Luther mod Løven-artiklerne


fra 1519. Taget fra Jacob a Lascos bibliotek.

Tilbage til oversigten!
 
 
1 Contra xxxii. articulos lovaniensium Theologistarum. 
Martinus Luther, Doctor Theologiae vocatus. 
M. D. XLVI
i. Quicquid in Ecclesia Dei docetur sine Verbo, mendatium et impietas est. 
3  ii. Si idem pro articulis fidei statuitur, Impietas et hæresis est. 
4  iii. Cui si quie credit, Idolatra, Diabolum pro Deo colit. 
5  iiii. Stat sententia S. Pauli, Doctrinas hominum auersari ueritatem. 
6  v. Septem esse sacramenta sine uerbo asseritur ab hæreticis et Idolatris Louaniensibus. 
7  vi. Baptisma est sacramentum tam adultis quam infantibus dandum ad remissionem peccatorum et salutem æternam. 
8  vii. Doctrina tamen synagogæ Louaniensium, de Baptismate est damnanda ut hæretica. 
9 viii. Hæreticum damnamus spiritum Anabaptistarum, ut qui propter hominum uitia uel indignitatem damnat uerum Baptisma. 
10 ix. Sic enim et magistratum (imo et ministerium uer- (33) bi) liceret damnare, propter peccatum uel indignitatem personæ. Quod est seditiosum. 
11x. Stulta est consequentia, Baptisamdus non credit uel non est dignus, Ergo Baptisma datum est nullum. 
12 xi. Etiam si antecedens huius consequentiæ in infantibus sit falsissimum et temerarium. 
13 xii. Certum est tamen, Magistrollos nostrollos neque hanc neque ullam aliam sectam confutare posse Doctrina et eruditione scripturarum. 
14 xiii. Ideo compendio confutant scilicet ferro et igne, cæde et sanguine ciuium, sicut scriptum est, ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. 
15 xiiii. Hæc sunt arma militiæ eorum spiritualia, ut non sit necesse in scripturis sese exercere. Sed liceat indoctissimos sophistas manere. 
16 xv. In Eucharistia sacramento uenerabili et adorabili, est, et exhibitur et sumitur uere et re ipsa corpus et sanguis Christi tam a dignis quam indignis. 
17 xvi. Explodenda tamen et abominanda est doctrina No- (34) strollorum Louaniensium in usu huius sacramenti, cum sit prophanationis, hæresis, Idolatriarum plenissima. 
18 xvii. Ad digne percipiendum necessaria est fides, quq firmiter creditur promittenti Christo remissionem peccatorum et uitam æternam, ut sunt clara Verba in sacramento. 
19  xviii. Sine causa imo sine uerbo, mere uanitate Magistrollorum docetur transsubstantiatio panis et uini. 
20 xix. Rapere laicis alteram speciem, quibus Christus ipse totum sacramentum dedit, est horrendissimum sacrilegium et satanica tyrannis. 
21  xx. Hic enim lerna Louaniensium, non solum sine uerbo, sed contra expressum mandatum Dei fuerit eet sæuit in rem et personas sibi non subiectas. 
22 xxi.  Non Ecclesia Dei hoc sanxit, ut mentitur furor Louaniensium, com laici Maior pars Ecclesiæ hanc uim ferre cogatur a Colluuie pessimorum hominum et paucissima parte Ecclesiæ, imo nulla parte Ecclesiæ, Sed parte omnium diabolorum. 
23 xxii. Missam esse sacrificium, sine uerbo docetur. Et quia de scripturis autoritatem non habet eadem facilitate con- (35) temnitur, qua probatur, ut sic utar uerbo Hieronymi. 
24 xxiii. Missam pro defunctis offerri, hæreticum est et blasphemum insignitemque mentitur lerna Louaniensium esse, a Christo institutam. 
25 xxiiii. Mortui non manducant et bibunt. Cum tamen Christus iubeat manducare et bibere in hac uita. 
26 xxv. Nec S. Augustinus suos libros, uult æquari sacris literis nec aliorum, aut sua dicta pro articulis fidei teneri. 
27 xxvi. Et unde diabolica ista arrotamtia nostrollorum in alienos subditos, scilicet Christi, ut nobis hominum et suas opiniones æquare imo præferre audeant articulis fidei? 
28 xxvii. Hæreticos serio censemus et alienos ab Ecclesia dei esse Cinglianos et omnes sacramentarios, qui negant corpus et sanguinem Christi, ore carnali sumi in uenerabili Eucharistia. 
29 xxviii. Confutationes tamen Louaniensium, sanguinariæ et incendiariæ pertinent ad parricidas, non ad eruditionem quam in sacris literis prorsus nullam habent. 
30 xxix. Quem quæso articulumj hæresis illi confurarent, qui ip- (36) si sunt pleni et distenti innumeris, hæresibus blasphemijs et idolatrijs? 
31 xxx. Deinde nihil ex sciptirus. Sed omnia ex Doctrinis hominum, ructant, uomunt et cacant in Ecclesiam, non suam, sed Dei uiuentis. 
32 xxxi. Habent ergo Louaniensium furiæ Ecclesiam habitaculum Dei, pro sua Cloaca, in quam, quasi Domini eius, sua stercora egerant et propter illa eam occidant, O furor furorum. 
33 xxxii. Confirmationem esse sacramentum, sine uerbo asseritur. Et sentima Louaniensium mentitur esse a Christo institutam. 
34 xxxiii. Scimus bonos et pios uiros, non uoluisse sententias suas (ut carne adhuc grauatos) pro articulis aut sacramentis haberi, aliterque dicturos fuisse si admoniti fuissent. 
35 Poenitentiam cum uirtute clauium absoluentium sacramentum libenter confitemur. Habet enim promissionem et fidem remissionis peccatorum propter Christum. 
36  xxxv. Quam fidem cum negent Louanienses, sunt Apostatæ, Blasphemi, Turcis, Iudæis, ethnicis deteriores. (37) 
37 xxxvi. Poenitentia a Louaniensium synagoga tradita scilicet quod sit contritio, confessio, satisfactio, est nulle nisi Iudæ proditoris, Saulis et similium, desperationis machina. Ideo ut hæretica est damnanda. 
38 xxxvii. Neque quid contritio, confessio, satisfactio promissio aut fides, sint, nouerunt nec disci potest ex steruilinio et Cloaca Louaniensium cum sine uerbo dicantur omnia. 
39 xxxviii. Liberum arbitrium ad bonum est nullum. Cum gratia autem posse in bonum. Hoc est Magistrolliter aliud respondere quam quæritur in libertate arbitrij. 
40 xxxix. Ritus ordinandi sacrificos Missales. Id est Crucifixores Christi, est inordinatio diaboli. 
41 xl.  Ordo non est sacramentum, Sed ministerium et uocatio ministrorum Ecclesiæ i. Corinthiorum xij. Non habet promissionem remissionis peccatorum. 
42 xli. Ea uocatio legitime sit ab Ecclesia, sine Rasura unctura et alijs laruis, humana temeritate pro rebus sacris et necessaijs, iactatis. 
43 xlii. Vnctio extrema non est sacramentum, multominus a (38) Christo instituta, ut rudiunt Magistri nostrolli. 
44 xliii. Impijssime et contumeliosissime contra Christum dicitur. Aliquod esse sacramentum, et tamen ad salutem non necessarium. 
45 xliiii. Matrimonium esse sacramentum, sibeb uerbo dicitur, et a Magistris nostrollis in speculo Marcolfi uisum est. 
46 xlv. Est uero Matrimonium Creatio, donum et ordinatio diuina, sicut politia seu Magistratus. 
47 xlvi. In Matrimonij causis, nihil habet Papa, multo minus bruta Magistrollia, statuere aut definire, sicut nec in politia. Quamuis etiam pro ruditae et inscitia sua non possunt. 
48 xlvii. Vere, Vna est Ecclesia Christi Catholica in terris, Sed ad quam non pertinent hæretici et Idolatræ Louanienses cum suo Idolo abominabili Papa. 
49 xlviii. Cacolyca uerius est Ecclesia Papæ et Magistrollorum Ecclesiæ Christi sanguinaria ad uersatrix et uastatrix. 
50 xlix. Necesse est LÆouanienses esse crassissimos porcos Epicuri, et prorsus Atheos, qui sine timore tanta impudentia mentiuntur et clasphemant, in conspectu Dei et hominum. (39) 
51 l. Testis est illis sua ipsorum conscientia, Papa tum non modo sine uerbo. Sed et contra uerbum esse Ecclesiæ inuectum. 
52 li. Quin et res ipsa simul testatur, Nunquam fuisse Papam totius Ecclesiæ caput, quod tam impudenter asserunt Liripipia Louaniensium. 
53 lii. Ea quæ art: xxi. cum sequentibus octo, dicunt, sunt perfecte Marcolfica, nec nisi in speculo Marcolfi uisibilia, simul tamen blasphema et Idolatrica. 
54 liii. De animabus et purgatorio, hui quam certi sunt magistri nostolli, ut qui heri de coelo lapsi et nuper ab inferis reuersi sunt. 
55 liiii. Quia semel scripturis abiectis, sibi licentiam sumpserunt somnia et uanitates humanas in articulos fidei transmutandi, nullum inueniunt modum neque finem articulorum. 
56 lv. Vota præcipue monastica et celibatus, sine mandato et uerbo, per homines inuenta, baratrum sunt perditionis. 
57 lvi. Tum res ipsa, quæ uouetur, fucus et hypocrasis est, unde fructus secuti tale religione digniss. qualis est pudici- (40) tia, sanctitas, pietas Romæ et collegiorum. 
58 lvii. Vt castiora sint inuenta lustra ganeonum et fornices meretricum, quam sint Romanæ Sodomæ, et collegiorum Gomorræ. 
59 lviii. Paupertas eorum est rapina orbis terrarum et opes mundi, sicut scriptum est, Ecce peccatores abundantes in sæculo obtinuerunt diuitias. 
60 lix. Atque has non haberent, nisi Heretici, Idolatræ et blasphemi, uentres essent. 
61 lx. Obedientia est facere quod libuerit præsertim si sit Magister noster, Hic etiam Ecclesiæ dominus est, Et reges serui eius. 
62 lxi. Libertatem Euangelicam S. Petrus et Paulus intelligunt non tantum a peccato et morte. Sed etiam ab oneribus legis diuinæ per Mosen traditæ, multo magis a stercoribus traditionum et opinionum humanarum. 
63 lxii. Sed quia non fuerunt Louanialiter Liripipiati, Et Marcolsum Nostrollorum nescierunt, ideo sunt iure hæretici abhalma facultate adhuc declarandi. (41) 
64 lxiii. Fides qua quis statuit sibi remitti peccata propter Christum est in omni sacramento et uerbo neccessaria. 
65 lxiiii. Quod autem alma uaccultas Douaniensium dicit, scripturas ei aduersari, nimis subtiliter et magistraliter dicitur. 
66 lxv. Significat enim hoc loco, scriptura illas tres sacramenta Magistrollica, Birretum, Talarem, liripipium. 
67 lxvi. Illa enim scriptura aduersatur eiusmodi fidei, et huius scripturæ sunt ipsi Magistri, ex qua etiam omnes istos xxxij. Articulos sumpserunt et concluserunt. 
68 lxvii. Fortasse malunt sibi peccata reimitte incredulitate propter Beelzebub principem dæmoniorum. 
69 lxviii. Hic aperte uidemus, Louanienses bestias simpliciter abiecisse Christianam religionem, et ex corde esse perditissimos paganos. 
70 lxix. Vnum hoc recte faciunt, quod sibi (abiecto Christo) ne omnino sine athei, nouos deos fingunt et mortuos inuocant, sanctos non sanctos, nihil refert eorum. 
71 lxx. Vt qualis est populus, tales habeat Deos. Iusto iuditio Dei, cuius uerbum contemnunt et blasphemant. (42) 
72 lxxi. Hic cum Elia libet illis illudere, Clamate uoce maiore, sunt enim dij, orationem habent, Res agunt, aut peregre profecti, aut certe dormiunt ut excitentur. 
73 lxxii. Quam turpiter et æterna labe dedecorant, Cæsaris Caroli tot populorum principis, clarissimum nomen et suum seculum, cum prætexunt eum confirmasse tam sacrilega et satanica portenta eorum. 
74 lxxiii. Non est regum aut principum etiam ueram Doctrinam confirmare, sed ei subijci et seruire, ut Psalm. ij. dicitur. Et nunc reges intelligite, Erudimini Iudices terræ. 
75 lxxiiii. Multo minus illorum est, impia, blasphema, Idolatrica dogmata confirmare aut tueri, imo contra illis cum Ecclesia resistere et damnare. 
76 lxxv. Disce ergo frater Christiane ab Exemplo miserrimo Louaniensium, Cayere ab hominum Doctrina, et diligentius incumbere sacris Literis.
77 Dixi dicamque breui plura Deo fauente.
FINIS. 
78 c
79 c
80 c
81 c
82 c
83 c
84 c
85 c
86 c
87 c
88 c
89 c
90 c

Noter:

n1: