Sylvesters 'Errata'


folio 49v til 52r.
Taget fra noterne til Fabisch og Iserlohs udgivelse 'Dokumente zur Causa Lutheri' Bind 1, side 162. Noterne giver ikke en fuldstændig gengivelse af værket, dog er kap 1 næsten helt med.
 
 

1 Primum punctum. A quo post beatum Petrum auctoritatem Romani Pontifices habuere, multi ignorarunt ... 

2 Atqui ut glossa in eodem capite concilia dicit: Romana Ecclesia auctoritatem habuit a Christo principaliter et a Conciliis secundario, quod non est sic rudi intelligentia accipiendum, quasi quod Dominus contulit, etiam Concilia contulerint, aut ratum habuerint: stultus enim est hic sensus, adeo ut nihil contra dicere oporteat, sed ideo, quia quod Deus Ecclesiae Romanae contulit, Concilia laudarunt, declararunt, firmarunt voce, veneratione, statutis, actionibus. 

3 Eapropter et rei huius gratia in Concilio Constantinopolitano ita scribitur: Veneramur secundum Scripturas et canonum definitiones sanctissimum antiquae Romae Episcopum primum esse et maximum Episcoporum; et consentit Concilium Nicaenum, Ephesinum, Chalcedonense, Constantiense et Florentinum. 

4 Hinc Nicolaus Pontifex maximus, Michaeli Imperatori scribens ait: Privilegia ergo huic Ecclesiae a Christo sunt donata, a Synodis non sunt donata, sed solummodo celebrata ei venerata, per quae non tam honor, quam onus nobis incumbit. Quidam rursus hanc Romani Praesulis potestatem a Constantino emanasse autumant, quod ipse eam primus Romano Antistiti in Silvestro tradiderit, dist. 96 Constantinus (= Friedberg 1, 342-345). 

5 Sed hi sunt iam in suis capitibus damnati, dum Marsilii de Padua per Extravagantem Ioannis XXII. et Ioannis Hus error per Constantiense Concilium damnatus est, quod scilicet dignitas Papae a Caesare inoleverit. 

6 c

7 52r-54r: Punctum secundum: Praesulis Romani potestas immediate a Christo Deo est. Primo: Nam vel ab Apostolis, vel a beato Petro, vel a Conciliis generalibus, vel a Caesare, vel a Cardineo Collegio, vel a Christo sit oportet, vel certe a nullo sit necesse est quod est negare caput Ecclesiae Catholicae, et consequenter ipsam Ecclesiam. Sed non potest dici a nullo esse, vel ab aliquo praedictorum, Christo dumtaxat excepto, ut probatum est. A Christo ergo est. 

Det andet punktum: Den romerske forsiddendes magt er umiddelbart fra Gud Kristus. For det første: Den stammer enten fra apostlene, eller fra den salige Peter, eller fra de almindelige konciler, eller fra kejseren, eller fra kardinalkollegiet, eller fra Kristus, eller også er det givet, at den ikke stammer fra nogen, men det er nødvendigvis at nægte den katolske kirkes hoved, altså den katolske kirke selv. Men man kan ikke sige, at den ikke stammer fra nogen, eller at den stammer fra nogen af de nævnte, undtagen Kristus. Herved er det bevist, at den stammer fra Kristus. 

8 c

9 54r-56r: Punctum tertium: Auctoritas Concilii non est immediate a Deo, nisi in casu haeresis et schismatis, non omni, sed quodam. Et quidem quantum ad hoc utrum (163) Conciliorum auctoritas sit regulariter a Deo, duo fuere dicendi modi. Quidam enim praedicarunt generale Concilium a Christo immediate obtinere potestatem, et adeo plenam, ut ei omnes fideles cuiuscumque gradus et dignitatis etiam papalis obedire teneantur: 

10 quod equidem ut probabitur nedum irrationabiliter, sed etiam valde ignoranter dicitur, excepto, ut dictum est casu schismatis,aut secundum aliquos etiam haeresis, quae inesset ipsi Pontifici, qui tamen duo casus ad hoc praesens meum institutum non attinent: quippe qui de indubitato Romano Pontifice loquor. 

11 Quidam vero alii senserunt totam auctoritatem Patrum in Concilio fluere a Romano Pontifice, qui eam ut Ecclesiae Caput et Hierarcha summus a Deo immediate accepit et pro suo voto eam Episcopis et generali Concilio impartitur.

12 Et haec est veritas. Quod equidem probarim illo praemisso ac praelibato, quod in membra corporis veri duplex est influxus a capite, unus interior, alter vero exterior, quo membra et exteriores actiones gubernantur. 

13 In corpore autem mystico caput homo esse potest secundum exterius reginem, non autem secundum interiorem influxum vitae et vitalium motionum, verum hoc modo Ecclesiae caput Christus est, influens interius gratiam virtutes ac dona divina, aliu autem modo Romanus Praesul caput est. 

14Inde arguitur sic primo: Quicquid ab aliquo habet esse et substantiam, ab eodem habet et virtutem seu potestatem, quae ab esse fluit; quoniam causa causae effectus quoque sit causa necesse est, sicut Deus, qui Solem effecit, necessario fecit eius splendorem, qui substantia Solis est ... 

15 Sed Concilium habet esse et substantiam a Romano Pontifice, de elect. significavit: quoniam sine eius auctoritate congregari nequit nec esset Concilium, sed Conciliabulum, et initiatum potest destituere et transferre, eius statuta firmare vel infirmare, quae omnia infra diffuse iure probabuntur. 

16 Unde liquet, quod Romanus Pontifex facit esse verum Concilium, consequenter autem dat ei esse Concilium verum et substantiam veri Concilii. Ergo etiam ei omnem virtutem et potestatem et sic non habet eam immediate a Deo, nisi in uno casu vel duobus, ut dicetur ... 

17 Quarto: Si Concilium haberet auctoritatem immediate a Deo etiam in Romanum Pontificem, Ecclesia esset monstruosa, quia cum etiam Papa a Deo habeat plenitudinem potestatis in omnes, essent in Ecclesia corpore uno capita duo et unum sub alio et econtra et consequenter alioquin possibiliter contraria, et idem esset caput et cauda et consequenter Ecclesia non erit una; erit etiam male provisa, cum male sit Principatuum pluralitas. Ista vero absurda cum sint, Concilium non habet auctoritatem suam a Deo. 

For det fjerde: Hvis et koncil skulle have sin autoritet umiddelbart fra Gud også imod den romerske pave, ville kirken være monstrøs, for eftersom også paven fra Gud har fuldstændig magt over alle, ville de i kirken udgøre ét legeme og to hoveder, og den ene ville være under den anden og modsat, og følgelig ville det modsatte være mere sandsynligt, og den samme ville være hoved og hale, og følgelig ville kirken ikke være én; der ville også være sørget dårligt for den, eftersom det er dårligt med flere overhoveder. Og eftersom dette er absurd, kan et koncil ikke have sin autoritet fra Gud. 

18 c

19 56r-59v: Punctum quartum: Inter homines solus Romanus Pontifex auctoritatem a Deo immediate assequitur: hoc enim iam ex dictis sequitur. 

20 Non obstat vero praedictis, primo, quod Apostolicum Collegium potestatem habuerit immediate a Christo, dicente Matth 18,18: Quaecunque ligaveritis et reliqua: Collegium autem Episcoporum Apostolici succedit disperso, ut dictum est, consequenter videtur potestate immediate a Christo habere ...

21 Non obstat secundo, quod auctoritas Petri fuerit immediate a Christo, qui eam in persona Ecclesiae suscepit ... 

22 et consequenter Ecclesia videtur immediate a Christo habere potestatem ...

23 Non obstat tertio, quod hoc in Concilio Constantiensi decisum videatur, ad quod tota convenit Ecclesia et cuius acta Martinus (164) Quintus firmavit. Dicit enim illud Concilium se immediate habere potestatem a Christo ... 

24 Igitur quae tempore schismatis necessaria sunt, Ecclesiae non deesse necessarium est. Est vero nunc summae necessarium (tunc loquor quando nullus est Pontifex indubitatus) ut sit aliqua potestas in Ecclesia, per quam schisma tolli possit, quae est aeque necessaria, sicut nocivum schisma est et unitas Ecclesiae oportuna. Haec autem auctoritas nulli rectius convenit quam Concilio universali ante instituto, quod universalis Ecclesiae typus est eam praeseferens et ut aiunt repraesentans, ut illudmet Concilium Constantiense astruxit, quia singulares personae aut privata collegia unum tantum schismaticum caput sequuntur. Hanc vero auctoritatem collatam esse Ecclesiae eo casu in persona Concilii constat ...

25 Et ita dico, quod in casu schismatis Cardinales possunt vocare Concilium, iuxta not. in cap. licet de elect. [= Friedberg 2,51] et ibi Panorm. et similiter electio, quae alias ad Cardinales pertineret, de elect. licet eodem titulo ubi periculum lib. 6. [= Friedberg 2, 946ff] tunc eo casu: ut placuit Panorm. d. cap. licet, Concilio convenit et similiter teste eodem in capitulo, quia diligentia eodem titulo eo casu ad Concilium spectat iudicium de vero Pontifice, id est quis sit verus Pontifex et horum radix ac ratio est; 

26 quia Domini Cardinales tunc iudices esse nequeunt, quis scilicet gerentium se pro Summis Pontificibus sit vere Pontifex, quippe qui iudices utique essent in proprio facto, cum etiam diversi diversa capita tunc sequentur, consequenter autem nec tunc essent idonei electores soli, quia iam essent schismate affecti et infecti, vel saltem populo Christiano rationabiliter de schismate suspecti ...

27 Unde etiamsi unus esset verus Pontifex et tamen non probatur, nec ab una parte rationabiliter crederetur verus Pontifex huic capitulo locum esse dixerim et vocandum esse Concilium ex identitate rationis et exceptione facta. Quo etiam casu deberet Concilium utrumque repellere, sed eligere possent habentem ius in Pontificatu, scilicet, non temere, sed mansuete et modeste litigaret, idest, eo casu, quo suum ius liquidari posset; quod inde patet, quia alias est vere Pontifex. Ad Sapientiores tamen me refero. 

28 Huic autem videtur favere Panorm(itanus) in dicto cap. licet de elect., qui vult ibi Concilium posse eligere alterum litigantium, et insuper dicit dictum capit. si duo fuisse valde allegatum Pisis et Constantiae. 

29 Dico igitur ad rem, quod decretum Concilii Constantiensis, si tamen fuit decretum Concilii, quod nego, et probat dominus Ioannes de Turrecremata, non astruit universaliter omne Concilium habere auctoritatem super omni Pontifice summo vero et indubitato (absit tantus error), ut probatum est esse errorem et probabitur, dictum Concilium non ita sensisse; sed solum hoc astruxit de Concilio ipso Constantiensi, congregato gratia schismatis extirpandi, et respectu Pontificis non induibtati; sed de quo dubitatur, an sit Pontifex, quamquam ex identitate rationis hoc ad omnem casum similem extenditur. 

30 Quod equidem ita sanxisse ex multis astruxerim. Primo quidem ex forma decreti eiusdem, quae haec fuit: Haec sancta Synodos Constantiensis generale Concilium faciens pro extirpatione praesentis schismatis et unione ac refortione Ecclesiae in capite et in membris fienda, declarat, quod ipsa in Spiritu sancto congregata generale Concilium faciens et Ecclesiam Catholicam repraesentans potestatem a Christo habet immediate; cui quilibet Fidelis cuiuscumque dignitatis, etiam papalis, obedire tenetur. Haec ibi. [Mansi 27, 585; COD 384]

31 Ubi illud verbum in primis (pro extirpatione praesentis schismatis) et illud verbum (ipsa) tritinanda sunt, quia primum notat rationem, quare suam auctoritatem Concilio Christus largiebatur, et secundo ipsa dictum decretum ad illam Synodum dumtaxat restringit, quamquam ex identitate rationis ad omnem aliam eodem casu et causa convocatam, idest, gratia schismatis extinguendi, ubi verus Pastor ignoratur, extenditur. 

32 c

33  59v-71r: Etsi iam ex dictis liquet Romanum Praesulem nullum hominem singularem habere Iudicem, quippe, quod Iudex sit omnium et auctoritate divina, quia tamen adversarius a me Coniudice ex commissione speciali et alias etiam ex ipso officio appellavit primum ad Pontificem melius informandum, deinde vero ad Concilium futurum, ut qui forte sordebat amplius sordesceret, et consequenter Iudicem facit supra Romanum Pontificem; ostendendum est nunc specialiter, quod nullus singularis homo Iudex esse possit supra Pontificem, sed neque ipsum Concilium, nisi casu fidei, concernente Pontificem suspectum de fide, vel in casu schismatis. 

34 c

35 60rf: Concilium ex communi intentione dictum est ... Synodus, vel ... dicitur quasi Concilium ... Consilium vero dicitur quasi Considium, quod videlicet multi consideant, unde a multitudine in unum considentium appellatur. Synodus vero ... vel coetus dicitur a coeundo et est Concilio synonimum ... Sunt enim Conciliorum vel Synodorum genera tria: unum quidem generale, quod scilicet praesente Pontifice summo vel eius Legato ad hoc specialiter dato celebratur, quod solius Pontificis summi auctoritate celebrari possunt, alias enim est conciliabulum et synagoga Sathanae ... Aliud est Provilciale ... Aliud est Episcopale, quod potius Synodus dici comsuevit .. Adde quartum genus Conciliorum, ... scilicet Concilium Religiosorum ..., sed usitatiore vocabulo Capitulum dicitur. 

36 c

37 60v-61r: Concilium generale est ordinata congregatio omnium Episcoporum per eum, qui potest ad bonum Ecclesiae. 

38 c

39 61r-62v: Sedente aliquo uno Romano Pontifice et indubitato Ecclesiae Pastore, apud eum solum convocandi generalis Concilii auctoritas residet. 

40 cNon obstat autem praedictis, quod multi Imperatores Concilia vocavere, ut Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum et Chalcedonense, sicut patet in cap. Canones, dist. 15. (Friedberg 1,34) et in cap. Sexta, dist. 16. (Friedberg 1,45). Dico enim sua auctoritate Concilia non convocasse Imperatores, sed ut ministri et exequutores Pontificae voluntatis ... Non obstat secundo, quod Actuum 15., multitudo est vocata per duodecim, non per solum Petrum. Dico enim, quod talis convocatio si facta est et non potius sponte venerunt, per duodecim facta est, et sic etiam auctorizante Petro quasi capite. Apostoli enim, iuxta verbum Apostoli, honore se invicem praeveniebant.

41  Non obstat tertio, quod secundum hoc videretur Ecclesia male provisum, quia expedit aliquando congregari Concilium, nec tamen per Papam potest congregari. Dico enim Ecclesiae abundantissime provisum esse per datas leges et facultates et per assistentiam continuam Domini usque ad finem Mundi, sicut promisit Matth. ult. 

42 Sed contra hoc primo: Quid enim si Papa esset haereticus vel de haeresi infamatus? Solvitur, quia ille casus non attinet praesenti instituto, cum loquamur de sedente Pontifice indubitato. Secundo: Quid si Papa efficeretur amens aut captivus? Sic quod eum fideles adire nequirent. Solvitur ut prius et additur, quod assistentia Christi ad Ecclesiam hactenus nihil tale permisit evenire et consequenter verisimile est, quod neque permittit in posterum. 

43 Si enim eveniret, Spiritus sanctus, qui Ecclesiam docet omnem veritatem, ut patet Io 14,26 et Collegium Venerandum Dominorum Cardinalium doceret, quid facto opus esset nec oportet nos modo de hoc sollicitari et tempus inaniter atterere. 

44 Tertio: Quid si duo contenderent de Papatu? Solvitur autem, quia sumus extra casum huius quaestionis, ut dictum est, et auctoritas Christi Dei eo casu esset in Concilio per Cardinales aggregando. (166) 

45 Quarto: Quid si vacante Sede nollent Domini Cardinales providere? Solvityur autem, quod sententia nostra non sit in casu tali et ulterius hoc nullo modo formidandum puto, propter multa, praecipue proter assistentiam Christi. 

46 c

47 62v-63v: Vacante Sede et tali necessitatis casu emergente, cui sine Concilio plene satisfieri non posset, Reverendissimi Domini Cardinales tunc possunt vocare Conculium (sic?), qui post Summum Pontificem sunt Clerici maximi, tum quia sunt membra Papae, corpus unum cum eo facientes, ut notat Panormitanus in cap. Bonae memoriae 2. de electione ... 

48 Post Cardinales autem spectas ad Patriarchas, sive quod idem est ad Primates dist. 99. Provinciae (Friedberg 1,350), modo Catholici sint et Romanae Ecclesiae consentientes, praecipue ad Constantinopolitanum, cuius Sedes prima est post Romanam de privil. antiqua dist. 22 Renovantes (Friedberg 1,76). Deinde tertio pertinet ad Imperatorem, quarto ad Reges, quinto ad alios Principes. Demum ad caeteros quoscumque fideles, qui aut potentia, aut sapientia vel auctoritate id praestare possunt. 

49 Unde hoc casu dico cum mente Petri de Palude in simili, quod orandus esset Deus, ut Pontificem aut mutaret aut amoveret et provideret utique Deus, qui assistit et Pontifici propter Eccleiam. Non enim Ecclesia ad bonum Pontificis, sed Pontifex ad bonum Ecclesiae est. 

50 Unde Pontifex cupiens diu vivere curet, ut Ecclesiae sit cum Deo consolationi et utilitati. Quid ergo extinctionis Pontificum causam veneno ascribimus, aut peponi aut sudori et eiusmodi? Demus Deo active ac permissive, qui Ecclesiam plusquam Pontificem diliget et Ecclesiae noxium aut per se aut per malos extinguit. 

51 c

52 63v-65v: Punctum quartum (!): Cum enim Papa aliquid alicui expecire mandat de consilio aliquorum nulla de consensu habita ratione, quis adeo stultus sit, ut consilium superfluum dicat: ubi consultator pro voto negotium expedire possit? Quis nesciat consulentis animo veritatem eliquari, ex eis, quae audit sapientium consiliis, eaque ratione illa non superflua, sed nernecessaria fore. 

53 Sic et pari modo Deus Optimus Maximus Summi Pontificis mentem in decidendo de fide et moribus infallibiliter regit; vult tamen eum facere, quod in se est, ut intelligat veritatem orando, ut divina inspiratio menti eius consultantium verbis aut inferatur aut illibatur, ut etiam patet Deuter. 17,8f, ubi ambiguae causae ad Pontificem et assidentes deduci mandantur et itidem in capitulo per venerabilem, qui filii sint legitimi; si vero consilia deessent Pontifici cupienti et adnitenti scire, quid verum, quid iustum, quid pium est, non deerit, qui adesse spopondit Deus. 

54 Accesserit, quod Patrum congregatio mentibus imperfectorum fidei stabilitatem aspirat et firmat ... Innumerae aliae utilitates adduci potuissent ex Patrum aggregatione, quamquam Summus Pontifex solus iudicii est irrefragabilis, et penes eum est omnis decisiva potestas .. Iure naturali caput praesidet corpori, sensum influens et motum donec illi adiunctum extiterit. Collegium vero universale est repraesentative et virtualiter tota Ecclesia, praeter Romanum, quae virtualiter est in Papa; 

55 caput enim est virtualiter corpus ut Princeps est civitas, apud Arist(otelem) in Ethica; omnium vero Ecclesiarum capita sunt Episcopi, et si non sit tota Ecclesia Concilium, est tamen pars eius, et consequenter pars sit necesse est eius corporis, cuius Papa est caput et cui praesidet. 

56 c

57 65rf: (Punctum quintum!)

58 c

59 65v-66v: (Punctum sextum!)

60 c

61 66v-67v: (Punctum septimum!)

62 c

63 67v-71r: (Punctum octavum!): Quamvis Papa possit ac debeat diversorum sententias et rationes intelligere, in negotiis terminandis nullius tamen iudicio tanquam superioris subiicere se debet aut potest ... 

64 Nec obstat praedictis, quod universalis Ecclesia videtur esse Pontifice superior, secundum illud verbum Christi ad Petrum: Mt 18,17: Dic Ecclesiae. Dico enim, quod non est sic intelligendum: Dic Ecclesiae, idest Concilio vel Ecclesiae universali. Hic enim sensus est falsus. Tum quia nullus Sanctorum ita exponit et consequenter sensus verus latuisset Sanctos, quod est impium. Est etiam hic sensus haereticus, quia haereticus est male sentiens circa Scripturae sanctae veritatem: 24. quaest. 3. Haeresis (Friedberg 1,997). 

65 c

66 71v-78v. 

67 c

68 71rf: Si loquamur de auctoritate Patrum Concilii, quae convenit eis ut singulis, quae est potestas ordinaria, prout scilicet singuli sunt, vel Patriarchae vel Episcopil, distinguitur ab auctoritate papae, ut causae secunda a prima, et ut causa particularis vel partialis ab universali et totali, quia Papa sua auctoritate dedit eis auctoritatem vocando eos in partem sollicitudinis, 2. quaest. 6. Decreto, et cap. sequenti (Friedberg 1,469f) ...

69 Inde non habent auctoritatem nisi approbationis, quod ex modo liquet procedendi, cum semper praeponatur nomen Pontificis et sequatur sacro approbante Concilio. 

70 c

71 71r-74r

72 c

73 74r: Romanus Praesul nullomodo ligatur decretis vel Canonibus Conciliorum ut Conciliorum sunt; quod dico, quia si Concilium statuat aliquid quod sit etiam de iure divino scripto aut insito, idest naturali, ligatur quidem Pontifex statuto, sed non ea ratione qua Concilii, sed qua Dei, ut patet in cap. sunt quidam, 25. qu. 1 (Friedberg 1, 1008). 

74 Probatur, quia inferior superiorem ligare non potest, dist. 21. Inferior; Pontifex autem, ut condividitur Concilio, est superior ...; ut vero uncluditur in Concilio, sive ut est eadem potestas in Pontifice et in Concilio, si ligaretur a Concilio ligaretur a se; quod dicere ridiculum est. (Punctum 3). 

75 c

76 74r-75r: Advertendum tamen, quod licet Papa possit divinae legis dubia interpretari, in eis tamen dispensare non potest, si iam decisa sunt. Unde articulos fidei aut Ecclesiae Sacramenta mutare nequit, aut decisiones verorum Conciliorum circa fidem, cum ille sint a Spiritu sancto, ita Petrus de Palude sentit. Et ratio est manifesta, quia efficaciam habent a Spiritu sancto decisiones eiusmodi incluso semper capite Ecclesiae probante et firmante. (Punctum 4) 

77 c

78 c75r: Patres Concilii generalis non possunt de omnibus simpliciter ludicare. Sciendum enim est, quod quidam Marsilius de Padua (quem nonnulli doctrinam canonum et sanctorum dicta minus, quam decet venerantes sequuti sunt) dixit universale Concilium, quod universitatem dicebat omnium fidelium, non distinguens inter Laicos et Clericos omnem auctoritatem Ecclesiae exercere posse sine dependentia ad Papam, tam in provisionibus beneficiorum quam in dispensationibus et indulgentiis ac correctione quorumcumque errantium, et ita de omnibus simpliciter iudicare, quae opinio et superioribus et consequenter veritati repugnat (Marsilius von Padua (1275-1342) LThK 7,108ff). 

79 Cum enim auctoritas Concilii sit ei a Papa voluntarie collata, tantam habet, quantam Papa voluerit, idest ut definiat ea propter quae Concilium convocatum est, et si qua emergant, quae dilationem non patiantur, ubi locum habere videtur ratihabitio Pontificis summi. (Punctum 5) (169) 

80 c

81 75v-76r: Punctum 6: Pontifex indubitatus nedum a Concilio, sed neque a toto Mundo potest iure deponi. Cum enim ab eo in Ecclesia sit omnis auctoritas, si ab aliquo iuridice deponeretur, utique a seipso deponeretur, licet per alium, quia quod quis per alium facit, per seipsum facere videtur. 

82 Nec obstat praedictis, quod si Pontifex deponi non potest, Ecclesia non esset a Christo sufficienter instituta, quia posset Pontifex totum Ecclesiasticum Ordinem evertere et decocolare. Dico enim, quod regno sufficienter est provisum maxime si rex habeat superiorem, quamvis totum regnum regem iudivare non possit, quia rex divino iudicio punitur, vel etiam superioris. 

83 Et ideo dico, quod sicut Papa Ecclesiam, ita Deus iudicat Papam, et in tali casu habet ipse providere et ita orandus, ut dicit Petrus de Palude. Et si Deus sua, ut est infinita sapientia, ubi sibi non nobis provisio incumbit, nollet providere, esset humiliter ferendum. Unde Bonifacius Martyt et habetur in cap. Si Papa, dist. 40, dicit: quod culpas Papae istic redarguere praesumit mortalium nullus, nisi deprehendatur a fide devius, etiam si innumerabiles populos catervatim secum ducat primo gehennae mancipio, idest diabolo. Haec ibi. (Friedberg 1,146)

84 Quod etiam intelligitur de illa haeresi, qua se facto suo facit non Papam, idest proprie dicta: unde Glossa contumaciam appellans hanc haeresim, nec vera est, nec a Theologis probatur, sed negatur, unde nec bonum loquuntur, quod volunt Papam posse mulctari pro crimine notorio et scandaloso, sed ut dicitur in dicto cap. Si Papa, in hoc orandus est Deus. 

85 c

86 76v-77v: Punctum septimum: Papa verus cogo non potest ad renunciandum in casu schismatis ... Non habet superiorem Romanus Pontifex indubitatus nisi in casu haeresis, et sua eiectio Deo reservatur, ut patuit. - Punctum octavum: In casu tamen schismatis aliquando Concilium est iudex Pontificis, non quidem quando unus est indubitatus, scilicet quando inter Christianos dubitatur quaetenus sit verus Papa. 

87 Eo enim casu Concilium habet discernendi potestatem quatenus sit verus Papa, Panormitanus in cap. Quia diligentia de elect. (Friedberg 2,50f) et Concilium pro tali discordia congregatum potest eligere Papam, Panormitanus in cap. Licet, eodem titulo, ut etiam supra dictum est. (n87

88 c Videre til errata077!

89 c

90 c

Noter:

n87: Münster-note: I denne betydning var det første Pisa-koncil (1409) og Konstanz-koncilet (1414-1418) retmæssige konciler.