Tekster fra bordtalerne om tårnoplevelsen.

Taget fra Heinz Schilling: Martin Luther, side 140, og note 7, side 615.

WT 2,177, bordtale 1681:

..

Iustus ex fide. Iustus ex fide vivit, iustitia Dei revelatur sine lege. Mox cogitabam: Si vivere debemus ex fide, et si iustitia Dei debet esse ad salutem omni credenti, mox erigebatur mihi animus: Ergo iustitia Dei est, quo nos iustificat et salvat. Et facta sunt mihi haec verba iucundiora. Dise kunst hat mir der Spiritus Sanctus auf diss Cloaca eingeben.



WT 3,228, nr 3232a:

Haec vocabula Iustus et Iustitia in papatu fulmen mihi erant in conscientia et ad solum auditum terrebant me, sed cum semel in hac turri (in qua secretus locus erat monachorum) specularer de istis vocabulis: Iustus ex fide vivit, (Rom 1,17) et: Iustitia Dei etc. (Rom 3,21), obiter veniebat in mentem: Si vivvere debemus iusti fide per iustitiam et illa iustitia Dei est ad salutem omni credenti, ergo ex fide est iustitia et ex iustitia vita. Et erigebatur mihi conscientia mea et animus meus, et certus reddebar iustitiam Dei esse, quae nos iustificaret et salvaret. Ac statim fiebant mihi haec verba dulcia et iucunda verba. Diesse kunst hatt mir der Heilige Geist auff diesem thurm geben.





Nr 3232b:

Iustus, Iustitia. Haec vocabula Iustus et Iustitia Dei erant mihi fulmen in conscientia. Mox reddebar pavidus auditor: Iustus, ergo punit.Sed cum semel in hac turri speculabar de istis vocabulis: Iustus ex fide vivit, Iustitia Dei, mox cogitaveram: Si vivere debemus iusti ex fide et iustitia Dei debet esse ad salutem omni credenti, mox erigebatur mihi animus: Ergo iustitia Dei est, quae nos iustificat et salvat. Et facta sunt mihi haec verba iucundiora. Dise khunst hat mir der Heilig Geist auff diser cloaca auff dem thorm gegeben.







3232c:

Nam haec verba: Iustus et Iustitia Dei erant mihi fulmen in conscientia, quibus auditis expavescebam: Si Deus est iustus, ergo puniet. Sed Dei gratia cum semel in hac turri et hypocausto specularer de istis vocabulis: Iustus ex fide vivit, et: Iustitia Dei, mox cogitabam: Si vivere debemus iustu ex fide et iustitia Dei debet esse ad salutem omni credenti, non erit meritum nostrum, sed misericordia Dei. Ita erigebatur animus meus. Nam iustitia Dei est, qua nos iustificamur et salvamur per Christum. Et illa verba facta sunt mihi iucundiora. Die schriefft hat mir der Heilige Geist in diesem thurn offenbaret.







WT 4,72, nr 4007:

Iustitia Dei in Paulo. Illud vocabulum iustitia Dei ist in meynem hertzen ein donnerschlag gewest, nam quando in papatu legerem: In iustitia tua libera me, tem: In veritat tua, mox putabam illam iustitiam vindicantem furorem, scilicet divinae irae. Ich war dem Paulo von hertzen feindt, (73) ubi legebam: Revelatur iustitia Dei per euangelium. Sed postea cum consequentia viderem, scilicet sicut scriptum est: Iustus ex fide sua vivet (Rom 1,17), et insuper Augustinum consulerem, da wardt ich frolich. Ubi iustitiam Dei misericordiam iustos reputantem cognovi, ibi afflicto remedium contigit. Sed antinomi nostri hominibus securis volunt delire blandiri et memoria iustitiae illos emendare, cum tale saeculum sit, quod non possit fulmine legis terreri. Man soll ietz donnern und blitzen mit dem gesetz umb der grossen sicherheitt willen, nam rustici et cives adeo impii sunt, ut ne unum pastorem curarent. Wens fursten und herrn nicht thun, solten wir nicht lanng bleiben. Ideo bene dixit Esaias: Reges erunt nutritii eius. Paurn werdens nicht thun, sicut proh dolor hodie experientia videmus in ingratis!





WT 5,26, nr 5247.

Iustitia Dei. Da ich erstlich im psalmen lass und sang: In iustitia tua libera me! da erschrack ich alle mal und war den worten feindt: Iustitia Dei, iudicium Dei, opus Dei, denn ich wust nichts anders, iustitia Dei hies sein gestreng gericht. Nuhn solt er mich noch seim gestrengen gericht erretten? So wer ich ewig verloren! Aber misericordia Dei, adiutorium Dei, die wortt hett ich lieber. Gott lob, da ich die res verstunde und wiste, das iustitia Dei hiess iustitia, qua nos iustificat per donatam iustitiam in Christo Ihesu, da verstunde ich die grammatica, und schmeckt mir erst der Psalter.





WT 5, 210, Nr 5518,

Qui locus primum moverit Doctorem. Ich war lang irre, wuste nicht, wie ich drinnen war. Ich (marth. L.) wuste wol etwas, oder wuste doch nichts, was es ware, bis so lang das ich uber den locum ad Rom. 1. kam: Iustus ex fide vivet. Der halff mir. Da sah ich, von welcher iustitia Paulus redet: Da stand zuvor im text iustitia, da reumet ich das abstractum und concretum zusamen und wurde meiner sachen gewiss, lernet inter iustitian legis und euangelii discernirn. Zuvor mangelt mir nichts, denn das ich kein discrimen inter legem et euangelium machet, hielt es alles vor eines et dicebam Christum a Mose non differe nisi tempore et perfectione. Aber do ich das discrimen fande, quod aliud esset lex, aliud euangelium, da riss ich her durch.

Tum Doctor Pomeranus: Et ego incipiebam mutari, cum legerem de charitate Dei, quod illa significaret passive, qua scilicet diligimur a Deo. Antea charitatem semper active accipiebam. - Doctor: Ei, es ist klar, das charitate oder dilectione! Quod saepe intelligitur de ea scilicet, qua nos diligit Deus. Aber im Hebräischen sint die genitivi de charitate schwer. - Tum Pomeranus: Sed tamen reliqui loci postea declarant eos.





WT 5, 234, nr 5553:

Non me pudet euangelii. Rom 1,16f. Non me pudet euangelii etc.; in eo revelatur iustitia Dei. Hoc semper haerebat mihi in mente. Non poteram aliter intelligere hoc verbum, ubicunque stabat (235) in scriptura: Iustitia Dei, quam qua ipse esset iustus et iudicaret iuste, etc. Hocque aliquando ardentius mecum urgebam; stabam et pulsabam, si forte aliquis esset, qui aperiret, et nemo erat, qui aperiret. Nihil intellexi, quid sibi vellet, donec pergens legebam: Iustus ex fide sua vivet. Quae sententia est expositio illius iustitiae Dei. Cum hoc invenissem, ita delectabar, in tanta laetitia, ut nihil supra. Et sic aperta mihi erat via, ubi legebam in psalmis: In iustitia tua libera me! scilicet: In misericordia tua libera me! Ante cohorrescebam et oderam psalmos et scripturam, ubi erat iustitia Dei, scilicet qua ipse esset iustus et iudicaret secundum peccata nostra, non quae nos acceptaret, iustos faceret. Omnis scriptura sicut murus stabat, donec intellexi legens: Iustus ex fide sua vivet. Ex hoc didici iustitiam Dei esse fidem in misericordiam Dei, qua ipse nos iustificaret data sua gratia.