui [31] dicant
Deum | non | implesse, et ipsi mendaces itaque Vel Deus. Huic [32]
sane sequelȩ Respondet Apostolus: ‘Quid enim, si
quidam non crediderunt?’ [33] i. e. ideo non inutilis fuit
circuncisio, quia illi non crediderunt, [34] quia nihilominus Deus
impleuit circuncisioni promissa sua, Nec propter [35] eos fides
Dei euacuatur, Immo potius ipsi per hoc mendaces ostenduntur,
(W214) [1] Cum Deus sit verax, et homo mendax.
|
|
95 Quia
vincit, cum ab eis Iudicatur. [2] Nunquid ergo incredulitas
illorum fidem Dei euacuabit? [3, 3] i. e. nunquid [3] ideo
sequitur, quod quia illi non perceperunt promissionem, ergo [4]
nulla omnino est percepta, Vt sic in nullo Iudȩi amplius
haberent gentilibus? [5] Hoc enim si sic esset, quod ideo non
precellerent Vel non haberent [6] eloquia credita, quia plurimi
non crediderunt, sequeretur omnino, quod [7] Deus in promissis
suis mendax esset, qui promisit illi populo. Sequela [8] autem est
absurda et falsa. Quia (Vt infra c. 9. et XI. clarius hanc [9]
sententiam tanget) non qui filii carnis, ‘hii semen sunt
Abrahe’, potius illi [10] ergo mentiuntur, qui non
crediderunt, quam Deus, qui promisit et [11] impleuit, licet non
in omnibus, tamen in omnibus filiis promissionis.
|
|
96 [12]
Vt Iusti⌊ficeris [3, 4].
[13]
Ista Authoritas hic non debet accipi secundum sensum et
coherentiam, [14] quem habet in suo loco, sc. psalmo 50., Sed
solum vt adducta pro | huius | [15] dicti probatione, quod Deus
sit verax in suis sermonibus. Illic enim alio [16] respectu posita
est. Quod tamen Apostolus non omittit, Sed obiter et [17]
incidenter ex eadem disputat secundum sententiam, qua in psalmo
ponitur, [18] dicens: ‘Si autem iniquitas nostra’ etc.
Ibi enim ponitur, vt Deus Iustificetur [19] per confessionem
peccati nostri. Quia licet sit in se Iustus et verax, [20] tamen
non in nobis, donec confessi dicamus: ‘Tibi soli peccaui’
etc.; tunc [21] enim agnoscitur solus Iustus. Et ita in nobis
quoque fit Iustus.
|
|
97 [22]
Bl. 48b. *Si autem iniquitas [3, 5].
[23]
Aliqui dicunt Iustitiam Dei commendari per nostram Iniustitiam,
[24] dum eam punit, quia tunc apparet esse Iustus, qui iniustos
non sinit esse [25] impunitos. Et vera est ista sententia. Sed
nihil ad propositum Apostoli [26] in hoc loco, || quia non
loquitur de Iustitia Dei, qua ipse Iustus est, || Qui [27] potius
negat Dei Iustitiam per nostram iniustitiam commendari, Vel Si
(W215) [1] affirmat, secundum sensum psalmi affirmat, Qui
dicit: ‘Tibi soli peccaui’ [2] etc. Psalmus autem non
intendit, Quod peccatum nostrum Iustificet [3] Deum, Sed Confessio
et agnitio | peccati | humilians superbum Iustum, [4] qui se
Iustum confidit ac per hoc Deo Iustitiam derogat, cuius solius est
[5] Iustitia, Sicut et virtus et sapientia et omne bonum.
|
|
98 Quare
qui abnegat [6] humiliter a se Iustitiam et peccatorem se coram
Deo fatetur, vtique Deum [7] glorificat, quod solus sit Iustus.
Igitur Non Iniustitia nostra, quam semper [8] odit Deus vt glorie
suȩ hostem, Sed agnitio et confessio iniustitiȩ
nostrȩ [9] glorificat et commendat, quia necessariam et
salutarem probat. || Alii [10] autem sic, Quod per accidens
commendat, ‘Sicut opposita iuxta se posita [11] magis
elucescunt’, sicut vmbra colores in pictura. Sed Apostolus
omnino [12] negat, Quod Dei Iustitiam nostra iniustitia commendat
vllo modo, sed [13] illis carnalibus ita videri ex verbis psalmi.
||
||
Quod patet Ex Apostolo, [14] Qui cum alleget psalmum ‘Vt
Iustificeris’, non Iustitiam, Sed veritatem [15] Dei ex ipsa
concludit. ||
|
|
99 [16]
Vnde Non hic loquitur de Iustitia, qua ipse Iustus est, Sed qua
[17] | Iustus est et | nos Iustificat | et ipse respectu nostri
solus iustus |; illam [18] enim nostra iniustitia, si facta fuerit
nostra (i. e. agnita et confessa), commendat, [19] nos enim
humiliat et Deo prosternit eiusque Iustitiam postulat, [20] qua
accepta Deum largitorem glorificamus, laudamus, amamus. Vbi [21]
Contra, Iustitia nostra vituperat, immo tollit ac negat Iustitiam
Dei ac [22] mendacem falsamque arguit, dum scil. verbis Dei
resistimus nec Iustitiam [23] eius necessariam reputamus et
nostram sufficere credimus. Dicendum [24] ergo est: ‘Tibi
soli peccaui, vt Iustificeris’ (i. e. cum Laude et gloria
solus (W216) [1] Iustus et Iustificator noster prediceris) ‘in
sermonibus tuis’ i. e. sicut [2] promisisti et contestatus
es.
|
|
100 [3]
Si enim Veritas Dei [3. 7].
[4]
Hoc est: Si sic intelligendum est, quod veritas Dei fit gloriosa,
dum ego [5] mentior, et Iustitia Dei gloriosa, dum ego iniustitias
facio (Hoc est enim [6] secundum hominem dicere, [3, 6] Et sicut
illi intellexerunt, qui dixerunt: [7] faciamus bonum), Quomodo
ergo Deus punit mundum et me peccatorem [8] damnat, cum potius
coronare deberet? | cum eius Iustitia et Veritas ac [9] gloria sic
magis cresceret, quod vtique Voluit semper. Et ita malum [10]
faciendo Voluntatem eius facimus. |
|
|
101 Ergo
per istam questionem [11] Apostolus potius prohibet sic
intelligere, Et non sicut verba sonant siue [12] ‘secundum
hominem’, Sed, vt dictum est, de Iustitia et iniustitia.
Quod non [13] ideo Iustitia Dei commendatur, quia ego Iniustitias
facio, immo quia [14] agnosco me iniustitias fecisse et cesso
facere et sic Iustitiam Dei siue que [15] ex Deo est, amplector,
Cum etiam Iustitiȩ meȩ apud illum sint Iniustitiȩ.
[16] vnde non gloriam, Sed ignominiam habeo apud Deum.
|
|
102 Ac
Sic In Iustitia, [17] qua ipse me Iustificat, solus ipse
glorificatur, Quia solus Iustificatur (i. e. [18] Iustus esse
agnoscitur). Ita et de veritate dicendum, Quod non ideo [19]
Veritas Dei glorificatur, quia mentior, Sed quia agnosco, quod sum
mendax [20] et cesso esse mendax, dum veritatem, que ex Deo est,
amplector, vt per [21] illam et non per meam verax efficiar, vt
sic cesset gloriatio mea in me; [22] Sed Deus solus glorificetur
in me, qui solus verificauit me siue veracem fecit, [23] Cum etiam
veritas mea coram ipso sit mendacium.
|
|
103 [24]
Bl. 49. *Id autem, Quod de veritate et mendacio, de Iustitia et
Iniustitia [25] hic dictum est, de omnibus aliis perfectionibus
cum suis contrariis accipi [26] debet, Vt de virtute et
infirmitate, de sapientia et stultitia, de Innocentia [27] et
peccato etc. Quia super iis omnibus pertinax est controuersia
inter [28] Deum et superbos homines, || presertim Iudȩos, ||
dum Deus ipsos et omnes [29] Velut mendaces, iniustos,
insipientes, infirmos, peccatores miseratus cupit [30] sua
veritate, Iustitia, sapientia, virtute, innocentia veraces,
Iustos, [31] sapientes, fortes, innocentes efficere ac sic de
mendacio, iniustitia, insipientia, [32] infirmitate, peccato
liberare, vt glorificetur et commendetur [33] sua veritas,
Iustitia, sapientia, virtus, innocentia in illis et ab illis.
(W217)
|
|
104 Tunc
[1]
isti superbi Velut iam veraces, Iusti, sapientes, fortes,
innocentes ex [2] semet ipsis ac suis viribus propriis nolunt
atque contradicunt Deo ac per [3] hoc eum Iudicant et mendacem,
iniustum, insipientem, infirmum, peccatorem [4] faciunt, quantum
in eis est. Quia suam statuunt veritatem, [5] Iustitiam,
sapientiam, virtutem, innocentiam Et mendaces, iniusti,
insipientes, [6] infirmi, peccatores nolunt haberi. Aut ergo Deus
aut illi necessario [7] mentiuntur, iniusti sunt, infirmi etc.
|
|
105 [8]
Et est simile, || Vt Persius, || Sicut Medicus volens sanare
egrotum [9] Inueniat hominem, qui neget se ȩgrotum esse et
stultum proclamet [10] medicum et peius egrotum, quam ipse sit,
vtpote qui sanum hominem [11] presumat curare. Per huius ergo
resistentiam Medicus non potest [12] peruenire ad commendationem
suȩ artis et medicine. Perueniret autem, [13] si ille
egrotus confessus egritudinem sineret ipsum mederi Et diceret:
Vere [14] ego sum ȩgrotus, vt tu lauderis, | sanus sis et
dicaris, | scil. cum me [15] sanaueris.
|
|
106 [16]
Ita isti impii et superbi, cum sint ȩgroti coram Deo,
sibiipsis sanissimi [17] videntur. Ideo Deum medicum non solum
repellunt, Sed etiam stultum [18] et mendacem ac peius ȩgrotum
putant, Vtpote qui eos sanissimos sanare [19] presumat, quasi sint
ȩgroti. Non autem Deum ipsum absolute sic [20] arguunt in
sua essentia (quoniam hoc nulla creatura, immo nulla malicia [21]
potest facere), Sed in suis sermonibus. Vnde pulchre addidit: ‘Vt
Iustificeris [22] in sermonibus tuis’. Sermones enim Dei ab
ipso ad eos missi, quasi [23] non sint Dei, stulti, mendaces et
insipientes reputantur. Per sermonem [24] enim suum eos curare
instituit.
|
|
107 At
illi se egrotare negantes, stultum et [25] peius egrotum illum
reputantes ei resistunt, contradicunt, Iudicant, condemnant. [26]
Sed frustra. Quia vincunt, cum sic Iudicantur, siue Deus vincit
[27] in suis eiusmodi sermonibus, cum ab eis Iudicatur in illis.
Per hoc [28] enim, Quod repellunt eum, manifeste patet, quod
stultum et insipientem, [29] infirmum reputent, cum ipsi
profiteantur se non nisi sapientiam, virtutem [30] et veritatem
amare, quasi dicant: Nunquid iste est sapiens, qui nos insipientes
[31] arguit? immo insipiens, quia nos sapientiam tenemus et
sequimur.
|
|
108 [32]
Bl. 49b. Sic de aliis omnibus.* Nunquid iste (sc. Deus Vel sermo
eius) est [33] verax, Iustus, fortis etc., qui nos mendaces,
iniustos, infirmos arguit, cum [34] teneamus veritatem, Iustitiam,
virtutem? Immo ipse potius talis est, [35] quia non nobiscum
sapit, Vbi solum ista bona sunt. Sic in Euangelio [36] eadem forma
de Christo dixerunt: ‘Nos scimus, quia hic homo peccator
(W218) [1] est.’ Et iterum: ‘Non est hic homo a Deo.’
Vnde et psalmo 4.: ‘Multi [2] dicunt: quis ostendit nobis
bona?’ q. d. Cum nos bona sciamus, Qui nos [3] aliter docere
presumit, ipse potius errat et non bona ostendet. || Vt [4]
Iohann. 9.: ‘Nunquid et nos cȩci sumus? Et ait Ihesus:
Si ceci essetis, [5] peccatum non haberetis. Nunc quia dicitis:
videmus, peccatum Vestrum [6] manet.’ ||
|
|
109 [7]
Concludamus ergo, Quod [Tabelle: ] [13] Ergo humilitate et fide
opus est. Quȩ et sola istis verbis queritur et [14]
statuitur, Vt penitus nihil fiamus, omnibus euacuemur, exinaniamus
nosipsos. [15] || Et cum propheta dicamus: ‘tibi soli
peccaui, vt Iustificeris in [16] ser⌊monibus t⌊uis’.
Tibi Insipiens sum et infirmus, vt tu sapiens et fortis [17] sis
in sermonibus t⌊uis. ||
|
|
110 Quia
sic omnis creatura docet. Vbi ‘non est opus [18] medico nisi
male habentibus’, Non queritur ouis nisi quȩ periit,
Non [19] liberatur nisi captiuus, Non locupletatur nisi pauper,
non Roboratur nisi [20] infirmus, non exaltatur nisi humiliatus,
Non impletur nisi quod vacuum [21] est, Non construitur nisi quod
inconstructum est. Et Vt philosophi dicunt: [22] Non inducitur
forma, nisi vbi est priuatio forme precedentisque expulsio, (W219)
[1] Et: intellectus possibilis non recipit formam, nisi in
principio sui esse [2] sit nudatus ab omni forma et sicut tabula
rasa.
|
|
111 [3]
Cum ergo sic omnis creatura loquatur, Non potest fieri, vt plenus
[4] Iustitia sua repleatur Iustitia Dei, Qui non implet nisi
esurientes et [5] Sitientes. Ideo satur veritate et sapientia sua
non est capax veritatis et [6] sapientie Dei, Quȩ non nisi
in vacuum et inane recipi potest. Ergo [7] dicamus Deo: O quam
libenter sumus vacui, vt tu plenus sis in nobis! [8] Libenter
infirmus, vt tua virtus in me habitet; libenter peccator, vt tu
[9] Iustificeris in me; libenter Insipiens, vt tu mea sapientia
sis; libenter [10] Iniustus, vt tu sis Iustitia mea! Ecce hoc est,
quod ait: ‘Tibi peccaui, vt [11] Iustificeris in sermonibus
tuis.’ (W220)
|
|
112 [1]
Summarie itaque Tribus modis Deus Iustificatur:
[2]
Primo, quando Iniustos punit; tunc enim ostendit se Iustum et [3]
Iustitia eius per Iniustitiam nostram punitam manifestatur et
commendatur. [4] Sed hoc est modicum commendare, quia et Impius
Impium punit.
|
c
|
113 [5]
Alio modo per accidens siue relatiue, sicut opposita iuxta se
posita [6] magis elucescunt quam seorsum posita. Ideo tanto est
pulchrior Dei [7] Iustitia, quanto nostra Iniustitia fedior. De
istis non intelligitur Apostolus [8] hoc loco, quia hec est
Iustitia Dei interna et formalis.
|
c
|
114 c[9]
Tertio, Quando Impios Iustificat et gratiam infundit siue quando
[10] Iustus esse in suis Verbis creditur. Per tale enim Credi
Iustificat i. e. [11] Iustos reputat. Vnde hȩc dicitur
Iustitia fidei et Dei. Sicut in simili [12] Bonus artifex
tripliciter commendatur. Primo, dum imperitos arguit et [13]
reprehendit, Vbi errant. Secundo, quando eis comparatus doctior
apparet [14] ipsis. Tertio, quando tradit suȩ artis
perfectionem aliis, qui eam non [15] habebant. Et hec est Vera
commendatio. Quia non reprehendere alios [16] Vel apparere
artificem, hoc est artificem laudabilem esse, sed efficere (W221)
[1] artifices, hoc est artificem bonum esse. Sic Deus iustus est
effectiue laudabilis [2] in nobis. Sed sicut imperiti renuunt
doceri, ita superbi nolunt [3] iustificari.
|
c
|
115 [4]
Bl. 50. *Tripliciter Deus Iustificatur, verificatur etc.
[5]
Primo, Quando punit et damnat Iniustum, mendacem, Stultum etc.;
[6] tunc enim ostendit se Iustum, verum etc. Ac sic eius Iustitia,
veritas etc. [7] per nostram Iniustitiam, mendacium commendatur et
glorificatur, quia [8] manifestatur. Sed hȩc commendatio est
modica. Quia et mendax [9] mendacem, Iniustus Iniustum sepe punit
et arguit et tamen non ideo [10] statim totus verax et Iustus
glorificatur.
|
c
|
116 [11]
Secundo relatiue. Sicut opposita iuxta se posita magis elucescunt
[12] quam seorsum posita, Ideo tanto pulchrior est eius Iustitia,
quanto fedior [13] nostra Iniustitia. De istis duobus modis non
loquitur Apostolus, quia hȩc [14] est Iustitia Dei interna
et formalis, de qua non loquitur.
|
c
|
117 [15]
Tertio effectiue, i. e. quando nos ex nobis Iustificari non
possumus [16] Et ipsum accedimus, vt ipse nos Iustos faciat
confitentes, quod peccatum [17] exuperare non valeamus. Hoc facit,
quando verba eius credimus; per tale [18] enim credere nos
Iustificat i. e. Iustos reputat. Vnde dicitur Iustitia fidei [19]
et Iustitia Dei effectiue.
|
c
|
118 c
|
c
|
119 c
|
c
|
120c
|
c
|